Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cicero, Marcus Tullius
Letters to his Friends
Frie 13.15.2
Choose a text More by Cicero, Marcus Tullius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat1
13.15.1
13.15.1
Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium.
13.15.1
quem
13.15.1
cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum.
13.15.1
em
13.15.1
hic ille est
13.15.1
de illis
13.15.1
, maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem ;
13.15.1
a)ll' e)mo\n ou)/ pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqen.
13.15.1
audiebam
13.15.1
enim nostros proceres clamitantis :
13.15.1
a)/lkimos e)/ss', i(/na ti/s se kai\ o)yigo/nwn e)u\ ei)/ph|.
13.15.1
w(\s fa/to, to\n d' a)/xeos nefe/lh e)ka/luye me/laina.
13.15.2
13.15.2
sed
13.15.2
tamen idem me consolantur etiam ; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur :
13.15.2
mh\ ma\n a)spoudi/ ge kai\ a)kleiw=s a)poloi/mhn,
13.15.2
a)lla\ me/ga r(e/cas ti kai\ e)ssome/noisi puqe/sqai.
13.15.2
sed
13.15.2
me minus iam movent, ut vides.
13.15.2
itaque
13.15.2
ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta
13.15.2
*eu)ripi/dou
13.15.2
:
13.15.2
misw= sofisth/n, o(/stis ou)x au(tw=| sofo/s,
13.15.2
quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et
13.15.2
a(/ma pro/ssw kai\ o)pi/ssw
13.15.2
videre et tamen nihilo minus
13.15.2
ai)e\n a)risteu/ein kai\ u(pei/roxon e)/mmenai a)/llwn.
13.15.3
13.15.3
sed ut redeam ad id unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adulescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. genere novo sum litterarum ad te usus, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem.

Intertext edge

Open linked passage

Note