Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Columella, Lucius Junius Moderatus
Res Rustica
Rust 8.10.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat3
8.10.1
8.10.1
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint.
8.10.2
8.10.2
Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi- escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.
8.10.3
8.10.3
Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se
8.10.3
1
8.10.3
perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,
8.10.4
8.10.4
tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;
8.10.5
8.10.5
item oleastri et ederaceae baccae,
8.10.5
1
8.10.5
nec minus arbuti.
8.10.5
2
8.10.5
Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis
8.10.5
3
8.10.5
quoque desidentium
8.10.5
4
8.10.5
detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur.
8.10.6
8.10.6
Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hae
8.10.6
1
8.10.6
impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos
8.10.6
2
8.10.6
esse significat avorum
8.10.6
3
8.10.6
4
8.10.6
5
8.10.6
6
8.10.6
7
8.10.6
8
8.10.6
9
8.10.6
temporibus, quibus qui triumphabant populo
8.10.6
10
8.10.6
dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria
8.10.6
11
8.10.6
cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note