Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cartlaudemartyri
Cyprian, SaintCartlaudem 29 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Etsi incongruens est, fratres carissimi, in hoc fauore dicendi aliquid trepidationis adferre minimeque deceat gloriam tantae deuotionis infringere ex eo quod fatear me coepisse dubitare, tamen identidem dico ipsa animum deliberatione confringi: nam exequendae laudis cupiditate succenditur et a loquendo magnitudine uirtutis inhibetur, cum aut non deceat tacere aut periculosum sit parum dicere, nisi quod haec aestuanti res sola subuenit quod uideatur ignosci ei facile posse qui non timuit audere. quam ob rem, carissimi fratres, etsi potentia rei oneratur facultas ingenii, ut quantum se in exprimenda martyrii dignitate protulerit, tantum ipso pondere laudis oppressa adque aestimatione rerum omnium de quibus cum maxime loquitur debilitata ac facta, intra se ipsa inlaqueata oratione deficiat nec habenis liberis: rac solutis in apertum sermonis eloquium uim tantae laudis expromat tamen erit aliqua, nisi fallor, in eloquendo fides quae ipsius operis oratione munita. uage fundat quod a dicendo inpar ingenii conscientia summoueat. cum igitur, carissimi fratres, tot tantisque rebus inpliciti ad conprobandos salutis eximios pulcherrimosque prouentus omni studio ac labore nitamur, non uereor ne quo ignauiae metu territus uel reuocer uel extinguar, cum si quis ad id uoluerit de quo agimus intueri sede deuotionis expensa adque ipsa eius magnitudine ponderata magis miretur audere potuisse, in quo me positum et amplitudo rei premeret et confusam gaudio mentem in angustias animi uoti sui feruor urgueret. nam quis est quem non ista res terreat, quis quem non admirationis suae pauore subuertat?
2
Est etenim profecto, nisi fallor, etiam in ipso conscientiae robore admiranda formido quae nos exagitet pariter et inflammet: cuius quanto penitius inspexeris potestatem, tanto ex ipso uenerandae claritatis aspectu religionis suae praemittat horrorem. considerare enim utique debetis: quanta est gloria, e uita quamlicet maculam sordis et polluti corporis licet modice iniusta concreta contagia tantoque tempore mundi crimen exceptum unius ictus remediis expiare, quo et augeri merces et crimen possit excludi. unde omnis consummatio et status uitae in martyrio est collocatus. hoc fundamentum uitae et fidei, hoc praesidium salutis, hoc uinculum libertatis et honoris: et quamuis sint et alia per quae adipisci lux possit, tamen ad proximitatem muneris repromissi poenis melius patrocinantibus peruenitur.
3
Quantae enim sit gloriae ponderate ab huius uitae cupiditatibus adque ab omni animum natura mundique commercio segregatum contra aduersantis discrimen opponere, nec saeuitiam torquentis horrere, animari hominem nec dolore quo credatur extingui et id sibi in augmentum uirtutis adsumere quod cruciatui putat prodesse qui punit. nam praedurantibus licet costis resultans ungula recurrat in uulnus et euntibus flagris cum auolsa corporis parte rediens habena ducatur, stat immobilis tamen poenis suis fortior, hoc solum secum ipse conuoluens quod in illa crudelitate carnificum plus pro quo patitur Christus ipse patiatur. nam quando, si negauerit Dominum, pro eo crimen subeat pro quo uicisse debebat, necesse est eum uideri cuncta tolerare cui uictoria debetur ex poena.
4
Igitur quoniam res summa martyrium, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda, quid sit, quantum sit, cui rei prosit. quid est ergo martyrium? delictorum finis, periculi terminum, dux salutis, patientiae magister, domus uitae, quo perfecto etiam ea occidunt quae in futuri discriminis potuissent tormenta reputari. per hoc et testimonium nomini redditur et maiestas nominis ampliatur, non quod per se ipsa minui possit uel de scelere retractantis magnitudo eius infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror inpauidos animos dat dolori et minis frendentis inuidiae addit ad titulum, quod tantum sibi mens crescat in pugna, quantum se ille putauerit uincere, per quem Christus hominem uoluerit coronare. tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas conprobatur, cum in sermones uulgi adque in opprobrium ueneris cumque te contra illas populares insanias religiosa mente firmaueris, conuincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in iniuriam Christi profanus sermo iactauerit: ut cum aduerso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus et reuolutum aequor identidem pulset, tamen haeret inmobilis uirtus nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos uis digesta se supprimat et superiacons in, aperto litoris spatia ictum aequor euadat.
5
Quid enim est in illis quam sermo uacuus et inane conloquium et animi uoluptas praua uerborum, sicut scriptum est: oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt: grauatum est cor insipiens eorum, ne quando conuertantur et saluem illos. non enim dubium est quin hoc omnibus dixerit, quorum dura mens semper et obstinata pectoris feritas a deuotione uitali fugata dissentit ducente dementia, furore rapiente, omni denique illos inmanitate uexante qua instigantur pariter ac feruntur: ut cum illis ad poenam sua facta sufficerent, poenam ipsam persecutionis agitatae crimen oneraret.
6
Totum hoc in laudem martyrii spectat, totum gloria passionis inluminat, in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cuius aguntur exempla quae petimus, cuius uirtus est qua repugnamus. et quia in hoc loco aliquid proferre suppeditat, summa nimirum est ista adque admiranda dignatio, quam nec mente concipere nec uerbis ualeamus inplere. quid enim nobis amplius potuisset larga pietate largiri quam ut in se primus ostenderet quid in aliis coronaret? mortalis factus est ut inmortales esse possemus et humanae sortis exitum pertulit per quem reguntur humana: ut nobis uideatur praestitisse quod passus est, confessionem tribuit, martyria subiecit, omnia denique quibus lux subprimi posset in remedium salutare natiuitatis suae meritis religauit, humilitate praecipua uirtute diuina. cuius rei quique digni esse meruerunt, caruerunt omnem hanc mundi deterrimam labem, subacti mortis condicione uixerunt.
7
Non enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa iudicii die meliores cruor faceret et sanguis suus∗∗∗ esse monstraret. mors quippe integriorem facit uitam, mors magis deducit ad gloriam. sic quotienscumque** lactentibus stipulis distenta imbribus frumenta turgescunt, fecundae messes coguntur aestate, sic quotiens ferro uitis absciditur, erumpentibus pampinis melius una uestitur. nam et in aduentum prouenturi temporis cedit quidquid iniuria sua proficit. flammas quippe plerumque agis iuuit inmittere quo calor euagantis incendii caeca terrae spiramenta laxaret: iuuit leues stipulas crepitanti igne torrere ut sic se altius grauida seges tolleret, parturientibus culmis densior arista floreret. igitur talis et martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui morte uitam condemnat ut uitam morte custodiat.
8
Quid enim tam eximium adque sublime est quam inter tot instrumenta carnificum deuotione robusta cunctam fidei reseruare uirtutem? quid tam magnum adque pulcherrimum quam inter tot circumstantium gladios libertatis suae dominum ac salutis auctorem repetita saepius uoce profiteri, et maxime si ante oculos tuos ponas nihil detestabilius esse dedecore, nihil foedius seruitute, aliud te debere iam petere, aliud optare iam nihil quam eripiendum esse cladibus saeculi, exuendum malis mundi et inter ruinas orbis iam iamque perituri alienum a terrena contagione uersari. quid enim tibi cum hac luce cui lux aeterna promissa est? quid cum hoc uitae naturaeque commercio quem caeli amplitudo deposcit? sane teneat cupiditas ista uiuendi, sed quem post inexpiabili malo saeuiens ignis aeterna scelerum ultione torquebit. teneat cupiditas ista uiuendi, sed quibus et mori poena est et durare tormentum. tibi iam et mundus ipse succumbit et terra cedit qui morientibus cunctis ad hoc reseruatus es ut martyr esse potuisses. aut non cotidiana cernimus funera., cernimus nouos exitus diuturnos factos, sed et saeuientibus morbis inexperta cuiusdam cladis exitia ac stragem populatarum urbium intuemur, unde possimus agnoscere quanta martyrii habenda sit dignitas, ad agnoscere gloriam nos cogere etiam lues coepit.
9
Etenim, carissimi fratres, respicite ad hoc quaeso uos plenius in quo et salus uertitur et sublimitas conputatur: licet non sim nescius etiam uos plenissime nosse statum omnium nostrum iudiciis contineri neque ignorare hanc esse nobis traditam disciplinam, ut sine ullo terrore militiae uim tanti nominis tueamur: quippe quos pridem a desiderio lucis istius cupiditas aeternae memoriae deduxerit, quos futurorum uota diuellerint quosque ab omnibus uitiis optanda Christi societas segregarit: hic si exitio succumbere, morti animam dubitamus offerre, nec iam retinenda sunt nobis et amplectenda beneficia. diuina quorum ultra rerum ardorem tanta sit ista merces quantum in dicendo humana mediocritas uix possit inplere. sanguini nostro patet caelum, sanguini gehennae cedit habitaculum et inter omnium gloriam pulchrior sanuinis titulus et integrior corona signatur.
10
$ c quotiens de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditar, uulneribus suis gaudet: sic quotiens tempestatibus diu nauta fatigatus litora tuta contigerit, felicitatem suam de perpesso periculo ducit. est enim profecto, nisi fallor, labor laetus per quem securitas inuenitur. igitur toleranda sunt omnia, patienda cuncta, nec adpetendum quo modico gaudeas tempore et perpetuo puniaris ardore. meminisse enim debemus uelut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua ant capessendae salutis sit iusta. condicio aut poenae merita formido: stas inter aduersa pariter et prospera, arma[ inter] et tela: hincque te saecularis ambitio, inde caelestis admonet magnitudo.
11
Si salutem times perdere, scito te mori posse. porro autem contemnenda tibi mors est, cui Christus occisus est. ante oculos tibi quoque concurrant dominicae promissionis exempla, concurrant oblata et praemia et parata discrimina, quantamque inter se habeant difficultatem res utrasque conspicito. nec enim poteris confiteri nisi scias quantum noceas, si negaris. caelo martyres gaudent, ueritatis inimicos ignis adsumet. paradisum Dei testibus floret, negatores gehenna conplexa aeternus ignis inardescit. et ut de ceteris taceam, hoc nos utique magis debet hortari quod confessio uocis unius Christi perpetua confessione seruetur, sicut scriptum est: qui me confessus fuerit in terris coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo et coram angelis eius. adhuc accedunt ad gloriae cumulum ornamenta uirtutum. ait enim: fulgebunt etiam tamquam scintillae in arundinetum discurrentes, iudicabunt nationes et dominabuntur populis.
12
Magna est enim claritas, fratres carissimi, uitam salutis aeternae aeternae passionis ornare, magna sublimitas ante ora Domini aspectumque Christi potestate summa tormenta contemnere nec horrere. sic Daniel minas regis et leonum frementium rabiem per substantiam fidei suae uicit, dum adorandum nulli alii esse quam Deo credidit. sic in camino pueris constitutis in se arsit incendium, dum ignes iusti tolerant, quod de gehenna Domino credendo metuebant. unde et retulere condigna, non in posterum tracti, non salutis aeternae praemio reseruati. fidem illorum Deus uidit, ut quod sibi post exitum promiserant uiuere mererentur in corpore. nec enim poterit aestimari quanta in praesenti tributa sit merces. si saeuitia fuit, cessit: si flamma fuit, consedit. erat enim una mens omnibus quam nec uiolentia frangeret nec ira subuerteret nec a deuotionis obsequio timor mortis inhiberet. unde per gratiam Domini factum est ut sic in illis rex potius uideretur punitus esse, dum euadunt quos se crediderat occidisse.
13
None iam ad eam rem, fratres carissimi, ueniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii uirtus habeatur: quae tametsi est omnibus nota proque ingenitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus addidit necessitas temporis desiderio uoluptatis. etenim est muneris magni si eo tempore quis coronetur quo coronatum se putat, si forte moriatur. igitur cum sit sublime excelsumque martyrium, nonne magis est necessarium, cum mundus ipse subuertitur partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus monumenta testatur? nam et cum caelo imber incumbit, pluuias aer triste praetendit, et quotiens atra tempestas horrenti imminet pelago, per interaperta nubium ante coruscantium fulmina relucescunt: sed et cum magnis mare fluctibus uoluitur, paulatim unda se tollit paulatimque aequor albescit, donec cernas ita postmodum ruere, ut in illis quibus retunditur saxis spuma altius iaceat quam unda tumidum pelagus exspuebat. legis scriptum esse usque quadrantem nos ultimum reddere. sed haec res est ablata martyribus. etenim qui salutis aeternae cupiditatibus freti uitae desideria uicerunt, hos inexpertos doloris uniuersos Domini promissa fecerunt.
14
Igitnr hinc primum, carissimi fratres, poterimus expendere quanta martyrii uirtus possit inplere. adque ut transeam cuncta, meminisse debemus quanta sit gloria ad Christum inmaculatum uenire, consortem passionis existere perpetuaque cum Domino aeternitate regnare, carere exitiis inminentis saeculi nec inter cruenta morborum populantium strage communi cum ceteris sorte misceri. adque ut sileam de corona, si tibi in his naturae lubricis malis posito uitae promitteretur excessus, nonne omni mente gauderes? si qua te in huius mundi turbinibus fluctuantem uicina arcesseret requies, nonne mortem pro\' remedio conputares? positus inter arma carnificum ac tela probantium quaestionum, sta sublimis ac fortis considerans quanta sit poena negare eo tempore quo frui saeculo nequeas, cuius causa negaras, quoniam quidem grauia tormenta ac puniendi noxias artes in perniciem nostram Dominus sciebat armari, quo fortes ad omnem tolerantiam faceret. fili, inquit, accedens seruituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem. sed et beatissimus Paulus apostolus exclamauit et dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum.
15
Quam ob rem, carissimi fratres, fide firma deuotione robusta contra omnes saeculi atroces et asperos insequentium fremitus aduersa uirtute resistendum nec timendum, quorum spes aeternitatis et uita caelestis est quorumque ardor in cupidine lucis succenditur et salus de promissa inmortalitate laetatur. hoc uero quod catenis artantibus manus adstrictae et circumacti graues ceruicibus nexus solido deprimunt pondere uel quod eculeo corpus extensum candentes stridet ad laminas, non expetendi sanguinis sed temptationis est causa. nam et ipsam martyrii dignitatem quemadmodum possemus agnoscere nisi illam etiam cum damno corporis nostri cogeremur optare? sensi equidem, nec me ueritas fallit, cum saeuae incumbentium manus membra diuellerent artusque laniatos tortor saeuiens exararet nec tamen uinceret, circumstantium uerbis cmagnum istud est\' dici\' profecto nescio quid, non doloribus subigi, non poenis angentibus frangi\'. sed erant aliae dicentium uoces:( et puto liberos habet. nam est illi societas in penatibus coniux, et tamen nec uinculo pignerum cedit nec obsequio pietatis abductus a proposito suo deficit\' noscenda res est, uirtus penitus scrutanda uisceribus. nec enim lenis est ista quaecumque confessio, propter quam homo patitur, et mori posse.
16
Etenim, carissimi fratres, natas est tanta martyrii, nt per illud credere etiam ille cogatur qui te uoluit occidere. scriptum est et legimus: in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam, quoniam per ignem probatur aurum et argentum. quoniam ergo nos terrenis temptationibus probat Dominus et his saeculi malis scrutatur Christus et expendit, gratulandum nobis est adque laetandum quod non illis perennibus reseruet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos. ceterum ab his quos hereditatis participes adsciscit et in regna caelorum libenter adsumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit P ipse finxit uniuersa et quae iacentibus se explicant campis et quae in obliquos se erigunt colles, et quod caeli magnitudo circumuenit et pelago circumfluente lubricum aequor includit. quod si illi adiacent omnia nec a nobis exposcit nisi facta sincera, auro, ut ipse dixit, similes esse debemus. aurum quippe cum relucentibus terris tremulo uideris splendore sub lumine ros et in liquidum flammis torrentibus resolui, sed( nam et artificis gratia fere sic est) caminis quotiens anhelantibus aestuans ignis euomitur, aditu terrae canali angusto diues flammis elicitur et refluentibus glebis arena retinetur. unde necesse est uniuersa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per prophetam suum dixit: et si coram hominibus tormenta passi sunt, tamen spes illorum inmortalitate plena est, et uexati in paucis in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit eos, et inuenit illos dignos sui et quasi holocaustam hostiam accepit illos.
17
Quod si te dignitas ambitiosa deterret et congregata in thesauris pecuniae admonet magnitudo, quae semper propositum. bonae mentis auertit et deuotam pro Domino suo animam furiali egit honore, quaeso repetas uerba caelestia. nam et illa uox dicentis est Christi: qui perdiderit animam suam pro nomine, meo, recipiet in hoc saeculo centuplum et in futuro habebit uitam aeternam. qua utique nihil maius, nihil aptius, nihil utilius conputare debemus. nam licet pretiosarum uestium more purpura in imagines currat et lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis grauia quibus incumbis desint metalla thesauri: uacua, nisi fallor, ista adque inania conputabuntur, si adiacentibus tibi cunctis sola salus deesse uideatur, sicut sanctus spiritus loquitur nihil nos in uicem animae nostrae posse dare. ait enim: si totum orbem lucrifeceris et animam tuam perdideris, quid proderit tibi aut quam homo commutationem dare potest pro animas sua? uacua sunt enim uniuersa quae cernimus et quae infirmibus radicibus positae soliditatis suae uim nequeant sustinere. nam quod de saeculo capitur, uetustate temporis frustratur. unde ne quid esset dulce uel carum uel quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, dominicis amputata praeceptis, iure proprio ac lege priuata sunt: ne in tormentis scilicet patrem positum filius, fratrem frater frangeret neue obstrictum durati roboris pectus in aliam uoluntatem adfectus forte mutaret, solam ueritatem salutemque solam inter magnos conplectendam esse cruciatus suo Christus iure constituit, in quo coniunx liberi et nepotes, in quo omnis uiscerum soboles felici usurpanda uictoria est.
18
Nam et Abraham sic Deo placuit, qui teiqptatus a Domino et filio non pepercit: pro quo ignosci forsitan posset si illum dubitasset occidere. armauit manus religiosa deuotio et omnis pietatis Domini iubentis imperiis pietas paterna neglexit. nec horruit quod nati funderet sanguinem nec intremuit ad uocem, et adhuc pro eo Christus non fuerat occisus. quid enim carius eo quam qui ne quid inuitus hodie sustineres, prius passus est quod doceret? quid eo dulcius, qui cum ipse sit Deus noster ac Dominus, tamen patientem pro se hominem regni caelestis efficit coheredem? o grande nescio quid, siue quia illud conscientiae ratio uix sustinet arcere, quin magna semper miretur ad munera, siue quia tam larga est maiestas Dei ut insperantibus cunctis etiam ea offerat quae nobis contemplatione factorum nefas fuerat optare. etenim tantum si salus daretur aeterna, pro ipsa perpetuitate uiuendi haberemur in gratia. at nunc cum caelum ac iudicii de ceteris facultatem perenni saeculo largiatur, quid est in quo spem his omnibus possit humana mediocritas experiri? si iniuriis ageris, prior actus est ille. si contumeliis premeris, Dei munus imitaris. unde et parum est quidquid pertuleris pro eo, qui nihil amplius potes facere, nisi quod in hoc salus uniuersa consistit, quia martyrio totum ille promisit. denique apostolus, cui cordi fuere semper uniuersa, cum instar munerum promissorum penitus miraretur, aestimo, inquit, non esse condignas passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. etenim secum ipse uoluebat quantae mercis existeret ut ei cui sufficeret morte carere non tantum salutis daret praemium, sed et conscendere caelum, caelum quod nec fugata lux cogit in noctem nec alternis uicibus dies aperit in lucem, sed aeris liquidi serena temperies per sudum igneo fulgore rutilantem puram explicat claritatem.
19
Iam superest, carissimi fratres, nt debeamus ostendere cni rei martyrium prosit. adque illud profecto doceamus quod nos ad hunc gloriae titulum metus excitet futurorum. etenim quibus magna promissa sunt, magis magna sunt quae metuenda illis esse uideantur. nam nec se in arma miles accendit priusquam inimica hostis tela commouerit. nec nauem aliquis statione subducit nisi animum pelagi pauor strinxerit. sed et intentans suis opibus scrutator agricola non ante felici terram suscitat uomere quam in puluerem imbre concepto putris gleba soluatur. ita est omnis naturalis hic usus, nescire quid prosit nisi agnoueris quod occidit. unde et datur sanctis omnibus praemium dum infliguntur iniustis tormenta factorum. igitur quae suis promiserit Dominus nemo qui nesciat, dubium sed nec quantis minetur. et quoniam ita se adtulit sermo ut de utrisque habeatur ratio, paucis, ut de utrisque dixi, breuiter exponam.
20
Saeaiens locus geheana cui nomen est magno plangentium murmurat gemitu, et eructantibus flammis per horrendam spissae caliginis noctem noua semper incendia camini fumantes expirant, globus ignium artatus obstruitur et in uarios poenae exitus relaxatur. tunc saeuiendi plurima genera cum in se ipse conuoluit quicquid ardoris emissi edax flamma cruciarit. his quibus recusata uox Domini et imperia fuere contempta disparibus coercet exitiis: proque merito salutis exactae uires suas suggerit, dum par sceleri discrimen inponit. et alios quidem moles intolerabilis curuat, alios per abruptum cliuosi tramitis collem uis saeua praecipitat et catenarum stridentium nexum graue pondus inclinat. sunt et quos agens strictim rota et indefessa uertigo et quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori corpus includat, ut et absumat incendium et grauet ferrum et se cruciet turba multorum.
21
Quibus autem inquisitus semper Deus fuit aut notus, numquam excidit Christi locus, ubi iacet gratia, ubi uirentibus campis terra luxurians alumno se induit gramine et redolenti pascitur flore, ubi altum nemora tolluntur in uerticem et ubi arborum densior coma uestit, quicquid curuantibus ramis scena deiacens inumbrarit. omnia illic non frigoris nec ardoris nec ut autumno arua requiescant aut iterum tellus uere nouo fecunda parturiat. unius cuncta sunt temporis, unius poma feruntur aestatis: quippe cum nec mensibus suis tunc luna deseruiat nec per horarum sol momenta decurrat aut in noctem lux fugata concedat. habet populos quies laeta, sedes tenet placida, ubi fons scaturiens medius sinu aluei prorumpentis emergit et rauco per interualla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi fluminum diuidatur. hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona uictorum, quibus maiora his repromissa sunt, quibus altiora sunt praemia. quod uero uel feris corpus obicitur uel inminens gladius non timetur, dignationis ostenditur ratio, manifestatur electio. etenim incongruens fuerat ut quos tanti muneris dignos iudicasset inter terrena uitia sordesque retineret.
22
Merito enim nihil nobis, o boni martyres, denegatum, quos spes aeternitatis et salus lucis expectat, quorumque deuotio uniuersa caelestis et mens dedita cernitur seruitutis: merito, inquam, merito nihil uobis uelle non licitum, quorum animo despectus hic mundus et alienata saeculi facies uelut confusa tenebrarum inhorruit caecitate: cui semper hic mundus loco carceris, tecta pro claustris inuito semper habita commeatu. sic quippe triumphante uictoria de his malis rapitur quem non pompatico gressu uana subiecit ambitio aut popularis extulit magnitudo, sed quem caelesti cupiditate flagrantem suo Christus addidit regno.
23
Nihil itaque tam magnum adque uenerandum quam quod liberat morte et facit uiuere et dat perpetuo regnare. Sanctis hoc Dei aptum, miseris necessarium, omnibus gratum, quo laetantur boni, releuantur abiecti, curantur electi. etenim Deus omnium cultor uelut quoddam martyrio remedium uitae dedit, quando aliis illud pro merito eorum tribuit, aliis pro misericordia sua tradidit. uidemus quippe ad hunc nominis titulum fide nobiles uenisse plerosque, ut deuotionis obsequium mors honestaret. sed et alios frequenter aspeximus interritos stetisse, ut admissi peccati redimentes cruore suo loti haberentur in sanguine et reuiuiscerent interempti qui uiuentes conputabantur occisi. mors quippe integriorem facit uitam, mors amissam inuenit gloriam. nam hoc spes iam amissa percipitur, salus cuncta reparatur. sic cum arantibus sementa defecerint et herbis terra morientibus aestuarit, supinis e collibus fluuium iuuit elicere et scaturientibus riuis arua sitientia temperare, quo se in uberes culmos uicta agri ieiunitas funderet et pluuiali imbre mentito seges densior inhorreret.
24
Quid igitur, fratres carissimi, potissimum referam quidue dicam? sic in unum conuenientibus titulis dignitatis turbatur animus, deducitur sensus et in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo uanescit. quid enim est dici quod satis esse possit, cum si uim aeternae salutis expresseris, occurrat ambitio, si ambitum dixeris, praeueniat magnitudo? res simul congruunt simulque concurrunt, nec est quod dignum proferendum esse uideatur. ita inpetus orationis audentis uelut inplicatos inretitosque obuiam ex aduerso martyrii exempla tenuerunt. quae uox, quae latera, quae uires instar muneris tanti capiant sustinere? confessione uocis unius aduersa succumbunt, laeta proueniunt, patent regna, parantur imperia, deuinciuntur poenae, mors subigitur, uita profertur et infestantis inimici repugnantia arma soluuntur. si delictum est, occidit: si crimen, absistit. unde, quaeso uos, uestris hoc mentibus ponderate tantumque de nostra oratione percipite quantum sciatis uos posse sentire.
25
Veniat ante oculos uestros qui dies ille sit, cum spectante populo adque intuentibus cunctis contra terrenas cruces et minas saeculi inconcussa deuotio reluctetur, quam suspensi animi mentesque sollicitae de ancipiti trepidatione gratulantes formidinis pauidae quatiantur horrore, quae illic anxietas, quae exoptatio precum, quae uota memorentur, cum adhuc nutante uictoria adque in incerto exitus casu uictrix capiti corona dependeat, cumque illa pestilens ac furibunda consessio accendatur ira, inflammetur insania, omni denique pectoris rabie ac minis frendentibus torreatur. etenim quantum hoc sit quis ignorat, ut non doloribus uulnerum, non ictibus quaestionum, uelut despecta nostra fragilitas et inopinata uirtutis humanae cedat audacia, stare hominem nec moueri, torqueri nec tamen uinci, sed poena ipsa potius qua cruciatur armari.
26
Considerate igitur quid sit, carissimi fratres, omnem martyrii dignitatem sensibus uestris animisque proponite. ecce enim in passione cuiuslibet uocati gaudent iam pridem acciti e saeculo martyres, gaudent bonorum omnium nuntii, gaudent pariter electi. ibi laetatur milite suo Dominus, laetatur teste nominis sui Christus. parum est quod dico, fratres carissimi, parum est. ita magna mihi ratio in hoc genere dicendi ac moles admiranda suscepta est: sed arbitrii, quaeso. uos, grauitas ab intentione propria non desit, sciens tantum de martyrio posse dici quantum potuerit aestimari. unde et haec sola exequendae laudis fuit causa., non quo parem me gloriae eius adque idoneum iudicarem, sed quod tantam illic cernerem esse uirtutem, ut etsi parum de eo dicerem, plurimum me dixisse profiterer. nam praeferatur licet bono fidei custodita institia melioremque se inter omnium laudes uirginitas inmaculata cognoscat, cedant tamen necesse est martyrio uniuersa ac sanguini summittanturque cruori. illi elegerunt bonum, hi imitati sunt Christum.
27
Nunc uero, carissimi fratres, ne quia me arbitretur omnem salntem non alio statu quam in martyrio conlocasse, hoc primo profecto respicite neque me tantum esse qui loqui uideor neque ita se habere ordinem rerum, ut inmortalitatis spes repromissa unius partis latere nitatur. sed quoniam ita Dominus suo ore testatus est esse habitacula penes patrem multa, nihil maius credidi ea gloria qua probantur hic homines qui saeculari indigni sunt uita. igitur, carissimi fratres, aemula religione certantes uelut incentiuo quodam mercis agitati omnem uirium copiam tolerantiamque subeamus. non enim mouere nos debent caduca quae semper et quae iam euersione sua non modo lege proposita sed etiam ipso fine temporis urguentur. exclamat Iohannes et dicit: iam quidem securis ad radicem arboris posita est, monstrans scilicet et ostendens ultimam esse rerum omnium senectutem. sed et ipse Dominus: ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne uos tenebrae comprehendant. quod si illo tempore ambulandum nobis esse praedixit, utique ut nos magis ambularemus ostendit.
28
Adque nt ad laudem martyrii redeam, uox est beatissimi Pauli dicentis: nescitis quoniam qui in agone currunt multi certantur et unus accipit palmam? uos autem sic currite ut omnes coronemini. sed et alibi, quo ad martyrium possit hortari, coheredes nos Christi uocauit. quin etiam ne quid omitteret, si cum Christo, inquit, conmortui estis, quid tamquam uiuentes in hoc saeculo decernitis? etenim, carissimi fratres, qui resurrectionis praemia sustinemus, qui iudicii diem quaerimus, qui denique cum Christo regnaturos nos esse confidimus, saeculo mortui esse debemus. nam nec poteris optare martyrium, nisi ante oderis saeculum, nec peruenire ad Dei praemium, nisi amaueris Christum. qui autem amat Christum, non amat saeculum. Christus enim abiectus est saeculo, sicut et saeculum Christo, ita ut scriptum est: mundus mihi crucifixus est et ego mundo. nemini amabilis fuit mundus quem non ante damnauerit Dominus, nec salutem potuit frui aeternam qui mundi gloriatus est uita. uox est ista Christi dicentis: qui in hoc saeculo amauerit animam suam, in futuro perdet illam: qui autem in saeculo oderit illam in futuro inueniet eam. sed et apostolus Paulus, imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. et alibi ipse, uolo uos, ait, omnes si fieri potest, imitatores meos esse.
29
Dixit hoc ille qui passus est et quia ad hoc passus est ut imitaretur Deum, utique et nos ad hoc noluit pati ut per ipsum imitaremur Christum. si iustus es et Deo credis, quid pro eo fundere sanguinem metuis quem pro te totiens passum esse cognoscis? in Esaia sectus, in Abel occisus, in Isaac immolatus, in Ioseph uenundatus, in homine crucifixus est: et de ceteris quidem taceo, quae nec oratio potest dicere nec animus sustinere. uincitur conscientia humilitatis exemplo et quando considerat quae dum pateretur acciderint, miratur passum propter quem cuncta trepidarint. dies fugit in noctem, in tenebris lux cuncta concessit adque inclinato per alternas uices pondere omnis tellus commota dissiluit, turbati manes, monumenta nudata sunt et sepulchris in hiatum dehiscentibus terrae reddita luci corpora restiterunt, fluxu sanguinis mundus intremuit, scissa quae foribus dependebant uela, templum omne mugiit. unde magnum est imitari eum qui moriendo arguit saeculum: igitur cum ad exemplum dominicae passionis adque ad omne testimonium Christi animam tuam ponas nec fundere sanguinem metuas, martyrio totum necesse est cedat. martyrii inaestimabilis gloria, infinita mensura, immaculata uictoria nobilis uirtus, inaestimabilis titulus, triumphus inmensus: quippe quod qui propria consistentis laude praefertur uelut socio Christi cruore decoratur.
30
Itaque, carissimi fratres, licet sit hoc totum dominicae promissionis et muneris licetque tribuatur ex alto nec capiatur nisi eius imperio, sed nec aut mente concipi aut exprimi uerbis aut oratione percurri aut quibuslibet eloquentiae uiribus possit inpleri: tamen erit hoc beniuolentiae uestrae, erit caritatis et amoris, si uolueritis nostri memores esse cum in uobis Dominus martyrium coeperit honorare. uos intra se sanctum illud altare, uos intra se magna illa uenerandi nominis sedes ueluti sinu quodam gremii amplectentis includit, uos imperia perennis temporis sustinent et illud quod regnaturi semper estis et uicturi. o beati et quibus uere sunt dimissa peccata, si tamen qui Christi conpares estis aliquando peccastis. o beati quos a primordio mundi Domini sanguis infecit et quos merito splendor iste niuei amictus induerit et candor stolae ambientis ornarit. uideor denique ipse mihi iam cernere proque arbitrio mentis humanae ante oculos et aspectum diuinum illud mihi et insigne concurrit: uideor inquam mihi iam cernere ut ille uerus nobilis numerus Christi sui gloriam iterque comitetur. ibit ante ora eius felix caterua uictorum et se densantibus turmis uelut solis exortu totum inluminatum agmen inferet potestatem. et utinam perabiecto aliquando istud mihi uidere contingat: sed hoc Dominus poterit efficere quod uobis petentibus creditur non negare.

Intertext edge

Open linked passage

Note