Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Decreta
Clemens IIIDecr 21.1 · 11654-decret16More by Clemens III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/clemens-iii" aria-label="More works by Clemens III"> —
⋯
More
Original / primary: 11654 Decret16
21.1
XXI. Ad Abserentem [Absorensem] episcopum et abbatem S. Andreae de Bergis.--De poenitentia injungenda presbytero cuidam, cujus vitio num famulus quidam mortuus sit incertum.
21.1
Ad audientiam apostolatus nostri ex parte vestra pervenit quod quidam presbyter volens corrigere quemdam de familia sua eo cingulo, quo cingi solebat, illum verberare tentavit: et contingit quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus eum in dorso aliquantulum vulneravit. Postmodum vero cum ille vulneratus aliquandiu vixisset, et jam convaluisset a vulnere, graviori, ut creditur, infirmitate perculsus, cum sana mente, ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero utrum occasione vulneris decessisset dubium habebatur,[ eodem presbytero ab omni officio, beneficioque suspenso,] quid super hoc vobis esset agendum apostolicam sedem consultare voluistis. Nunc itaque vestrae discretionis industriae duximus respondendum, quod, cum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit injungere presbytero memorato, ne de caetero in sacris ordinibus administrare accedat; injuncta tamen poenitentia congruenti potestis ei concedere, ut sit contentus in minoribus ordinibus ministrare. Si vero[ vobis legitime constiterit, quod] ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia celebrare.
21.2
[ Datum Laterani.]

Intertext edge

Open linked passage

Note