Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/claudian" aria-label="More works by Claudian">
—
⋯
Original / primary: Perseus Lat2
pr.1
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
pr.2
pectore sopito reddit amica quies.
pr.3
venator defessa toro cum membra reponit,
pr.4
mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
pr.5
iudicibus lites, aurigae somnia currus
pr.6
vanaque nocturnis meta cavetur equis.
pr.7
furto gaudet amans, permutat navita merces
pr.8
et vigil elapsas quaerit avarus opes,
pr.9
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
pr.10
inriguus gelido pocula fonte sopor.
pr.11
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
pr.12
artibus adsuetis sollicitare solet.
pr.13
namque poli media stellantis in arce videbar
pr.14
ante pedes summi carmina ferre Iovis;
pr.15
utque favet somnus, plaudebant numina dictis
pr.16
et circumfusi sacra corona chori.
pr.17
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
pr.18
hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
pr.19
quam laetum post bella Iovem susceperat aether
pr.20
Phlegraeae referens praemia militiae!
pr.21
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
pr.22
inrita nec falsum somnia misit ebur.
pr.23
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
pr.24
en quales memini, turba verenda, deos!
pr.25
fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
pr.26
conventum caelo praebuit aula parem.