Epistola pro renovanda S. Remigii festivitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/clerus-gallicanus" aria-label="More works by Clerus Gallicanus">
—
⋯
Original / primary: 9942 Epprres
1
Epistola pro renovanda S. Remigii festivitate
1
Universis per Gallias episcopis, coetus Ecclesiae Gallicanae salutem in Domino. Cum sancti Remigii archiepiscopi Remensis festiva celebritas tum Ecclesiae Gallicanae conciliis, tum summorum pontificum decretis, regumque nostrorum capitularibus luculenter per tot saecula sancita sit, attamen illud lugendum accidit ut, quae magis vetustate commendanda fuerat, frigescente populorum pietate obliterata vel fere sileatur, aut saltem tanti Francorum apostoli et doctoris non condignis honoribus celebrata memoria vilescat. Ille enim, sicut optime novit charitas vestra, quasi secundus Silvester, subdita Christo regi mortali purpura, Chlodoveum nostrum, tanquam novum Constantinum, abjectis inanibus diis docuit adorare quod incenderat, et incendere quod adoraverat; ac demum miraculis atque doctrina ad fidei communionem adductis cum principe populis, et idololatriae leprae nempe veteris, salutari lavacro abluta Francorum labe, hujusce Christiani regni sub Christianissimis regibus dedicavit Christo primitias, et Ecclesiae suae primogenitos peperit atque defensores. Cumque gauderet Graecia, quod sola haberet principem legis nostrae, non deesse et reliquo orbi claritatem suam ostendit, effulgurante siquidem Occiduis partibus in rege non novo novi jubaris lumine. Certe si quando ante oculos positae vicinarum gentium in fide ruinae patronis coelitibus fecere supplices, quod obsequii genus erga sanctum Remigium apostolum suum non praestabit adunatis enixius precibus Francorum pietas, cum, proh dolor! a finitimis regionibus dilatato haereticae pravitatis incendio, ulciscente peccata numine, propulsata recedat religio? Quapropter hortamur charitatem vestram ut ad honorem sancto Remigio die prima Octobris solemniori ritu exhibendum, excitata subditorum vestrorum devotione, collaboremus unanimes et nos tanti praesulis exemplo, qui, teste Hormisda, agebat summi documenta Pontificis, dum et praedicanda faceret, et ea insinuare non differret: sedulo in id incumbamus; et, operantes justitiam quae vincit regna, et nos omnes salvos faciamus et eos qui nos audiunt. Parisiis, die 22 Maii 1657. Vobis addictissimi servi et confratres archiepiscopi, episcopi et ecclesiastici viri in generalibus cleri Gallicani comitiis congregati. Claudius archiepiscopus Narbonensis praeses. De mandato reverendissimorum ac illustrissimorum archiepiscoporum totiusque coetus ecclesiastici cleri Galliae nomine congregati, Henricus de Villars a secretis. Joannes de Montpezat de Carbon a secretis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).