Cartlaudemartyri
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 122 Delama
8.1
VII.
8.1
Non enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa judicii die meliores cruor faceret, sanguisque fusus immaculatos esse monstraret. Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis deducit ad gloriam. Sic quotiescumque, laetantibus stipulis, distenta imbribus frumenta turgescunt ac foecundae messes coguntur aestate, sic quoties ferro vitis abscinditur, erumpentibus pampinis melius uva vestitur. Nam in et augmentum proventuri temporis cedit quicquid injuria sua proficit. Flammas quippe plerumque agris juvit immittere quo calore vagantis incendii caeca terrae spiramenta laxentur. Juvit leves stipulas crepitanti igne torrere, ut se altius gravida seges tolleret et parturientibus culmis densior arista floreret. Igitur talis et martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui mortem tam contemnat ut vitam morte custodiat.
8.2
VIII Quid enim tam eximium atque sublime est, quam inter tot instrumenta carnificum devotione robusta cunctam fidei reservare virtutem? Quid tam magnum atque pulcherrimum, quam inter tot circumstantium gladios libertatis suae Dominum ac salutis auctorem repetita saepius voce profiteri? et maxime si ante oculos tuos ponas nihil detestabilius esse dedecore, nihil foedius servitute, nihil aliud te debere jam petere, aliud optare quam eripiendum esse cladibus saeculi, exuendum malis mundi, et inter ruinas orbis jam jamque perituri alienum a terrena contagione versari? Quid enim tibi cum hac luce, cui lux aeterna promissa est? Quid cum hoc vitae naturaeque commercio quem coeli amplitudo deposcit? Sane teneat cupiditas ista vivendi, sed quos inexpiabili malo saeviens ignis aeterna scelerum ultione torquebit. Teneat cupiditas ista vivendi, sed quibus et mori poena est et durare tormentum. Tibi jam et mundus ipse succumbit et terra cedit, qui morientibus cunctis ad hoc reservatus es ut martyr esse potuisses. An non quotidiana cernimus funera, cernimus novos exitus corporis diu tracti, saevientibus morbis inexpertae cujusdam cladis exitia, ac stragem populatarum urbium intuemur, unde possimus agnoscere quanta martyrii habenda sit dignitas, ad cujus gloriam nos cogere etiam lues coepit.