Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cartlaudemartyri
Cyprian, SaintCartlaudem 30 · 122-delamaMore by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 122 Delama
30.1
XXX.
30.1
Itaque, charissimi fratres, licet sit hoc totum Dominicae promissionis et muneris, licetque tribuatur ex alto, nec capiatur nisi ejus imperio, sed nec aut mente concipi aut exprimi verbis aut oratione percurri aut quibuslibet eloquentiae viribus possit impleri, tamen erit hoc benevolentiae vestrae, erit charitatis et amoris, si volueritis nostri memores esse cum in vobis Dominus martyrium coeperit honorare. Vos intra se sanctum illud altare, vos intra se magna illa venerandi nominis sedes, veluti sinu quodam gremii amplectentis includit, vos imperia perennis temporis sustinent, et illud quo regnaturi semper estis semperque victuri. O beati et quibus vere dimissa sunt peccata; si tamen qui Christi compares estis, aliquando peccastis. O beati quos a primordio mundi Domini sanguis infecit, et quos merito splendor iste nivei amictus induerit, et candor stolae ambientis ornarit. Videor denique ipse mihi jam cernere proque arbitrio mentis humanae ante oculos et aspectum divinum illud mihi et insigne concurrit, videor, inquam, mihi jam cernere ut ille vere nobilis numerus Christi sui gloriam interque comitetur. Ibit ante ora ejus felix caterva victorum, et se densantibus turmis, velut solis exortu totum illuminatum agmen inferet potestatem, Et utinam perabjecto mihi istud videre contingat! Sed hoc Dominus poterit efficere quod vobis petentibus creditur non negare.
30.2
His D. Cypriani operibus dubiis in editione Baluziana subjectus cujusdam anonymi de Rebaptismate libellus, quem opportuniori loco in tomo praecedenti inseruimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note