Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cicero, Marcus Tullius
Letters to Atticus
Atti 12.51.3
Choose a text More by Cicero, Marcus Tullius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat1
12.51.1
12.51.1
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.
12.51.2
12.51.2
de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
12.51.3
12.51.3
de
12.51.3
Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
12.51.3
hoc métuere, alterum ín metu non pónere.
12.51.3
sed
12.51.3
et haec et multa alia coram.
12.51.3
sustinenda
12.51.3
tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note