Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cicero, Marcus Tullius
Letters to Atticus
Atti 12.46.1
Choose a text More by Cicero, Marcus Tullius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat1
12.46.1
12.46.1
vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. quid ergo? inquies, nihil litterae? in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
12.46.2
12.46.2
tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.

Intertext edge

Open linked passage

Note