Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Congregatio S. Mauri
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita1734
Vita 1.6.11.7
Choose a text More by Congregatio S. Mauri
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21728 Vitaugu
1.6.11.1
VITA SANCTI AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI, EX EJUS POTISSIMUM SCRIPTIS CONCINNATA. LIBER SEXTUS. In quo narrantur quae Augustinus gessit a datis anno quadringentesimo quinto novis legibus in Donatistas, usque ad Collationem cum iisdem schismaticis Carthaginensem. CAPUT XI. 1 Collationis habitae kalendis juniis initia. 2 Donatistae Catholicos omnes, ut de subscriptionibus mandati eorum certiores fiant, vocari volunt. 3 Oblatam consedendi facultatem non accipiunt Donatistae: delectos autem pro se disputaturos renuntiant. 4 In subscriptionibus mandati disputatoribus suis dati aliquoties peccasse convincuntur. 5 Necnon in Quodvultdeo episcopo mendacium admisisse. 6 Ad Collationem secundam condicta die non veniunt ex Donatistis nisi septem episcopi disputatores, ex Catholicis vero adsunt octodecim delegati. 7 Donatistis conceditur dilatio.
1.6.11.1
1. Die ad colloquium constituto, nimirum kalendis juniis anni quadringentesimi undecimi, quo anno in quintam feriam incidebant, Marcellinus cum viris variae dignitatis, sive rerum forensium administris viginti, ac notariis ecclesiasticis, Catholicis duobus ac totidem Donatistis, in secretarium thermarum Gargilianarum ingressus, eo etiam antistites, qui ad januam stabant, e Catholicis videlicet octodecim electos, ac universos Donatistas introduci jussit. Atque ita Donatistae arrogantiam illam posuere, qua aliquot ante annis, indignum esse jactitaverant, martyrum filios cum progenie Traditorum convenire. Principio quidem Marcellinus rescriptum Imperatoris, suaque ipsius edicta, necnon varias utriusque communionis episcoporum ad se epistolas recitari jussit. Cum autem in priori suo edicto Marcellinus schismaticae factioni promisisset alium, quemcumque voluissent, collegam in hoc judicio se recepturum; respondit Petilianus, non decere, quibus primus cognitor non petentibus datus esset, eligi ab ipsis secundum. Verum propria conscientia propriusque timor alter illis cognitor ac judex fuit, eo ipso quem Honorius dederat, longe sagacior et severior. Hic antequam causa diceretur, prior judicavit. Perlectis hisce scriptis, Emeritus praeteritum jam esse disputandi tempus, et quatuor illos menses, quos praescripserat Imperator, a decimo quarto kalendas junii elapsos contendit. Sed eos ad kalendas usque protendi docuit Marcellinus; imo exactis quatuor mensibus potuisse adhuc et alios duos adjici. Quo tamen prohibiti non sunt Donatistae, quin postea Catholicos, quasi ad legitimum diem non adfuissent, praegravare tentarent: eadem enim secunda quoque cognitione ingesserunt, ubi validius etiam fuerunt a Catholicis revicti. Sic factum, ut eo conatu nihil aliud Donatistae consecuti sint, nisi ut clarum exploratumque fieret omnibus, quantopere vererentur, ne discussa penitus causa, tum factionis suae debilitas, tum vires Catholicorum proderentur. Questus fuerat Marcellinus vitilitigationes adhiberi a Donatistis, causae quae agebatur gravitate indignas: quare illi, ut formulis forensibus procul amandatis, juberet solam in hoc judicio valere Scripturarum auctoritatem, petiere. Actionem Marcellinus ab electione personarum( quod eo praesente necdum Donatistae praestiterant) auspicandam censebat; illi vero forensem hanc etiam formam esse contendebant, ac proinde simul cum reliquis omittendam. Nihilominus tamen cum urgentibus Donatistis sciscitatus ex Catholicis fuisset, placeretne more forensium judiciorum agere, an sola divinarum Scripturarum auctoritate; responsumque esset, in mandato contineri omnium voluntatem, cujus quidem terminos praetergredi sibi non liceret, neque tamen id forensibus tricis ullo pacto haerere: obtinuit tandem Marcellinus ut recitaretur, tametsi intercederent Donatistae, ac formam esse minime necessariam dictitarent; cum in uno, inquit Emeritus, constet Ecclesiae tota persona. Lecto mandato bona fide confessi sunt, eo fori jurisque formulas excludi; atque adeo faciendum sibi esse, ut Catholicis ex divinae legis testimoniis respondeatur: verum hujusce promissi memoriam brevi abjecerunt.
1.6.11.2
2. Post mandati lectionem petiere, ut qui illud subscripsissent, introducerentur, ne forte pro episcopis inferiores clerici subdititias inseruissent subscriptiones. Suspicati sunt Catholici Donatistas, cum nihil tumultus usquedum ausi essent excitare, veriti ne in ipsos, qui prope soli erant, omnis invidia recideret, de accersendis Catholicis eo consilio urgere, ut per multitudinis confusionem tumultu sensim excitatu disceptationem abrumperent. Quapropter aliquandiu refragati sunt, quoad Donatistae ipsi suos ex una parte, Catholicos e diversa collocandos esse proposuerunt, ut, si quae turbae exortae essent, in insontes tamen non posset ejus rei culpa derivari. At vero postea intellectum est, Donatistas, ut praesentes Catholicos sisti peterent, non alia re inductos, quam quod persuadere sibi neutiquam possent eorum, quos cum apparatu ac pompa urbem ingredi non viderant, tantum esse numerum, quantus ex subscriptionibus apparebat. Consensere itaque Catholici, ut coepiscopos suos, qui forte in ecclesiam aliquam convenire inter se statuerant, vocarentur; cum autem non pauci per varia loca dispersi esse possent, recepit Alypius illos adducturum se in diem crastinum. Attamen introductis iis, qui pro foribus reperti sunt, quosque ex composito vocatos nulli dubitemus; eorum a quibus subscriptum fuerat mandatum, abesse, praeter eos qui Carthagini aegrotabant, repertus est nemo. In hoc subscriptionum examine, schismatici Catholicis vitio dabant, quod in quo tractu unus tantum esset ipsorum episcopus, illi nonnunquam duos aut etiam plures haberent: at Catholici idem quoque apud istos inveniri demonstrabant. Mutuo criminabantur sese, quod episcopos in villis, in fundis et agris, vel in sedibus sine plebe constituissent. Denique sibi invicem, quae alii ab aliis passi erant, objicere non omittebant: verum ejusmodi altercationes, quae a cardine rei tantum avertebant, Marcellinus, quoad in se erat, resecabat. Cum Felicianus Mustitanus, e Maximianistarum quondam factione, nominaretur, institit Alypius, ut eum Donatistae suae communionis esse aperte profiterentur: id vero illi recusarunt. Episcopus ibi quidam, pro Paulino episcopo catholico praesente, sed litteras nesciente, subscribit.
1.6.11.3
3. Post recitata Catholicorum omnium nomina, Marcellinus episcopos rogat ut sedeant: quod nimirum illis stantibus ipsi sedere molestum sit. Oblatum honorem recusant Donatistae, sibi interim simul ac Marcellino verbis adblandientes magnificentissimis. Tametsi autem eum sic efferebant laudibus, ut dicerent, ait Augustinus, honorificum, justum, reverentem, benignum; causam tamen propter quam agendam tam multi convenerant, apud eum agi nolebant. Adacti sunt illi tandem aliquando, ut pro sua parte disputaturos instituerent, seu verius eos, quibus istam provinciam jam inde ab octavo kalendas junii delegaverant, renuntiarent. Lectum est igitur factum ea de re mandatum, quo quidem soli continentur septem disputaturi: verum alios quoque septem, qui prioribus essent a consiliis, item quatuor, a quibus gesta custodirentur, electos esse, Augustinus auctor est; quod ipsum in primae Collationis calce expressum legas.
1.6.11.4
4. Lectum mandatum secutae sunt subscriptiones, quas illi denuo confirmarunt; idque urgentibus quidem Catholicis, sed Donatistis ipsis acrius etiam instantibus. Hoc isti obnixe a Marcellino efflagitarunt, praecipuam causae suae fiduciam in numero se repositam habere palam professi; quamvis ea de re haudquaquam agi Marcellinus moneret, atque adeo satis habiturum se, modo primi decem testimonium de caeterorum subscriptione ferrent; in quo nec refragabantur Catholici: verum Donatistis morem gerere oportuit. Qui tertio inter eos loco subscripsit Felix, episcopum se urbis Romae professus est: neque etiam hic Catholici morati sunt, nisi quod suum Innocentio jus servandum dixerunt. Quorumdam nomina recitata sunt, qui neutiquam accesserant Carthaginem, sed eorum absentium vice, tametsi mandatum suum praesentes praesentibus dirigerent, alii subscripserant. Sic episcopi sui loco, qui captus oculis venire nequiverat, Manilius presbyter Bazienus subscripsit, ne nomen quidem ejus exprimens. Sic quoque Rufinus presbyter pro antistite suo Juliano absente subscripsisse repertus est. Item professi sunt alii episcopi, manum se rogatos quatuor e suis collegis commodasse, qui adversa, ut praedicabant, valetudine detenti in itinere fuerant. Felix Zummensis nec repertus est ipse, nec quis ejus nomine subscripsisset; atque adeo communicatis inter se consiliis Donatistae huc confugere coacti sunt, ut dicerent, illius forte ac Felicis cujusdam Lambiensis, qui tunc aegrotabat, confusa fuisse nomina: prius autem Felicem illum Zummensem morbo distineri affirmaverant. Novatus Sitifensis antistes catholicus, cum Donatum videret loci cujusdam ditioni suae subditi episcopum sese ferentem, ibi nullum esse nec episcopum nec ullo omnino Donatistam asseruit. Asellicus quoque Tusuritanus episcopus juratus asseveravit tertio kalendas maias, quo die ex Arzugibus, regione ad Africae meridiem sita, profectus est, Victorianum, qui sibi Aquensis Donatistarum episcopi titulum arrogabat, presbyterum tantum fuisse, atque adeo illum in itinere ordinatum, tametsi adulterii postulatus esset, cujus adhuc penderet cognitio.
1.6.11.5
5. Id porro videtur observatu longe dignissimum, quod in Quodvultdeo Cessitano episcopo contigit; in quo scilicet manifestissimi mendacii convicti sunt. Etenim cum istius episcopi subscriptio, perinde ac si illam Carthagine exarasset, inter alias haberetur, nec tamen ille suo nomine recitato responderet; et cum quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confessi sunt in itinere defecisse. Et cum quaererent Catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui fuerat in itinere defunctus; illi diu fluctuaverunt perturbati, et nescientes quid responderent. Nam primo dixerunt, non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. Et cum Catholici putassent de alio, id est, de clerico eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit; quaesitum est, utrum clericus suo nomine, an illius pro mortuo subscripserit. Sed post magnas angustias perturbationis, atque inconstantis et variae responsionis suae, responderunt ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octavo kalendas junias mandatum fieret; sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. Quo audito Catholici petierunt superiora eorum verba recitari, ut ipsa varietas deprehensa claresceret. Quod cum factum fuisset, et inde appareret quam parum sibi in responsis suis constarent; quaesivit Cognitor, utrum saltem sub Dei testificatione firmarent, eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandaverunt, ut subscriberent. Ubi vehementius perturbati, nec se perjurio illigare ausi, responderunt: Quid si et alius pro eodem apposuit? Hanc eorum falsitatem deprehensam judicio Dei relinquens, jussit caetera nomina recitari. Atque ita Donatistae, qui Catholicorum subscriptiones idcirco voluerant examinari, quia falsas in eis nonnullas deprehendi posse crediderant, suis se retibus implicuere. In hac autem contentione cum subfrigide dixisset Petilianus, Non est humanum mori? continuo ab Alypio responsum est, Humanitatis est mori, sed inhumanitatis est fallere. Perlectis Donatistarum subscriptionibus Alypius sexdecim adhuc episcopos catholicos, qui mandatum subscriberent, praeter quatuor alios in urbe morbo impeditos, obtulit. Quo factum est ut in episcoporum omnium supputatione Donatistas numero vincerent Catholici. Dein episcopos omnes, exceptis triginta sex illis, qui ad Collationem selecti fuerant, dimiserunt. Sed quoniam hora diei jam undecima praeterierat, hoc est, sexta pomeridiana erat, Marcellinus de partium consensu Collationem in perendinum diem, nimirum in diem sabbati, tertium nonas junias, distulit, ut quae dicta fuerant et tantum notis excepta, per interjectum illum diem exscribi et in dilucidiorem formam digeri possent.
1.6.11.6
6. Postridie, quarto videlicet nonas junias anni undecimi supra quadringentesimum, quae sexta erat feria, actores Donatistae, defensorum Ecclesiae veritatis titulum sibi arrogantes, Marcellino Notoriam obtulere, qua cum exposuissent, longiora esse superioris Collationis acta, quam ut brevi describerentur, Catholicorum mandati copiam interim sibi fieri petierunt, ut ad propugnandam, quam susceperant, causam, essent parati. Jussit Marcellinus mandati exemplum illis dari: quod utique in eorum animos perturbationem, ut ipsi confessi sunt, injecit non minimam, cum revera, quod ei responderent, nihil succurreret. Hinc prosequendae postero die, id est tertio nonas junias, Collationis, quantumvis ad id arctis se promissis obligassent, mutavere consilium, sperantes scilicet fore, ut per moram aliquam animos recipere sibi liceret. Attamen ad colloquii locum hoc die junii tertio se contulere, ex iis quidem soli septem disputatores; e Catholicis vero octodecim delegatorum nullus defuit. Rogavit denuo Marcellinus, uti sederent. Continuo morem gessere Catholici. Verum Donatistae non modo hunc honorem respuerunt, sed etiam jactitarunt, ne cum Catholicis una sederent, divinis legibus sibi esse vetitum. Hoc Patres catholici dissimularunt, ut ne in confutandis iis quae ad rem nihil facerent, luderent tempus. Extemplo tamen consurrexere omnes. Quin et sede removeri jussa, Marcellinus ipse in pedes stetit, professus sibi non licere per eam venerationem, qua prosequebatur antistites, sedere, dum idem facere illi recusarent. Donatistae suam ipsorum arrogantiam hac agendi ratione satis declarabant. Et quidem in tertia Collatione Catholici per occasionem quarumdam litterarum ab illis scriptarum, quibus respondebant, deridiculam illam vanitatem perstrinxere: quippe eos Scripturas perperam interpretari; aut si propter verba psalmi, Non sedi in concilio impiorum, secum, quos impiorum nuncupatione notatos volebant, consedere prohiberentur, neque etiam in eumdem ingredi locum debuisse propter proxime sequentes ejusdem psalmi voces, Et cum iniqua gerentibus non introibo; quando vero jam secum eodem introire minime dubitassent, quominus etiam consederent, detrectare neutiquam debere.
1.6.11.7
7. Marcellino igitur caeterisque stantibus Notoria, quam pridie obtulerant Donatistae perlecta est. Sciscitanti deinde Tribuno, numquid parati essent episcopi sua quisque verba subscribere; primo quidem Donatistae moris hoc esse negaverunt; deinde vero tum responsuros sese dixerunt, cum sibi gestorum superioris collationis, quae nondum omnino descripta fuerant, traditum esset exemplum: cupere enim se prius quam res ultra promoveretur, ea denuo legere, necnon accuratiori judicio expendere, quod utique in exemplari notis exarato minus poterant, utpote qui eas non nossent; cum alioquin notas alterius sciret nemo. Et hoc non aliud erat, quam tempus trahere, ac prolationibus agere velle ne ad judicium veniretur. Itaque respondebatur a Catholicis, eos in prima Collatione, si quid gestorum apographo opus esset, prospicere debuisse, nec polliceri se prius ad colloquium redituros, quam sibi ad id paratis esse liceret: nunc vero post fidem datam amplius procrastinare, haudquaquam integrum esse; illos pridie ejus diei Catholicorum mandatum petiisse, nec ullius praeterea alterius rei mentionem fecisse. Quin etiam superiorem Collationem potius in recensendis episcoporum subscriptionibus, atque in aliis hujusmodi, quam in re ullius ad negotium momenti, fuisse collocatam. Verum istis minime contenti, diem Collationi constitutum jam inde a quarto decimo kalendas junias elapsum esse, quemadmodum pridie fecerant, moleste objectabant. Denique cum in petenda dilatione mentem obfirmarent, ut hoc illis a judice concederetur, Augustinus obtinuit. Et ipsi quidem haud iniqua postulabant: sed cum se pridie promisso ad agendum hoc die negotium obligassent; jam non erat, cur istiusmodi postulatorum haberetur ulla ratio. Illis igitur, quamvis parum libenti animo, tamen dilationem indulsit Marcellinus; cumque notarii sese eodem die castigatas schedas expleturos promisissent, promisere similiter eas se subscripturos Donatistae. Hoc pacto caput illud, cui primo refragati erant, tandem aliquando admisere. Non enim eos fugiebat, quin, si dicta propria subscriptionibus confirmare detrectarent, hinc liquido appareret, ipsos, ne suis verbis revincerentur, timuisse. Quocirca satius esse duxerunt, verbis suis postea fucum quaerere ac nebulas, quam illa jam inde a principio damnare. Ergo ubi se subscripturos acta Donatistae receperunt, fidem quoque dedere notarii, si quidem eodem aut proximo die subscriberentur, laborantibus diu noctuque exceptoribus ita absolvi posse eadem acta, ut feria quarta, septimo die iduum juniarum ederentur in publicum. Tum vero Catholici pariter ac Donatistae ad feriam quintam, sextum earumdem iduum diem, sese in concilium, ut de summa rei tandem disputetur, conventuros polliciti sunt. Marcellinus quoque petentibus Donatistis annuit, ut primo mane septimi jam ante memorati traderentur utrisque utriusque Collationis exempla; quod impletum, scripto testari tenerentur.. Sic terminata est secunda Collatio, Tribuno promittente edictum quo ipsorum Donatistarum precibus concessam fuisse ampliationem declararet, ab se promulgatum iri. Hoc utique Alypius petierat, veritus ne quam hinc Donatistae caperent occasionem populi falsis rumoribus, quemadmodum pridie factum fuerat, perturbandi. Cum autem per hancce disceptationem Donatistas fratrum nomine semel compellasset Augustinus, dictum Petilianus non sine offensione accepit, neque de hoc aliter, quam de injuria expostulavit. Scribae diligentiam vel majorem suis promissis exhibuere; nam octavo idus junias, hora diei tertia, id est, nostro in Galliis numerandi more, circiter nona matutina, duarum Collationum acta in ecclesiam, quam Theoprepiam vocabant, detulerunt ad Donatistas; cujus rei testimonium dedit Montanus Zamensis. Ea quoque duabus post horis in basilicam Restitutam delata Catholicis tradiderunt; quod et Fortunatianus Siccensis scripto testatus est. Sed in testimonii sui scheda perscripsere schismatici, duas hasce Collationes adversus traditores et persecutores suos sese sustinuisse. Utrique autem dicto die ad colloquium tertium redituros se promiserunt. Dubium non est quin Marcellinus, ut fidem liberaret, utriusque Collationis acta, simul atque descripta fuere, publice affigi jusserit: nec alio forte referendum est illud edictum, quod in capite secundae Collationis memoratur, ubi, quae jam inter episcopos gesta fuerint, atque initi partem conflictus omnium oculis, uti promiserat, proponere se testatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note