Constantinus Ic.272–337
Decreta et constitutiones
Cons 108.2
Choose a text
More by Constantinus I
—
21381 Deetco
108.1
DE DOLO MALO.
108.1
Imp. Constantinus A. ad Symmachum V. C. Optimum duximus, non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo asseritur commissus dolus, intra continuum tempus anni, eis quibus esse decertandi jus invenitur, ejusmodi actionem caussa cognita deferri; ita ut, si forte is, contra quem res agitur, longius ullo genere discesserit, nec denuntiandi necessitate petitor oneretur, nec ejus, qui aberit, praesentia postuletur. Nec tamen assistere, si velit, quisquam prohibeatur examini, contra quem decernenda intentio hujusmodi fuerit expetita: ita ut, impetrata doli actione, lis ad suum judicem translata intra biennii spatium decidatur, ratione temporis custodita, cum legitime fuerit apud suum judicem coepta, exemplo litium caeterarum. Perpetuo vero silentio conquiescat, nisi ex die, quo impetrata fuerit actio, intra continuum biennium, quod sequitur, omnis lis fuerit decisa. Omnes igitur sciant, neque incipiendae post biennium, neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. Data VIII Kal. Aug. Naisso, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss.( 319).
108.2
INTERPRETATIO. Dolus malus est, quoties per aliquam scripturam vel fraudem ea, quae definita sunt, per scripturae argumenta mutantur. Vel si quis per chartarum suppositionem aut surreptionem aliquam id, quod contra se futurum, ut consentire videtur, inducitur, vel cum his similia discutiente judice probantur admissa. Et ideo ille, qui queritur dolose fuisse gravatum, intra biennium suas et incipiat et definiat actiones: ultra sibi nec ad inchoandum, nec ad definiendum tempus noverit esse concessum. Nam si aut illum, qui dolum admisisse dicitur, aut illum, qui pertulit, absentem esse contigerit, a tempore, quo apud judicem agere coeperit, biennium ad definiendam actionem sciat sibi esse permissum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).