Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Brutus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero-marcus-tullius" aria-label="More works by Cicero, Marcus Tullius"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat1
210
210
erant
210
tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam
210
in
210
gremio
210
1
210
educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
212
212
Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,
212
iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor
212
illi
212
filii
212
1
212
, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus. Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen,
213
213
P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam
213
1
213
] sapientiam!—
213
similiter
213
igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
214
214
nullum
214
ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc
214
1
214
quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum
214
2
214
omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.
215
215
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari
215
1
215
et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que]
215
2
215
ei quaedam ex his paria cum
215
Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse
215
3
215
.
216
216
itaque
216
in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo
216
1
216
dissipatus fuit.
216
Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis
216
2
216
loqueretur
216
3
216
e luntre
216
4
216
, et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam
216
5
216
.
217
217
is
217
cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur
217
1
217
quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset
217
2
217
] omnisque ille sermo ductus
217
est
217
3
217
e
217
percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum
217
4
217
, cum sermo esset institutus senatu misso
217
5
217
, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset
217
6
217
in Gallia.
219
219
Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum
219
1
219
se Caesare consule non accedere et id
219
2
219
dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset
219
3
219
, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
220
220
itaque
220
cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius
220
aetatis
220
aequalibus
220
1
220
proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter
220
2
220
fuisse concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.
221
221
In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit
221
1
221
illius eloquentissimi viri filius
221
2
221
. Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
222
222
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen
222
1
222
ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat
222
2
222
. Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis
222
3
222
, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.
223
223
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus
223
1
223
. Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam
223
2
223
Palicanus auribus imperitorum.
224
224
Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe
224
autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura
224
1
224
2
224
consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor
224
3
224
eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
225
225
quos
225
Sex. Titius consecutus
225
est
225
1
225
homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus
225
2
225
et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur
225
3
225
.
225
sed
225
ad paulo superiorem aetatem revecti
225
4
225
sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti revertamur.
226
226
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset
226
1
226
annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.
227
227
Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis; expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam
227
1
227
tamquam habitus non inurbanus; actio paulum
227
cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis
227
2
227
quibus inter profectionem reditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla
227
3
227
dignitate res publica; hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
228
228
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem
228
1
228
consequi poterat et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus aetatem
228
eius
228
2
228
in disparem oratorum aetatem
228
3
228
4
228
includere
228
5
228
. Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem
228
aedilibus
228
6
228
ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum
228
7
228
ille octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic
230
230
Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat
230
1
230
cum Antonio et
230
2
230
Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente
230
3
230
in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus
230
4
230
octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio
230
5
230
eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
231
231
vides
231
igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis
231
1
231
ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo. Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.
232
232
tum ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur; deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
233
geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar. is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locos. Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, †admirando† inridebat, calebatadmirando inridebat calebat L: admirando ore Friedrich: irretiebat Schütz: admirandus incedebat [cedebat] Martha: admirando irridendo latebat Lamtinus: ad mirandum illicitabat ita calebat Maadvig, alii alia in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuitin qua excellens fuit secl. Weidner . Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sicsic L: sed Orelli: scilicet Stangl qui et secl. scilicet... superiore in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.
236
236
M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem [quasi cursum
236
1
236
] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is
236
2
236
cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
237
237
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe
237
1
237
dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt.
238
238
C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si
238
mores, si vultus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio
238
1
238
, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres. Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.
239
239
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi
239
1
239
Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
240
240
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis. Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi
240
1
240
multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum: fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non satis commendabat orationem; in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis parum.
241
241
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et iudicio dedisset.
242
242
eodem
242
tempore C. L. Caepasii fratres fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae— stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum
242
1
242
oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
243
243
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio— aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
244
244
Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis; sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos
244
1
244
perpaucos, verum
244
2
244
3
244
qui omnino nomen
244
habuerint, non ita
244
4
244
multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.
245
245
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui
245
1
245
si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satis fecit, officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia senatoria defuit.
246
246
etiam
246
M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius; ut non cum adversario solum sed etiam, quod mirabile esset
246
1
246
, cum iudice ipso, cuius delenitor esse debet orator, iurgio saepe contenderet. M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis
246
2
246
ornatus genere verborum; prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum.
247
247
duo
247
etiam Metelli, Celer et Nepos,
247
non
247
nihil
247
1
247
in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti. Cn. autem
247
2
247
Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis. C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
248
248
hoc loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt. Cur tandem ? inquam; an exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi? Mihi me hercule, inquit, Marcellus satis est notus,
249
249
Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam
249
1
249
aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas,
249
inquam,
249
2
249
quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es
249
3
249
similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui
249
4
249
et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
250
250
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus
250
sententiis
250
1
250
et splendore vocis
250
et
250
2
250
dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit
250
3
250
, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod
250
4
250
liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.
251
251
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet.
251
et
251
ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti
251
qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus
251
es
251
1
251
ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius
251
2
251
de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus: qui
251
3
251
etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit
251
4
251
primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus: ac si, ut cogitata
251
5
251
praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius
251
6
251
te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus; hunc facilem et
251
7
251
cotidianum novisse sermonem num pro relicto
251
8
251
est habendum?
254
254
Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna
254
laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis
254
1
254
communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non
254
2
254
, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium. Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi.
256
256
verum
256
quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere
256
1
256
locus—malim mihi L. Crassi
256
2
256
unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae 20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam
257
257
M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium
257
1
257
. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
258
sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant. Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. ScipionemP. F2G2M: Pilum F1OBH: P. ilium Stangl : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbariesaliqua barbaries O2G2 al.: aliqua barbari in L: aliqua barbaria Martha domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquamtanquam Manutius: quam tum F: quantum OG: quam C obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
259
259
T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine
259
1
259
, sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, qui
259
2
259
se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem
259
3
259
accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste
260
260
C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium
260
1
260
Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.
260
tum
260
C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat
260
2
260
nescio; metuo
260
insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
261
261
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat
261
1
261
. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam
261
2
261
quodam modo.
262
262
tum
262
Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios
262
1
262
, quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem
262
2
262
, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta
262
3
262
. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent
262
4
262
calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim
262
5
262
in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
263
263
C. Sicinius
263
1
263
igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
263
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
264
264
erat
264
etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem
264
1
264
iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et
264
2
264
celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis 265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt,
264
politiko/n.
264
Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat gravitas
264
3
264
et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vult ! quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum exibat ex ore!
266
266
tum
266
Brutus Torquati et Triari mentione commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—: Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus
266
1
266
dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere
266
et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.
267
267
Sunt etiam
267
1
267
ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat.
268
268
duo
268
praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut
268
1
268
plena
268
2
268
esset
268
3
268
animi et terroris
268
4
268
oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
269
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et aceracerrimus F nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat. Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.
270
270
non, inquam, ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent quam isti oratores quos conligo dicere; sed his comme- morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex eis ipsis quam pauci fuerint laude digni.
271
271
itaque
271
ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt,
271
omittam
271
1
271
P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
272
272
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo. Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus efficiebat ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae; gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere; quod non ita est; alia enim de illo maiora dici possunt. Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
273
273
nec
273
vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
273
Anti-
273
quam
273
1
273
eius actionem
273
2
273
multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio. Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat. Sed de
274
274
M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres; nec vero ullum
274
1
274
aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius ductum
274
2
274
; ac non propria verba rerum sed pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.
275
275
erant
275
autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci
275
sxh/mata,
275
quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id
275
1
275
ubi esset videbat.
276
276
accedebat
276
ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis
276
paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret
276
1
276
voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque
276
2
276
incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset
276
3
276
. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.
277
277
quin
277
etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini
277
1
277
dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre
277
2
277
diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis
277
3
277
se comperisse manifesto et
277
4
277
manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'Tu istuc,
278
278
M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum
278
1
278
ista eloquentia
278
2
278
alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas
278
3
278
, tuum neglegeres ? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons
278
4
278
percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque
278
5
278
tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
279
279
tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse? sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.
280
280
C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset
280
1
280
] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam.
281
281
cum
281
honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri
281
1
281
. Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F.,
281
cum
281
2
281
initio aetatis ad amicitiam
281
se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque
281
3
281
eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae
281
4
281
adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri
281
5
281
mos maiorum
281
6
281
aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in ventus est dissimillimus.
283
283
sed
283
ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit
283
1
283
cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat
283
2
283
. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris,
283
a
283
3
283
multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
284
284
tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.
285
285
sin
285
autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia
285
aliis
285
1
285
meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem
285
2
285
Atticorum. 'Atticos,' inquit, '
285
volo
285
imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem
285
3
285
: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
286
286
et
286
quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Atque
286
1
286
Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet.
287
287
at
287
quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.' Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare potest? Hos imitamur.
287
1
287
' Quo modo, qui
287
2
287
sunt et inter se
287
dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.' Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit—multae enim sunt—eas ego.laudare soleo; imitari neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae sunt optimae,
287
3
287
' credo; sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis—
288
288
num
288
igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac
288
1
288
lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior.
288
'
288
demosthenem
288
igitur imitemur.' O di boni; quid, quaeso
288
2
288
, nos aliud agimus aut quid aliud optamus? At non adsequimur. Isti enim videlicet Attici nostri quod volunt adsequuntur.
289
289
ne
289
illud quidem intellegunt, non modo ita
289
1
289
memoriae proditum esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent. At cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur. Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant.
290
290
volo hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex, iudex erectus; cum surgat is qui dicturus sit, significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones, multae admirationes; risus cum velit, cum velit fletus: ut qui haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. Haec cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem Demosthene maxime.
291
291
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant. Est enim in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus. Ita fiet ut non omnes, qui Attice, idem bene, sed ut omnes, qui bene, idem etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus ad Hortensium.
292
292
sane
292
quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: Aliquotiens sum, inquit, conatus
292
1
292
, sed interpellare nolui. Nunc quoniam iam
292
2
292
ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite
292
3
292
. Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur
292
4
292
, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant
292
5
292
, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec
292
Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc? non enim intellego.
293
293
quia
293
primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum
293
vix
293
tenebam, cum
293
1
293
Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum—nemo dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur; sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus
293
2
293
.
294
294
ego
294
enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum omnibus oratoris
294
1
294
laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.
295
295
galbam
295
laudas. Si ut illius aetatis principem, adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi
295
viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: ne ista dulcis oratio ita sit
295
1
295
abiecta ut eam
295
2
295
aspicere nemo velit.
296
296
carbonem
296
in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo iam
296
1
296
nihil est melius, id laudari
296
2
296
, qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
297
297
omitto
297
igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur.
297
haec
297
cum ille dixisset: Longi sermonis initium pepulisti
297
1
297
, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
298
298
volvendi
298
enim sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut
298
1
298
arbitror, neminem. Nam in hoc
298
ei)/rwna
298
2
298
me duxeris esse, quod earn orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tute
298
3
298
melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius
298
imitaremur non habebamus.
299
299
quod
299
autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare
299
ei)/rwna
299
1
299
me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
300
300
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
301
301
hortensius
301
igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est:
301
et
301
1
301
quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores
301
erant,
301
2
301
excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo
301
3
301
cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia
301
omnium
301
4
301
adversariorum dicta meminisset.
302
302
ardebat
302
autem cupiditate
302
1
302
sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones
302
2
302
, memor et quae
302
3
302
essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
303
303
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.
304
304
Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat
304
1
304
etiam
304
2
304
M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui
304
3
304
frequens aderam, quamquam
304
4
304
pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique
304
5
304
Philippo, cuius in testimonio
304
6
304
contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
305
305
reliqui
305
qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas
305
1
305
contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis
305
2
305
tantum
305
3
305
exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
306
306
ego
306
autem
306
in
306
1
306
iuris civilis studio multum operae dabam
306
Q. Scaevolae Q. F.
306
2
306
, qui quamquam nemini
306
se
306
3
306
ad docendum dabat, tamen
306
4
306
consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat
306
5
306
. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
307
307
occiderat
307
Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro
307
1
307
.]
307
haec
307
etsi videntur esse a proposita oratione
307
2
307
diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.
309
309
eram
309
cum Stoico Diodoto
309
1
309
, qui cum habitavisset apud me
309
me
309
cumque
309
2
309
vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in
309
aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi
309
3
309
contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant
309
4
309
, consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.
310
310
commentabar
310
declamitans—sic enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem
310
1
310
neque doceri.
311
311
tumultus
311
interim
311
in
311
1
311
recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus.
312
312
eodem
312
tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit
312
1
312
ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam
312
2
312
elucubratas adferebamus.
313
313
nunc
313
quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-
313
plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit
313
1
313
labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.
314
314
itaque
314
cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum
314
1
314
putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi
314
2
314
mutarem
314
3
314
, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam
314
4
314
in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
315
315
cum
315
venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tum
315
1
315
summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25 erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec
315
2
315
ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
316
316
adsiduissime
316
autem mecum
316
fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus
316
1
316
Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in
316
2
316
notandis animadvertendisque vitiis et
316
in
316
instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis
316
3
316
iuvenili quadam dicendi impunitate et
316
4
316
licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis
316
5
316
coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat
316
6
316
oratio lateribusque vires et corpori
316
7
316
mediocris habitus accesserat.
317
317
duo
317
tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non
317
1
317
talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod
317
2
317
et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset
317
3
317
, priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem,
317
et
317
4
317
incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
318
318
vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam.
319
319
cum
319
igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum
319
1
319
in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.
319
sed
319
quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum
319
2
319
verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.
320
320
nam
320
is post consulatum—credo quod videret
320
1
320
ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator
320
2
320
doctus et intellegens posset cognoscere
320
3
320
. Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.

Intertext edge

Open linked passage

Note