Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cartdemortalitate
Cyprian, SaintCartdemort 1 · 123-demorMore by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 123 Demor
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
Paucis argumentum explicat D. Pontius in Vita Cypriani:« A quo, inquit, Christiani mollioris affectus circa amissionem suorum aut, quod majus est, fidei parvioris, consolarentur spe futurorum.» In primis enim, ubi praedictas docuit ejuscemodi afflictiones a Christo, non timendam docet mortalitatem seu pestem, eo quod ad immortalitatem ducat, atque adeo fidem illi deesse qui non ad meliora festinat. Neque mirum quod Christiano cum gentilibus sint mala hujus vitae communia, cum plus caeteris illis in saeculo sit laborandum: atque proinde exemplo sanctorum Job et Tobiae, patientia opus esse, neque murmurandum. Nisi enim praecesserit pugna, non posse victoriam contingere, et quantumvis morbi communes sint virtutibus vitiisque, mortem tamen communem non esse; ad refrigerium enim justos, ad supplicium rapi injustos. Deinde objectioni tacitae quod per hanc mortalitatem privarentur martyrio, respondet; non esse in nostra potestate martyrium, et vel animum ad martyrium promptum Deo judice coronari. Postremo non ita lugendos docet mortuos, ut gentilibus scandalo simus, tamquam spe resurrectionis careamus. Quin si et nostrae accersitionis dies venerit, lubenti animo ad Dominum hinc emigrandum, praesertim cum ad patriam transmigremus: ubi nos magnus charorum numerus exspectat, frequens et copiosa turba desiderat, jam de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita, facit autem occasionis qua librum hunc scripsit mentionem Eusebius in Chronico:« Pestilens morbus, inquit, totius orbis multas provincias occupavit, maximeque Alexandriam et Aegyptum, ut scribit Dionysius, et Cypriani de Mortalitate testis est liber.»
1.2
229 Etsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et tentationibus non vincitur, sed probatur, tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine saecularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui divinum atque invictum robur exercere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam coepit, Deo et Christo dignus habeatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note