Concilia Romana; Gregorius VII
Acta
Acta 4.18.2
Choose a text
More by Concilia Romana; Gregorius VII
—
10260 Acta20
4.18.1
Sanctissimus papa Gregorius scribens ad reges Francorum de hujusmodi sacerdotibus canonum contemptoribus, cap. 135, testatur quod regnum ex culpa talium sacerdotum praegravetur; et post pauca subjungit: Major, inquit, metuenda est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei magis in se iracundiam promovent quam per semetipsos populis placare debuerant.
4.18.2
Jure ergo nostri temporis Gregorius populum hujusmodi praesumptorum officia recipere prohibuit, quos sanctissimus aequivocus et regnum culpa sua praegravare, et Dei iracundiam in se magis provocare asseruit: scriptum est enim: Qui averterit aurem suam ne audiat legem, exsecrabilis erit ejus oratio. Quo crimine omnes obligantur, quicunque canonicis sanctionibus obstinato animo refragantur; unde et eorum officia merito populis interdicuntur quorum orationes omnipotens Deus non dico non recipit, sed exsecratur. Sed jam ad ipsum Vas electionis veniamus, qui et praesenti statuto nostri apostolici consonare non dubitatur: Si is, inquit, qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumite, videlicet qui nolunt juxta ecclesiasticas sanctiones emendari, licet certis et publicis criminibus sint obligati. Item ad Thessalonicenses: Renuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Et paulo post: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Cum quibus igitur Apostolus fideles nec corporalem cibum sumere permittit, et a quorum consortio fideles discedere praecipit, de eisdem apostolicae institutionis contemptoribus populo praecipit noster apostolicus, ut eis saltem ad Dominicam mensam non communicaret, et eorum societati se saltem eo tempore subtraheret, cum illi contra fas et jus sacra mysteria in perniciem suam usurparent; juxta Apostolum enim: quicunque Dominicum panem et calicem sumit indigne, corporis et sanguinis Domini reus erit, et judicium sibi manducat et bibit; quod omnes faciunt, qui fornicationem et avaritiam non solum exercere, sed etiam obstinato animo defendere praesumunt: de quibus Apostolus dicit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: qui etiam pro eisdem criminibus juxta canonicas sanctiones damnati interdictum sibi officium temeraria usurpatione frequentant. Nempe ipsi quos proprie vocamus poenitentes, licet pro hujusmodi criminibus canonicae disciplinae colla submittant, non tamen divinis sacramentis tam temere approximant. Unde, juxta sententiam beati Innocentii papae, nec infirmos poenitentes et reliquos aegrotantes sacro chrismate ungi licet, quibus, inquit, poenitentibus reliqua denegantur sacramenta, ne sibiipsis damnationem potius quam remissionem acquirant, si eadem tam indigni, nondum sane per poenitentiam ad plenum purgati, percipiant. Si ergo poenitentes, etiam canonice pro criminibus suis satisfacientes, divinis sacramentis judicantur indigni, quanto magis illi qui non poenitere, sed culpas suas jamdudum publicatas pertinaciter defendere conantur, qui et obstinato animo resistentes etiam Spiritum sanctum blasphemare probantur? Sic enim beatus Damasus papa in epistola ad sanctum Aurelium Carthaginensem archiepiscopum testatur. Violatores, inquit, canonum voluntarii graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto, cujus instinctu ac dono ditati sunt, damnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui etiam contra sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quoniam, ut jam praelibatum est, contra eum agit, cujus nisu et gratia iidem sancti canones sunt editi. Itaque illi sacerdotes, qui tam gravissimis criminibus sunt obligati, imo qui pro eisdem secundum canonica instituta jam sunt damnati, nullatenus nisi in perniciem suam sacrificare possunt. Unde et illi non parum deliquerunt[ forte, delinquerent], quicunque ipsis in propriam necem sacrificare usurpantibus per solitas responsiones in missa scienter cooperari praesumerent. Non enim pro parvo crimine haberetur, si quis alicui seipsum crudeliter occidenti scienter cooperaretur. Sapientissime ergo vir apostolicus populum hujusmodi praesumptorum usurpationibus interesse prohibuit, quas non solum ductoribus eorum, sed et receptoribus, perniciosas esse non ignoravit. Sic enim ipse Dominus a Core ejusque sequacibus sacrificandi officium usurpantibus reliquos filios Israel discedere praecepit, ne peccatis eorum involverentur, sicque crudelissima morte cum eisdem damnari mererentur. Nam ipsi haeresiarchae, videlicet Core, Dathan, et Abiron, cum universa eorum substantia vivi ad infernum ex improviso descenderunt; sequaces vero eorum per ignem a Domino penitus comburi meruerunt. Horum itaque subitaneam et crudelissimam ultionem illi diligenter attendant, qui contra apostolica praecepta interdictum sibi sacerdotale officium obstinata temeritate usurpant; nec otiose mortem Oseae considerent, qui, cum David arcam Domini de Philistiim in novo plaustro reduceret, a Domino percussus interiit, eo quod arcam, licet jam casuram, manu sustentare praesumpserit. Si enim ille merito periit qui temere quidem, sed benigne, arcam Domini tantum tetigit, quanto magis ille qui contra fas et jus ipsum corpus Domini contrectare sibique incorporare praesumit indignus?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).