Claudianus Mamertus
De Statu Animae
Anim 3.6
Choose a text
More by Claudianus Mamertus
—
Opp Lat1
3.1
CLAVDIANI MAMERTI DE STATV ANIMAE: LIBER TERTIVS.
3.1
I. DE LAZARI CORPORE QVALITER EXANIMATVM IACVERIT LOCALITER, CVM ANIMA INLOCALITER DISCESSERIT A CORPORE. Editis in adstructionem ueri et merito pariter et numero satis ut arbitror idoneis uadibus restat nunc ut quae ex opusculo huius patroni corporis supersunt indiscussa uideamus, qui cum temeraria persuasione decernat animam corpore contineri, adsumpto in hoc idem euangelicae auctoritatis exemplo tamquam peremptorie argumentatur dicens corpus Lazari cum fuit mortuum fuisse sine uita idemque rediuiuum fuisse cum uita, ut per hoc anima localis esse credatur, quae recesserit corpore rursusque ad corpus accesserit.
3.2
II. DE ANIMA IN QVO SIMILITVDINEM DEI GERAT. Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi.. onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat. Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui? nam quoniam nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam.
3.3
III. QVIA NON LOCALITER CORPVS CONTINET ANIMAM, SED ANIMA CONTINET CORPVS INLOCALITER ET OMNE QVOD EST, AVT IN SE EST AVT SVBIECTVM AVT IN SVBIECTO EST. Dicis ergo animam corpore contineri. numquidnam uel apostolicum illud tibi in mentem uenire non debuit, quod dictum est: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur? omne quod est, ut breuiter dicamus, aut in se aut subiectum aut in subiecto est. in se est deus, in rebus corporalibus subiectum est corpus et color corporis in subiecto, in incorporeis animus et disciplina, quae ita sibi nexa sunt, ut nec sine colore corpus nec sine disciplina sit rationalis animus, modo tu uideris, qui animam corpus esse et eandem superiectam in subiecto corpore contineri credis, utrumnam probare ualeamus manere quod in subiecto est ipso intereunte subiecto, quia si corpore continetur, ipsa in suo superiecta subiecto est, nec manere poterit quae continetur illo pereunte qui continet. sed dicit apostolus ueterascente corpore renouari animam corruptoque solidari, uon ergo corpore continetur. Vereor ne et istic opinatus uidearis nouus academicus, qui et cum academicis nihil scias et de his quae nescis sine cunctatione definias. uide ne non corpus contineat animam, sed contineatur ab anima. hoc nempe corrupto illa solidatur, sicut illud itidem huius amissione dissoluitur. illa sine hoc uiuit melius, hoc sine illa nec peius. atque ut ex his duobus, quibus confit humana substantia, quid in quo sit non argumento solum uigeat, sed etiam auctoritate clarescat, propheticum quoque testimonium proferamus. ait namque: corpus quod corrumpitur adgrauat animam. ac nobis primum uidendum est, utrumnam illud adgrauet, quod in quoquam, an illud, in quo quidque est. si illud, in quo aliquid est, leuatur ergo pondere quidque oneratur. sin uero illud adgrauat, quod in aliquo, non illud, in quo aliquid est, magis in anima est corpus, quod adgrauat animam, quam in corpore anima, quae grauatur a corpOre: onus uidelicet in portitore, non portitor in onere. quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem maximo illud indicio est, quod pro similitudine sicut inlocaliter mundus in deo est, sic inlocaliter corpus in anima. Nunc sciscitanti mihi peto respondeas: si localiter intra corpus est anima, quo modo continet corpus? notum nempe est corpore contineri nihil posse corporeum, nisi quod continet exterius sit et quod continetur interius. anima uero, ut adfirmas ipse, corporea quo modo intra corpus est ad id uiuificandum et extra corpus ad continendum? an forsitan sic eiterrius continet, ut exterius non sit? rursus igitur in illam redigimur diffcultatem, ut anima aut sit inlocaliter extra corpus, ut contineat corpus, aut, si continet ubi non est, sit ubi non est. sed ratio haec te forsitan sui nouitate sollicitat. euigila paulisper ac, si potes, intuere: si non potes, admirare incorporei potentiam, ut corpus moueat stantem et non per loca loca quaelibet adeuntem in hisdemque locis inlocaliter agentem. istud si cernere quineria, non nobis animam Lazari pro quadam abscedendi redeundique localitate ueluti quoddam corpus obpones, sed eandem corpus eius incorporeo unegetasse motu et inlocaliter excessisse rursumque ad illud inlocaliter redisse cognosces. Iam si tibi uisionis huiusce sincerum ueritate claruerit, nulla quaestionis difficultate iactabere, quatenus anima corpore posito inlocaliter esse possit in mundo, quia sic erit inlocaliter in qualibet mundi parte, sicut inlocaliter fuit in corpore. tu uero in praeiudicium generis animarum omnium Christi quoque animam localem corporeamque pronuntias et corpus dicis esse animam redemptoris, cum non sit anima pecudis.
3.4
IIII. QVIA SICVT CORPVS CVM LOCALE SIT INLOCALITER EST IN ANIMA, SIC MVNDVS CVM LOCALIS SIT INLOCALITER IN DEO EST. Sed forte contendas, quo modo anima et in loco est et localis non est? et ego te mutua consultatione percontor, quo modo corporeus mundus et localis est et in loco non est? quod si mundum in loco esse responderis, nihilo segnius quaero, locus, in quo est mundus, extra mundum anne de mundo sit. si de mundo, non in illo mundus, sed in alio ipse cum mundo est, si extra mundum, rursus quaero, utrum locus, in quo est mundus, in loco sit. aut igitur loca, hoc est corpora infinita fateberis itaque deo, qui solus infinitus est, corpus aequabis aut mundum non in loco esse concedes. istam nunc ergo rationem mente pertracta et sicut tantum locorum tantumque spatiorum esse perspicis non in loco, ita illud, quod nullius est molis, nullius est spatii, intellege in loco esse posse sine loco, quia si illud, quod locale est, in loco non est, multo minus in loco est, quod locale non est.
3.5
V. QVIA SICVT ANIMA INLOCALITER DISCEDIT A CORPORE VT MORIATVR CORPVS, SIC DIVINITAS CHRISTI INLOCALITER DISCESSIT VT MORERETVR FILIVS DEI CHRISTVS IN CRVCE. Sed istud quamlibet clareat intellegas necne, dubitauerim: illud quod eo usque est simplicis consequentiae, ut agnitio eius non dicam in promptu sit, sed ne uitari quidem facile ualeat, sic elapsum tibi satis mirari nequeo. dicis corpus Christi cum patibulo sublatum est animatum fuisse, exanimum uero cum sepulcro mandatum, propterque hoc quod negandum non est acuminis argumento tui localis erit animus, quia uiuificare Christi corpus alternauerit. sub huius ergo necessitate sententiae deum quoque profano ausu localem credemus, qui et in Christo, cum crucifixus est, fuit et eundem in passione dereliquit. ipse quoque dominus de cruce clamauit: deus meus, quare me dereliquisti? si enim non discessit, non dereliquit, si dereliquit, utique discessit. obice nunc igitur localitatem deo. contiguus uidelicet gradus est, ut ab iniuria similitudinis dei feraris in deum et qui infamas imaginem lacessias auctorem. sicut ergo inlocalitas deo non adimitur, quod hominem Christum discedendo deseruit, sic anima inlocalitatis priuilegium non amittit, cum corpore moriente discedit.
3.6
VI. QVIA NON IURA GABRIELEM ANGELVM IN EA SVBSTANTIA QVA SPIRITVS EST VIDIT, SED EX EO QVOD DE AERE CORPVS VISIBILE TEMPORALITER SVMPSIT. Hic iam nunc in angelorum statum superbus orator inueheris et gabrielem tibi quasi quoddam linguae proludium deligis sic declamans: ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genitricis adstaret sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed ipsum tantum locum, in quo aderat, occupabat. dilata huius paululum discussione sententiae tantam aduersantium repugnantiam prolocutionum stupere me fateor. nunc aerem subtilem, nunc eundem uastum dicis, nunc magnum mundi locum,. quem pro portione aeris elementum replet, poetica quadam licentia uacuum perhibes nec intellegis uacuum prorsus esse non posse, quia ubi est aliquid nonnihil est. aer uero nihil non est, igitur ubi aer est uacuum non est. sed nec illud uacuum recte potest dici, quod nihil est, quia quod nihil est recipere aliquid non potest. proinde uacuum non est quod nullius capax est. illud uero quo spectat, quod matrem domini adpellare mauis poetarum more genitricem et absque uersibus poetice oratoriam texis? ego tamen non qualiter, sed quid loquaris inquiro atque ut respondeas quaeso. cum beatissimus Gabriel ante oculos dominicae matris adsisteret, illudne in Gabriele Maria uidit, quo Gabriel deum uidet? quia si Mariae illud uisibile fuit, est ergo inlocale locali contemplabile. quod si est, inlocale non est: quia si quisque localis est, localiter uidet et adspiciens respicere non potest nisi partem. uidet igitur locum qui localiter uidet, quia pars locus est et locus locorum utique pars est et loca corpora sunt. et qui partem uidet parte sui uidet, nec uideri parte nisi pars potest, pars uero dei nulla est, quia inpartilis non habet partem. aut igitur Gabriel deum non uidet aut solidum uidet, nec integrum nisi de integro uideri potest. corpus uero nec integrum uideri nec uidere integrum potest, non igitur corpus est, unde Gabriel deum uidet, quia quo localiter Mariam Gabriel uidit et eum Maria localiter uidit, uidere inlocaliter nequit. sed ut tecum uerbo congrediar, si totus Gabriel non nisi corpus est pro distantia partium, nec totus est pes, nec totus est os, nec totus est. oculus. quocirca quando Mariae uisus est, nec pede locutus nec ore uidit nec oculo stetit, sed pars unaquaeque membrorum qualitati suae conueniens gessit officium. ergo sicut localiter stetit et localiter sonuit, ita et localiter uidit. Hic nunc pro fine quaestionis inquiro, utrumnam Gabriel angelus, ut tu autumas, solum corpus in contemplatione Mariae corporaliter occupatus uno eodemque uisu, uno atque eodem tempore inlocalem deum inlocaliter uiderit, quo localem Mariam localiter uidit. quod quia fieri pro corporei atque incorporei diuersitate non sinitur, restat ut aut Mariam Gabriel numquam uiderit aut deum uidere cessauerit. sed huic falso sententia ueritatis obsistit, qua dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei si semper uident, numquam non uident. sin autem quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, non ergo semper angeli deum uident. igitur aut quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, aut uerum non erit quod ueritas dixit. quapropter indissolubili, ut patet, ratione concluditur, quod quia locali uisu eodemque in Mariae contemplatione defixo angelus deum uidere non potuit et tamen tunc quoque Gabrieli deum uisum negare non licet, ne iuxta. diaboli casum in miseria scilicet umquam non uidendi deum inmutabilis iam beatitudinis angeli natura deciderit, sit in eo corporea incorporeaque substantia: una qua uel uideatur corpori uel corporaliter uideat, altera qua incorporaliter incorporeum sine fine conspiciat.
3.7
VII. QVANTVM DISTET MATERIA INPORMIS A NIHILO VEL IAM FORMATA QVANTVM DISTET AB INFORMI. Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus. Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti formatum proximat formae, sic animatum proximat uitae. ae sicut tria sunt, informis materia formatum exanime rerum forma, sic itidem tria sunt, uiuificatum uiuificans uita. aliud est uita corporum, aliud uita uitarum. corpus est uiuens, anima uiua, deus est uita, ita scilicet ut anima quae in se uiua est corpori uita sit, ut sic corpus sine ipsa non uiuat, sicuti ipsa sine deo. intellege nunc angelis sanctis corpora tribuere< esse} uitam negare. ac per hoc cum quodlibet animatum duplicis constet esse substantiae et solum esse corpus angelos sentias, melior ergo uermiculus angelo, quia etsi habet angelus corporis formam, non habet uel sicut uermiculus uitam. nullum porro corpus ipsum sibi uita est, aliud namque est corpus, aliud uita corporis. ant igitur in angelo est uiuificans spiritus, aut angelus omni est uiuente deterior, aut cum omni creato uiuente sit potior, non quaecumque uita, sed beatissima illi uita est.
3.8
VIII. QVOD ANGELI BONI SIVE MALI SPIRITVS SVNT NON CORPORA NEC ANGELVS VIDET DEVM PER CORPVS NEC HOMO CORPOREVS VIDET ANGELVM NISI ANGELVS ADSVMPSERIT VISIBILE CORPVS. Est igitur in Gabriele et incorporeum quo incommutabiliter deum uideat et corpus quod uel Maria uiderit uel per quod Maria uideretur quodque subditum spiritui localiter gereret, quod gerendum in ipsa ueritate inlocaliter spiritus cognouisset. satis, ut arbitror, patet beatos angelos utriusque substantiae. et incorporeos esse in ea sui parte, qua ipsis uisibilis deus est, et in ea itidem parte corporeos, qua hominibus sunt ipsi uisibiles, quoniam nec deus ab angelo per corpus nec angelus ab homine sine corpore uideri potest. quae cum ita sint,. negari nequit diabolum quoque ex incorporeo corporeoque fa-. ctum, utpote sanctis angelis concreatum, duplicis esse substantiae. qui postquam hydrope superbiae tumuit et inuidiae febre tabuit, sponte inlocaliter sanctitate prolapsus eaque localiter caelo non sponte deiectus, cum non angelus, sed bonus esse cessauerit, innocentiam perdidit, non naturam.. proinde sicut angelorum multitudo quae perstitit in utroque sui beatificatur, ita quae destitit in sui utroque punietur. igitur haudquaquam recte duas in diabolo substantias infitiabere, quia etiam memet spreto necessarium profecto erit, ut tute cedas tibi et partem prosecutionum tuarum parte subplodas falsumque uero diruas. habet ergo diabolus, ipse tamen incorporeus, corpus suum, quia et sentire sine corpore corporea tormenta non poterit. et item qui sentit aliud est et per quod sentitur est aliud. quippe si animaduertis, tuomet ueri.. tatem proloquio docebere. nempe dixisti: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus I ad tormenta. portabit, tamquam egomet istud umquam uspiamue dixerim. sed non infitias eo debitum, quod hoc argumento uictoriam nobis non sponte tribuisti. nempe cum dicis, quod diabolus non alienum corpus ad tormenta portabit, fateris scilicet, quod portabit suum. mea uero non refert, suumne alienumne corpus habeat, sed habeatne corpus, id refert mea. tu uero diabolum non tantum habere corpus, sed proprium habere nec fateris solum, sed etiam argumentaris. haec quippe sententia tua est: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus ad tormenta portabit. certe qui portat est aliquid et quod portatur est aliquid. et cum dicitur, portat suum, aliud qui portat et aliud significatur esse quod portat. ex duplici igitur diabolus ac diuersa substantia est, quia cum corpus suum portat, non est ipse quod portat. aliud quippe est onus et portitor aliud. quocirca non ultra obluctabere nobis, si credas tibi, quoniam corpus et qui habet corpus substantialiter duo sunt et haec duo diuersa sunt, atque ut diuersa sint, unum erit incorporeum aliudque corporeum. igitur diabolus ex duplici diuersaque substantia et corporeus est et incorporeus.
3.9
VIIII. QVOD SPIRITALITER NON CORPORALITER INTELLEGENDVM SIT, CVM LAZARVS IN SINV ABRAHAE ET DIVES IN INFERNO CHAOS INTERPOSITO INVICEM LOQVERENTVR. Sed si super his redhibuimus uel aliqua ex parte rationem, illud chaos, quod inter sontes innoxiasque animas, sicut argumentaris, intersitum locis merita secernit, sub ipsius capituli; tui discussione uideamus. sic namque dissertas: si locales non sunt animae, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uacuum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? istud euangelicae lectionis exemplum adempta dominici simplicitate sermonis pro adstruenda uidelicet animarum localitate posuisti. sed oraculi diuini sincerum in sui ueritate prolatum oppido patefaciet, quid istic sermo tuus uariauerit uitiauerit texerit. dicit in euangelio dominus: mortuus est pauper et sublatus est ab angelis in sinum Abrahae, mortuus est et diues et sepultus est in infernum. cumque esset in tormentis, uidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius et dicit: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat minimum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. et respondit Abraham: memento, fili, quia recepisti bona in uita tua, similiter et Lazarus mala, et ideo nunc hic consolatur, tu uero cruciaris. etinhis omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut neque hinc ad uos quisquam possit ire neque inde huc transmeare. istud nunc mihi secundum loca et tempora uel corpora dissere, istic sine alternamento reciproci aeris et organo pectoris et tibia gutturis et oris cauo et linguae plectro per quamlibet corporalem, ut autumas, animam uerba uocibus effice, hic animae manum, cuius digiti minimum ambusti diuitis linguam refrigeraturus Lazarus aquae inmergat, ostende, hic de illo memet quasi corporeo Abrahae gremio corporale aliquid doce, ut et pro modo humani corporis sit angustum et capax possit esse multorum, et chaos illud uel tam exiguum, ut mutua quos dirimit uerba miscere queant, uel tam inmensum, at transmeari nequeat. illud autem uel maximum quaero, diues ille, qui penes inferos gehennae incendiis aestuat, qui congredi Abraham sermone quiuerit, si loca beatitudinis non accessit? qui porro Abraham cum diuite sermocinatur, si inferna non adiit? animas nempe sanctorum in intimis paradisi sedibus non usque inprobabili sententia dicis habitare. proinde cam Abraham in paradiso et dines in inferno sic inmenso quodam intransmeabili ab inuicem disparati sint, ut itidem mutuo, tamquam nihil intersit, non contemplentur solum, sed etiam conloquantur, si haec localiter aestimanda sunt, alterutrum fateri cogeris aut Abraham et diuitem nec sermocinatos inuicem nec ab inuicem uisos, ant uel infernum in paradiso uel in inferno esse paradisum.
3.10
X. QVO MODO SPIRITALITER ACCIPI ISTA QVAESTIO POSSIT. Sed quoniam nec auctoritati diuinae peruicaciter obsisti potest nec miseris beatitudo misceri, proloquii huiusce perplexum quia cum lippo imaginationum corporalium intro inspicere nequimus, semotis paululum locis corporibusque uideamus et, ubi itatenus inter quospiam iudicio discretos inmensum dicitur spatium, ut etiam sermonis possit esse commercium, animaduertamus non locorum distantiam, sed differentiam meritorum. cam iusto namque, quantum ad corpus spectat, localiter esse iniustus potest, iniustus uero esse in innocentia iusti, quoad usque iniustus est, non potest. unde quia post mortem nec paenitere cuiquam nec peccare possibile est, inter saluatos et perditos intransmeabile dicitur chaos indemutabilis status. tua igitur aduersus te fertur oratio, nempe testimonium, quod a nobis disparascere arbitrabaris, animaduertis nobiscum profectu disputationis unescere tibique tenuissimos sui tramites ad infinita inlocalium regionum spatia ducentes obuerso poste claudere, quia corporeae amplitudinis angustum incorporalium subtilitatum inmensa non capiens nec distantiam sine loco nec uerbum sine strepitu nec gremium sine spatio conplecti potest. porro autem corporea non sunt quaecumque ita sunt. animae uero Abrahae, Lazari et diuitis ita sunt, corporeae igitur non sunt. sed quae posthinc hisce similia secuntur minus profecto in confutationem sui penes consilii uigidos habere laboris debent. cordax quippe iudex rite uictum censet qui pro sui inbecillitate par uictis est. unde non sine pudore stupeo, quod pro conprobanda animae corporalitate subiuugis: ecce anima si Alexandriam uel Hierosolymam cogitat et si per cogitationem tota sui praesentia illic interfuit, referat nobis situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum. non dispudet auctor huius sententiae exemptae animae corporalitatis capessere indicium, unde incorporalitatis uideri debuit argumentum?
3.11
XI. QVOD ANIMAE VISIO SIT INTELLECTVS ET SICVT PER CORPVS VIDET CORPORALIA SIC PER SE VIDET spiritalla, QVOD SI PER SE VIDISSET CORPORA FACILIVS SVA VISCERA VIDISSET. Hactenus quidem de animi incorporea atque inlocali uisione disserui, ac liquido patuit eundem nulla mediante substantia aeterna semper atque inmutabilia contueri. igitur cam rationalis anima per se incorporeum atque inlocali conspiciat et ueritatem, quae deus est, a falsitate longe incorporea uisione discernat et nisi per corpus localia corporeaque non uideat, quaenam ratio est illis eandem credi similem, ad quae conspicienda interprete corpore utitur, et illis, quae per se contemplatur, iudicari dissimilem? animae uisio, ut saepe dictum est nec iterare piget, intellectus est. enimuero corporea intellegi nequeunt, sentiri ab anima per corpus queunt. anima uero sicut per corpus sentit ita per se intellegit, eorum quae sentiuntur atque intelleguntur substantia longe diuersa est. quo fit ut anima, quia non est corpus, quaeque corporea nisi per corpus sentire non possit, uidere autem per se quae intelle-\' genda sunt possit. tu uero nimis repugnante sententia corporea uoles intellegi et incorporea uideri? sed ne tibi animus humanus, quem corporeum credis, aut nihil aut non nisi corporea aut incorporea forte sola per sese, sicut naturae eius est proprium, uidere posse uideatur, trigeminum quaestionis huius, quoad strictim possimus, uentilemus obscurum. ergo igitur uideatne per sese humanus animus necne, uideamus. sed quoniam paene summum istiusce negotii istoc in loco uertitur, uigilacem uigilantemque simul quaero lectorem. uisus animi per corpus, qui homini belluaeque communis est; intendit sese atque exserit per ista haec puncta pupillarum uaporato cerebri anteriore uentriculo inuisibilibus uiscerum flammis inque radios porro usque promanans, si quid coloris aut formae obuium ceperit, concipit et uti cursu ita etiam recursu rapidis line- aram meatibus recipit, itaque hoc illud est, quod uocatur uisus, sicut in primo libro disseruimus. per hunc ergo cum bellua humanus quoque animus nota ab ignotis, alba ab atris corio secernit. huccine tenus est humani uisus animi? quo igitur iusta. ab iniustis, a falsis uera diiudicat? an forsan uecordes oculati corporaliter iudicio credentur caecos anteire sapientes? sed uel Appium de Romano senatu uel hermophii lum de Graeco gymnasio uel Tobiam de prophetarum numero super ambiguo praesenti testes habeamus, quorum uel Appius eis, qui exterius clarerent oculis et interius caecuttirent, consilii lumen praebuit, uel Hermophilus theopompum geometricam sine radio docuit, uel Tobias filio, dum caeli iter praeuius pandit, angelum comitem dedit. uidet igitur animus absque corpore nec corpulentum aliquid ant coloratum aut per loca distentum, sed ipsam ueritatem, quae summe incorporea deus est, incorporeo contemplatur obtutu. patet, at arbitror, animum et per ae incorporea et per corpus uidere corporea. Sed illud adhuc propter tepidi iecoris homunculos discuti superest, utrumnam corporea per se possit humanus animus uidere sine corpore. nunc igitur adesto totus et quam potis es praesens fito. nempe, ut adstruis, humanus animus et ipse corporeus et saepto corporis exterioris inclusus si quid per se uidere corporeum potest, nihil illi scilicet uidere promptius est, quam corporis interna, quis clauditur. age, quaeso, intende in uiscera tua et in omnes admodum corporum partes istum quem dictitas animi corporalem uisum et de temet ipso renuntiato tibi nobisque dicito, quibus modis quoue situ triformitas cerebri coeat, iecoris massa iaceat, regula lienis haereat, stomachi libra pendeat, cordis plectrum feriat, qui uenarum tramites quaeue textura, quae neruorum origines quaeue conpages, quae ossuum coitio quaeue conpactio, quae pulmonum cana, quae tortuosae botulorum enodibusque ligaturis explicitae inflexiones ac reflexiones. ecce quid negas arbitro super his responsa redhibere? cur igitur negas? quia uidelicet animus per sese corporea nequaquam uidet. sed cur uidere corporea nequaquam possit, quem non sine uisu esse iam constitit? nemo quidquam corporeum uidet, qui corporalem uisum non habet. animus autem, qui habet uisum et corporale nihil uidet, incorporaliter uidet, et incorporaliter uidere posse incorporalis est uisus, et incorporeum uisum nisi incorporeus non habet, et incorporaliter humanus animus uidet: incorporeus igitur est humanus animus. non ergo hisce friuolis solliciteris amplius, ut reare animum non esse illic ubi cogitat, quia contemplari per naturam nequit situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum, haec namque corporea sunt. porro autem animus incorporeus quod contra naturam sui est uidere non potest, eatenus tamen adest ubi cogitat, ut loca quae cogitat corporali uisione non cernat, sicut adest ubi uiuificat, ut ipsa quae uiuificat sui corporis interna non uideat. ac si usquequaque patet animum et corporea non posse uidere sine corpore et incorporea cum corpore uidere non posse, non diutius Alexandriae ppregrinemur, sed ab Aegypto redeuntes transmisso errorum mari et emensa ignorantiae eremo ueritatis patriam atque uti terram repromissionis intremus non otiosi neque inertes, neque uero trepidantes, ut si quid falsiloqui uanitatis uitio progenitum aut latere tenus adstrepuerit aut obuium sese dederit, Iesu praeuio et adiutore feriatur.
3.12
XII. CONTRA EOS QVI DICVNT: ANIMA SIBI INCORPOREA EST, DEO CORPOREA. Sed en aliquorumpiam qui interimunt animas garrientibus nugis etsi non sistimur ab itinere, lentamur tamen. sed insumere pauxillum temporis intertrimenti nihil est, quin porro iuuat, modo quid obuersum uero quidue diuersum eadem ueritas aut depellat aut proterat. et cum audio dicere quospiam qui et corporeas esse uolunt animas et easdem incorporeas negare non possunt, aliud ipsas animas sibi, aliud esse creatori: deo, inquiunt, animae corporeae sunt, uerum sibimet incorporeae, quod ita est ac si dicant animas et corporeas esse et incorporeas, aeternitatem porro testor, quod eo mihimet hisce inanibus respondere admodum labori est, quia nihil istic quicum congrediar, nihil quod medullitus eruam, nihil quicum certauisse exercitio, nihil profecto est quod uicisse uictoriae sit. ergo si anima corporea creatori et incorporea sibi est, duo haec quam sollerter discuti ratio indagandae ueritatis exposcit: aut uerum reuera est, quod incorporea sit anima, si hoc ipsum de se ipsa ueraciter nouit, aut item uerum est,, quod corporea sit anima, si id penes animae constat auctorem. siti uerum dicunt et uerum est, quod anima incorporea sit, quia et istud in ueritate cognoscit, et item uerum est, quod anima corporea sit, quoniam animae creator id nouit, duoque et contraria usquequaque sibi et utraque uera esse contendunt, cum uerum nisi falso contrarium non sit. inlustris admodum ac praeclara disputatio, quae dum unam solamque. ueritatem spernit duas sibi ueritates inuenit. ut tamen istos professionis suae nexibus teneam, penes hominem ipsis etiam. fatentibus incorporeus est humanus animus. Quoniam igitur super hac nobis quaestionis parte conuenit, restat ut doceant quatenus incorporalis substantia illi corporea sit, qui eandem incorpoream creauit. nec primum dico ita sit necne, sed in praesentiarum ita esse concedo, unde tamen ita esse nouerint quaero. si id diuinorum uoluminum literae continent legant, si quaepiam ratiocinatio suadet doceant, si dialecticen iuuat exercere conuincant. si horum nihil est, saltim sententiae concedant suae, ut qui in se incorporei sunt non extra se corporeos se esse credant, quia aliud extra se esse non potest qui extra se nihil esse potest. proinde animus, qui in se ipso incorporeus est, nequaquam potest extra se esse corporeus, quia nec auctor eius aliud illum nouit esse quam fecit, nec ille aliud se potest nosse quam factus est. ac per hoc si uerum nouit, cum se incorporeum nouit, ergo fallitur deus, si animum qui uere incorporeus est corporeum nouit:$ ed falli deus non potest, incorporeum igitur esse nouit animum, ne falsum sit uerum, quo se animus ueraciter incorporeum nouit. incorporeus ergo animus idcirco sibi est, quia et creatori. sicut enim terra idcirco homini terra, quia et deo terra est, et sicut aqua aer et ignis idcirco hoc ipsum homini sunt, quia et ipsum deo sunt, et sicuti omnia quae ueraciter innotuere homini hoc sunt in hominis notitia, quod sunt, ita scilicet humanus animus nequaquam potest et aliter esse et aliter deo notus esse. non enim ex rerum notitia est creatoris scientia, sed existentia rerum ex notitia creatoris. quocirca humanus animus nisi deo incorporeus esset, incorporeus esse non posset. quidquid enim quoquo modo incorporeum est, nullo modo potest esse corporeum. sed ne istic supra iusto diutius inmoremur, cedo etiam de illo quaeramus, quod nulla ex parte discussimus.
3.13
XIII. QVOD EX DVABVS SVBSTANTIIS CONSTAT HOMO INMORTALI ET INLOCALI ANIMA ET MORTALI ET LOCALI CORPORE, ET SICVTI INMORTALITER ANIMA PATITVB, SIC INMORTALITER ET INLOCALITER GLORIATVR. Dicis etenim: cum uerbi gratia Petri uel Pauli sibi speciem animus intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes ubi eos esse nouit penetrauit? aut cum sibi in corde diuitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit? iam scilicet tibi, prout par fieri fuit, de incorporalibus animarum locis et de inferno atque paradiso et de animae sine corpore incorporali contuitu, cum de diuite illo et paupere uerba fecimus uel cum de animae duplici uisione tractauimus, responsa redhibui. quia uero nunc illud, quod inferna uiuis inaccessibilia esse dixisti, indiscussum restat, quatenus dixeris quaero, scilicet ex anima constamus et corpore. ac licet ambigat nemo quid inmortale in nobis quidue mortale sit, ego tamen tecum sic agam, ut de utra mauis respondeam. si ex neutra nostri substantia morimur, nihil nostrum ad inferna descendit, quia inferos uiuis inaccessos esse dixisti. si utraque morimur, ergo et corpus ad inferna descendit, nec longe nobis corporea haec inferna quaerenda sunt, quando quidem ipsum sepulcrum domini est locusinferni. sed hanc utramque absurditatem sententia sana respuit, ergo nec in utraque substantia morimur nec in utraque non morimur, uiuitque anima etiam posito corpore, quamlibet si per peccata deo suo priuetur mortua iure dicatur. credibile tamen prorsus non erit, quod peccatrix anima id ipsum ut anima sit amittat, cum etiam corpori mortuo corpus esse non pereat. ut enim moriatur corpus, cum uita omni amittit animam, anima uero animam non amittit. quocirca anima inmortalis est, corpus uero mortale. quodsi corpus inferna non ingreditur utpote sepulcro mandatum atque in diuersas mundi partes pro elementorum quae sibi in illud concinuerant diuersitate discerptum et animus non accedit inferna, quia sententia tua inferos uiuentibus claudit: aut nulli ergo sunt inferi aut ad eos hominum nemo descendit atque ita fidei nostrae ratio periclitabitur, si nec redemptoris anima inferos adeundo redeundoque reserauit. satis est dici potuisse quaecumque illa inferna sunt uiuentibus inaccessa fore, cum constet eadem nisi uiuentibus adiri non posse. Reminiscere nunc in id te statum tui posuisse tractatus, ut si quantitati uel localitati subiacere animam probare potuisses, de corporalitate eius tecum pars etiam diuersa sentiret. uerum si bene scriptorum tuorum recolis, animaduertere simul potes proposuisse te potius de quibus disputandum foret, quam de propositis disputasse nec te academicorum seniorum more nescientiam tuam scisse, sed iuxta sectae ipsius iuniores utrum scires aliquid ignorasse. quis autem positis temere duobus, in quibus necessario operis uniuersi corpus omne consistat, non utrumque primum, si queat, alterutrumque scilicet, si utrumque nequeat, enisu cuipiam si non probabile, certe credibile faciat? duo haec in uictoriam nempe conueniunt, ut auctori probo causae probitas compos sit. horum minus uno uirtus actionis infringitur, si desit utrumque, cassatur. sic nunc equidem obliuiosum te pariter et ignarum defensorem nancta fallacia penes intellectu uigidos non solum illud negotii facessiuit, ut tibi super his credi non oportere pateat, sed ut ueritas, cui credendum semper est, clarior inlustriorque sub necessitate conflictus et conparatione falsitatis appareat.
3.14
XIIII. QVIA ANIMA IN CORPORE NON TENETVR INCLVSA NEC MO- VETVB DE LOCO AD LOCVM, CVM MOVEATVE TEMPORALITER PER ADFECTVM. Igitur qualitatem quantitatem et localitatem animae daturum te sponte professus es moxque subiungis: quo modo non localis sit, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? uix sane ut aliquid perperam forte sentires atque id ipsum ueri simile uideri contenderes, error unum ueniabile facere potest, aliud ignoratio erroris. uerum nunc miris modis stupeo te tam dissidentia tamque diuersa uno propemodum momento atque eodem paene uerbo dixisse: ergo inligata membris uaga est motibus, et item: motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa. si intra saeptum corporis, ut tu ais, anima mouetur, uidelicet stans mouetur, quod dici ratione non sinitur. sin uero extra corpus motibus differtur, inclusa igitur condicione substantiae non tenetur. quia autem dicit solis motibus uaga? quasi quidquam uagari possit inmotum aut non sit facilius moueri et non uagari, quod facit animus per adfectum, quia subiacet utique motui non secundum locum, quam uagari quippiam nec moueri, quod est utique proprium corporis, quia subiacet et motioni per locum. tu uero illam et stare uagam et uagari dicis inclusam, cum, sicut supra iam constitit, et moto corpore consistere et moueri possit inmoto. En quatenus de localitate animae disputauisti, in hoc tamen temet ignauiae non arcesso. illud equidem nequiuisti, scilicet quod in hoc praesertim loco ne potissimus orator quisque potuisst, quantalibet enim dicendi copia praeditus adsertor falsi contra perspicuam ueritatem mentiri potest, fallere non potest. de quantitate autem cur te disputaturum spoponderis nihilque de eadem disserueris, non possum obliuionis fuisse dicere, cum satis constet ne nomen eius nisi ex memoria potuisse proferri. illud ergo magis credendum est te non noluisse aut oblitum fuisse dicere, sed nihil quod diceres inuenisse. quid itidem congruit uel in disputationem uocare reticenda uel reticere proposita? iam de qualitate controuersia non erit, cui animam subiacere non renui, quae scilicet si, ut quantitatis, ita etiam qualitatis expers esset, profecto enim deus esset, identidemque si, ut qualitati, ita etiam quantitati cederet, corpus esset. nunc uero medioximum quiddam naturae incorporeae, sed creatae sortita nec deus est, quoniam qualitatem habet, nec corpus, quia non habet quantitatem.. Et quoniam uti agitatis retro disputationibus edocuimus nimis late patet in huiusce< modi) quaestionibus inmensum, principalium origines conplexa causarum inspici porro intus usque nequaquam potest, nisi duplicis creaturam substantiae, quoad homini posse fas siuit, adhibito iudicii libramine secernas, aut usquequaque cessandum est aut istis illuc lineis adeundum, ut primum ab incorporeo corpus dirimas, dehinc sicut in ipso omnimodo corporum genere atris splendentia, sublimia depressis, pretiosa uilibus anteponis, ita etiam in incorporeis quae creata sunt humanas belluinis, in ipsis itidem quae humanae sunt prudentes stolidis, in his porro itidem quae natura uigent doctas indoctis animas anteuertas.
3.15
XV. QVIA SOL ET LVNA VEL SIDERA CORPORA TANTVM SVNT, NON HABENT SPIRITVS, ET SICVT CORPVS MELIVS INFERIORI CORPORI PRAEPONITVR, ITA SPIRITVS MEMOR INFERIORI SPIRITVI PRAEPONITVR. Sicuti enim sol corpus est et saxum quodlibet longe disparile huic perinde tamen corpus est, sic equidem omnigenum natura uitarum incorporea scilicet omnis est. sed sicut corpus corpore praecellitur, cum tamen utrumque sit corpus, sic animus animo antefertur, cum tamen utrumque sit animus. et iterum opulens negotium et dites causae ad dicendum proliciunt et paene blanditer obuiae suapte specie describi sese quaesunt atque etiam cogunt. sed hasce excellentias et praeeminentias ac supremitates illi potissimum illi adeant, si qui illi sunt quos ardens euexit in aethera uirtus. uerum enimuero mihi in praesentiarum huic de statu animae quaestioni, prout ille proposuit, quocum congressi sumus, et aliquanto forsan plusculum respondere mihi prouincia fuit: quod rectene an secus fecerim, aequus et doctus arbiter iudicabit.
3.16
XVI. SVPERORVM IN BREVI RECAPITVLATIO LIBRORVM. Verum quoniam multa, quae sub huiusce discussione quaestionis ubiubi disputauimus, non usque faciliter memoria conplecti cognitor potest, quae sparsim edissertata quaeque, uti arbitror, euicta sunt collectim strictimque et ueluti punctatim sub mentis oculum redegi et reuisenda simul renoscendaque congessi. 1. De incorporeo. Deus incorporeus est, imago autem dei humanus animus, quoniam ad similitudinem et imaginem dei factus est homo. enimuero imago incorporei corpus esse non potest, igitur quia imago dei est humanus animus, incorporeus est animus humanus. 2. De uita. Omne inlocale incorporeum quoque est, porro uita corporis anima est et in corpore uiuente tam uiuit pars minima corporis, quam totum corpus. tantum ergo uitae in parte corporis est, quantum in toto corpore, et uita haec anima est, nec locale est quod tam magnum est in toto quam in aliquo et tam magnum in paruo quam in magno. non igitur localis est animus, et quidquid inlocale est corporeum non est: igitur anima corpus non est. 3. De ratione. Item ratiocinatur anima rationalis et substantialiter inest animae ratiocinari et ratio incorporalis atque inlocalis est: igitur incorporalis est anima. 4. De uoluntate. Item uoluntas animae substantia eius est et, si tota uult anima, tota uoluntas est et uoluntas corpus non est: igitur anima non est corpus. 5. De memoria. Item memoria inlocalis quaedam capacitas est, quae nec multitudine recordabilium distenditur nec paucitate tenuatur et incorporaliter etiam corporalium reminiscitur. et cum meminit animus, totus meminit et totus memoria est qui meminit totus et memoria corpus non est: non igitur corpus est animus. 6. De tactu. Item corpus in parte sui tactum ibi sentit, ubi tangitur, animus autem per non totum corpus, hoc est per partem corporis totus sentit, huius modi uero sensus inlocalis est et omne inlocale incorporeum est: incorporea ergo est omnis anima. 7. De accessu ac recessu. Item corpus nec adpropinquat deo nec recedit a deo, animus autem et proximat et longinquat inlocaliter: igitur animus corpus non est. 8. De motu. Item corpus mouetur per locum, animus autem per eundem non mouetur: animus igitur non est corpus. 9. De mensura. Item longitudo latitudo et altitudo in corpore sunt et quidquid hisce caret corpus non est, hisce autem caret animus: corpus igitur non est. 10. De dextro et sinistro. Dextrum sinistrum, sursum deorsum, anterius et posterius in omni sunt corpore, in nulla autem sunt anima: incorporea igitur omnis est anima. En quousque ex omni scilicet disputationum nostrarum parte contraximus quidquid toto opere moliti sumus, quoniam quod istic quam breuissime recapitulauimus nisi praemissis disputationibus fieri probabile non quiuit, quamquam si negotium tantum adsertor idoneus nanctus esset, non sicuti egomet dignitatem causae admodum inpari oratione dehonorauisset. neque uero ipse aliquanto latius prolixiusque hanc eandem quaestionem agitare non potui. uerum scilicet par fuit quoad aduersarius reniti ualuit eo usque proeliari aut quoad in fugam cessit tergum praebere et manu captum plumbeis pugionibus exarmare. ulterius porro progredi et in auras tela iacere et sine hoste pugnare cassa contentio est et uirium frustratio, quod ita erit ingloriosum, ut inlaboriosum.
3.17
XVII. CONTRA FASTEDIOSVM ET CALVMNIATOREM HORVM LIBRORVM QVALITER DEVINCATVR DE MVNDO PROPOSVIT CONPARATIONEM. Quid tu igitur, ait aliquis, per haec tria uolumina aduersum breuem paginam spatiatus es, si uerbum uerbo satis? sed non id negotii est fallaciam struere, quod destruere. neget quispiam sphaeram esse mundum: uno quidem hoc ille uerbo negauerit, sed non id uno item uerbo uel timaeus adstruxerit. proinde quidquid illud ampliuscule sermocinati sumus, non modo sola falsi confutatio, sed ueri etiam coegit adstructio. quippe diuersum est dedocere noxia et utilia docere, nec hoc idem est sentem solo uellere, quod frugem iacere, non ergo id ipsum est eruere uitium, quod serere uirtutem. multo igitur amplius operae insumendum est in utroque horum, quam in alterutrum. porro autem cum utraque agitare mihi prouincia fuerit, in tam praepedito negotio praesertim magis mira est parcitas quam prolixitas. nam cum sese undeunde clarescentes atque ostentantes proderent aliasque multipliciter progignerent, latius dicendae causae praescripsi numerum, modum statui, limitem fixi, ne uel in aciem plures necessario proferrem uel diutius rato certarem uel longius iusto procederem.
3.18
XVIII. IN FINE HVIVS LIBRI VENIAM A SVO PETIT CONFLICTORE ET INTER VTRVMQVE CERTAMEN IPSVM DELIGIT IVDICEM. Te nunc, quisque ille es aduersus cuius scripta nosmet iniuria scriptorum tuorum dicere conpulit, oro quaesoque non obirascaris mihi, neque enim conuicium rettuli neque rependi maledictum. solam tibi pro falsitate ueritatem haud pari uicissitudine reponderaui, illis ego quae, quo magis tua, tibi magis noxia sunt aduersarius sum eroque atque uti eisdem ipse quoque aduersere causa tui suadeo. pauca haec et exilia, prout arctum temporis siuit, responsa redhibui, tu tecum utrumque pensato et inter me teque personam iudicis sumito adhibetoque iustitiae libram. si lanx nostra pronior et uero grauior, non pigeat neque pudeat a transfugio refugium facere et a falsitate sub ueritate cedere. sin, quod ego nolim nec faxis persuasu istuc, uti( que) obstinatio est, edito pro sententia tua aliquid publicitus lectitandum neque nomen occulito: modo compos nostri deus et uita sit, quioniam altrinsecus continuati uiarum periculum fecimus, experiere scilicet, ueritatis uis quanta sit in excidio falsitatis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).