Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et decreta
Coelestinus IDecr 23.6 · 7544-epetde10More by Coelestinus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/coelestinus-i" aria-label="More works by Coelestinus I"> —
⋯
More
Original / primary: 7544 Epetde10
23.1
EPISTOLA XXIII. COELESTINI I PAPAE AD THEODOSIUM JUNIOREM AUGUSTUM, POST SYNODUM.
23.1
Victoriam per eum de inimicis Christi esse partam. Quanta hinc ejus gloria. Maximiani ordinationi merito eum suffragatum esse. Ut Nestorium ab omni societate removeat. Qui legatos cum sacris apicibus susceperit. Possessiones Ecclesiae in Asia a Proba relictas ei commendat.
23.2
COELESTINUS episcopus THEODOSIO Augusto.
23.1
Causis suis divinam providentiam praestitisse quod sperabamus, agnovimus. Nec enim aliud futurum mentes poterant aestimare fidelium regnantibus vobis, quam id quod evenisse gaudemus: ut praedicatio in Deum impia concideret, et cum suo auctore novi dogmatis damnata pravitas deperiret. Illata quidem fidei bella sunt, et Regis aeterni sacrilegis verborum jaculis nativitas appetita: sed vos Christo Deo nostro auctore regnantes, hostes impios fidei vestrae virtute vicistis, coelestem revocantes triumphum, per quod religioso munimen in perpetuum praestetis imperio. Vere enim prophetica gloriae vestrae vox convenit, et regnum vestrum dici potest regnum omnium saeculorum, quod defensae fidei meritis propagatur; et crescente sanctae religionis observantia, Christianae insertum reverentiae semper augetur, gloriosissime et tranquillissime imperator Auguste. Ecce nunc domus Domini orationibus vacant, et vestrum per omnes Ecclesias, Deo nostro oblatis sacrificiis, commendatur imperium. Nihil, amoto perturbatoris ausu, scandalis licet; pestifer ulterius animas hominum sermo non vulnerat: salutem omnibus suarum animarum, dum universali Ecclesiae consulitis, reddidistis. Haec est vestra praedicandi regni vestri clementia, per quam non terrae, non provinciae, sed omnium animae sunt defensae. Imputabitis hanc omni modo victoriam, quam non bellis, non gladiis, sed sola devotione qua Deo estis dediti, conquisistis.
23.2
Manet hic vestrae gloriae titulus, et manebit, ut nulla illum aetas, nulla vetustas aboleat. Aeterna enim sunt quae aeterni Regis amore praestantur. Sic Abrahae fides saeculis durat. David regis meritum Dei zelus fecit esse perpetuum, cum inimicos Dei suos credidit inimicos, et odisse quos Deo odibiles approbasset. Elias etiam propheta falsa prophetantes non fuit contentus refellere, sed etiam in illos voluit vindicare; ut eos persequendo perderet, quos in perditionem sui populi niti pervideret. Par tibi cum illo gloria. Ille falsa prophetantibus restitit, tu falsa docentibus. Ille mentientes in Deum prophetas persecutus est; tu de Christo Deo nostro praedicantes impia abigis sacerdotes. Ille tantum vindictae intentus est; vestra pietas sic impia vindicat, ut quae sunt religiosa defendat.
23.3
Nec enim sufficeret abegisse morbos et pestilentiam repulisse, nisi et salubres auras redderes, et vitalem infectis substantiam ministrares, talem illi Ecclesiae constituendo pontificem, qui olim hoc se dignum fastigio omnibus quibus notus est approbasset. Fert illi, ac si sui corporis parti, Romana testimonium, quae hunc semper inter suos habuit et numeravit, Ecclesia: ferunt suorum merita, quibus sancte adhaeserat, decessorum. Ita enim reverendissimae memoriae viro Attico, catholicae fidei propugnatori fortissimo, mente pariter et officio cohaerebat, ut jam tunc futuri in eodem episcopatus insignia praelucerent. Sed sit hoc arcano divinae majestatis arbitrio, ut in posterum quaecumque sunt meliora serventur, et ad quietem per aliqua turbatorum scandala veniatur. Debitum est fratris mei Maximiani episcopi gloriae, ut aliquem illi praelatum fuisse in hoc quod sustinuit civitas poeniteret; et nunc electo eodem, illi se integritatem fidei debere sentiret.
23.4
Sed huic tantae pro suo merito illius Ecclesiae sacerdoti electo taliter, et consensu sanctae congregationis quae interfuit, ordinato ad componendum Ecclesiae statum, et omne vulnus pravae haeresis radicitus evellendum, ne audeant quae abcissa sunt pullulare; obsecramus et poscimus sub illius invocatione quem colitis, fidei vestrae ut consuestis arma praestetis. Nunc enim est omnis opponenda custodia, ne rapax lupus ovilibus dominici gregis, cum saevierit, exclusus rursus serpentino lapsu ad mortem perveniat animarum, effossis qua potest parte cuniculis. Nec enim potest quiescere, cum praedae suae rapidus cupiat incubare. Munimen sanis, remedia praebete sanandis. Vallate muris vestrae fidei religionis catholicae veritatem, per quos et credentes muniti sint, et tanti sequaces erroris non audeant introire. Hic enim plenus victoriae vestrae fructus est, nihil relinquere quod rursus Dei Ecclesia debeat formidare. Quem igitur universorum ejecit sententia sacerdotum in praedicatione sacrilega perdurantem, eum vestra clementia ab omni societate removeat, ut facultatem aliquos perdendi non habeat.
23.5
Religiosos vero filios meos Joannem presbyterum et Epictetum diaconum, tantae rei nuntios, cum totius Ecclesiae gratulatione suscepimus, et lectis in totius congregatione Christianae plebis apud beatissimum apostolum Petrum vestrae pietatis apicibus, Deo nostro pro vobis vota persolvimus. Ita enim ad vos agente Domino pervenerunt, ut ad eum diem quo celebrabamus Christi Dei nostri natalem secundum carnem, cui quaestio inferebatur, concurrerent, et impietatem conjunctim universa congregatio confutaret.
23.6
Causae fidei congrue et ecclesiasticae et pauperum utilitatis causa subjungitur: ut qui integritatem fidei praestitistis, pauperum quoque commodis consulatis. Illustris et sanctae recordationis Proba possessiones in Asia constitutas longa a majoribus vetustate sic reliquit, ut majorem summam redituum clericis, pauperibus et monasteriis annis singulis praeciperet erogandam. Sed hae possessiones ibidem constitutae, in damnum pauperum hujus negligentia, ut gravius nihil dicamus, qui his praefuerat, ea sunt ratione tractatae, ut non solum consueta non solverent, verum etiam subreptitia impetratione earum jus dominiumque violetur. Rogamus pietatem vestram ut religiosae et illustri domui et Ecclesiae id pro clementia vestra praestetis, ut omnis ab his insidiantium inquietudo discedat, et tam Ecclesiae quam suis dominis sit tuta possessio: ut quod inde alimoniae pauperum acquiritur, vestrum esse credatur. Data idibus Martiis, Flav. Aetio et Valerio viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note