Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Columella, Lucius Junius Moderatus
Res Rustica
Rust 3.2.15
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat3
3.2.1
3.2.1
Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae;
3.2.1
1
3.2.1
2
3.2.1
3
3.2.1
4
3.2.1
5
3.2.1
6
3.2.1
7
3.2.2
3.2.2
nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,
3.2.2
1
3.2.2
conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
3.2.3
3.2.3
At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.
3.2.4
3.2.4
Sed ea tum praecipua est, si nec nimis
3.2.4
1
3.2.4
celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis
3.2.4
2
3.2.4
tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,
3.2.4
3
3.2.4
nec siccitatibus abolescit.
3.2.5
3.2.5
Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
3.2.6
3.2.6
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed
3.2.6
1
3.2.6
sunt generosiora sub Austro.
3.2.6
2
3.2.6
3
3.2.6
4
3.2.6
5
3.2.6
6
3.2.7
3.2.7
Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.
3.2.7
1
3.2.7
Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere.
3.2.8
3.2.8
Eae
3.2.8
1
3.2.8
cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem,
3.2.9
3.2.9
quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est
3.2.9
1
3.2.9
vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida
3.2.9
2
3.2.9
terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum
3.2.9
3
3.2.9
magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hae quidem utrae-
3.2.9
4
3.2.9
5
3.2.9
6
3.2.9
7
3.2.9
8
3.2.10
3.2.10
que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt
3.2.10
1
3.2.10
austerioris
3.2.10
2
3.2.10
vini, sed aeque perennis. Duarum
3.2.10
3
3.2.10
minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur.
3.2.11
3.2.11
Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori
3.2.11
1
3.2.11
germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.
3.2.12
3.2.12
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris
3.2.12
1
3.2.12
quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum
3.2.12
2
3.2.12
recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit.
3.2.13
3.2.13
Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae
3.2.13
1
3.2.13
non dissimilis, prima specie
3.2.13
2
3.2.13
3
3.2.13
4
3.2.13
5
3.2.13
6
3.2.13
7
3.2.13
8
3.2.13
pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,
3.2.13
9
3.2.13
praeferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior
3.2.13
10
3.2.13
et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
3.2.14
3.2.14
Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.
3.2.14
1
3.2.14
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae
3.2.14
2
3.2.14
nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.
3.2.15
3.2.15
Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citius
3.2.15
1
3.2.15
mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique
3.2.15
2
3.2.15
arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus
3.2.15
3
3.2.15
et exilibus uvis praebere valet.
3.2.16
3.2.16
Frigidum ac roscidum solum et caelum
3.2.16
1
3.2.16
commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo
3.2.16
2
3.2.16
3
3.2.16
4
3.2.16
5
3.2.16
6
3.2.16
7
3.2.16
8
3.2.16
9
3.2.16
respondent;nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutatur.
3.2.17
3.2.17
Magis etiam dotibus tres Apianae
3.2.17
1
3.2.17
commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat
3.2.17
2
3.2.17
cariem vetustatis.
3.2.18
3.2.18
Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisque
3.2.18
1
3.2.18
non aptae.
3.2.18
2
3.2.18
Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.
3.2.19
3.2.19
Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica,
3.2.19
1
3.2.19
quarum minorem coccolobin
3.2.19
2
3.2.19
vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit.
3.2.20
3.2.20
Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus
3.2.20
1
3.2.20
2
3.2.20
3
3.2.20
4
3.2.20
5
3.2.20
6
3.2.21
3.2.21
tamen contristatur. Visula
3.2.21
1
3.2.21
deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat.
3.2.22
3.2.22
Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine
3.2.22
1
3.2.22
fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant,
3.2.23
3.2.23
putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo,
3.2.23
1
3.2.23
nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque
3.2.23
2
3.2.23
candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.
3.2.23
3
3.2.23
Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae
3.2.23
4
3.2.23
generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.
3.2.24
3.2.24
Albuelis
3.2.24
1
3.2.24
utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima;
3.2.24
2
3.2.24
3
3.2.24
4
3.2.24
5
3.2.24
6
3.2.24
7
3.2.24
8
3.2.24
9
3.2.24
10
3.2.24
ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston
3.2.24
11
3.2.24
appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,
3.2.24
12
3.2.24
unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.
3.2.24
13
3.2.25
3.2.25
Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae,
3.2.25
1
3.2.25
quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum
3.2.25
2
3.2.25
vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,
3.2.25
3
3.2.25
sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
3.2.26
3.2.26
Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen
3.2.26
1
3.2.26
2
3.2.26
3
3.2.26
4
3.2.26
5
3.2.26
6
3.2.26
sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat.
3.2.27
3.2.27
Ut Spionia
3.2.27
1
3.2.27
dapsilis musto sed
3.2.27
2
3.2.27
amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia,
3.2.27
3
3.2.27
ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpula
3.2.27
4
3.2.27
atque Sticula,
3.2.27
5
3.2.27
ut nigra Fregellana, ut Merica,
3.2.27
6
3.2.27
ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis
3.2.27
7
3.2.27
falso existimata.
3.2.28
3.2.28
Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam
3.2.28
1
3.2.28
dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit,
3.2.29
3.2.29
generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes
3.2.29
1
3.2.29
2
3.2.29
3
3.2.29
4
3.2.29
5
3.2.29
6
3.2.29
7
3.2.29
8
3.2.29
cum certa fide referre possumus. Neque enim,
3.2.29
9
3.2.29
ut ait poeta, numero comprendere
3.2.29
10
3.2.29
refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere
3.2.29
11
3.2.29
quammultae Zephyro turbentur
3.2.29
12
3.2.29
harenae:
3.2.30
3.2.30
quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant;
3.2.30
1
3.2.30
quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae
3.2.30
2
3.2.30
nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.
3.2.31
3.2.31
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,
3.2.31
1
3.2.31
studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,
3.2.31
2
3.2.31
probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod
3.2.31
3
3.2.31
proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione
3.2.31
4
3.2.31
5
3.2.31
6
3.2.31
7
3.2.31
8
3.2.31
9
3.2.31
10
3.2.31
11
3.2.31
12
3.2.32
3.2.32
vincitur pretio quam vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.

Intertext edge

Open linked passage

Note