Concilium Remense; Auctor incertus (Gerbertus Auriliacensis?)
Acta
Acta 3.55
9777 Acta11
3.55.1
His sollempniter peractis, ecce Adalgerus presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari communione conqueritur, eo quod imperio domini et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit. Cui pater Arnulfus:« Aperuisti, inquit, portas urbis hostibus?» Et ille:« Aperui.» Et pater Arnulfus:« Ingressus es templum Dei hostiliter?» Tum presbiter:« Negare non possum.» Et pater Arnulfus:« Ex ore, inquit, tuo te judico. Sanguis tuus super caput tuum!» Subjunxit Gualterius episcopus:« Quando, inquit, imperans episcopus ita multatus est, tu obtemperans ac manibus jussa perficiens, consequentem multam exsolves.» Et pater Bruno:« Tu, inquit, ac tui similes malis consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis; ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus temperare potero, si nulla afficiantur poena, qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias?» Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem. Sua enim sponte venerat sub conditione, ne quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans, maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri. At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti, veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia detrahentes, singillatim per singula subinferunt:« Cessa ab officio!» Deinde per legitimam reconciliationem laicam illi tantum communionem concedunt, ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem venerant, iterato anathemate dampnant. Post haec concilium sollempniter determinatur.
3.55.2
EXPLICIT SINODUS REMENSIS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).