Epistola de exhortatione martyrii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 129 Epdeexm
1.1
PRAEFATIO.
1.1
DESIDERASTI, Fortunate carissime, ut, quoniam persecutionum et pressurarum pondus incumbit, et in fine atque in consummatione mundi antichristi tempus infestum appropinquare jam coepit, ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de divinis Scripturis hortamenta componerem, quibus milites Christi ad coeleste et spiritale certamen animarem. Obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut, quantum sufficit mediocritas nostra auxilio divinae inspirationis instructa, quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis Dominicis promerentur. Parum est enim quod Dei plebem classico nostrae vocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo devotamque virtutem divina lectione firmemus.
1.2
Quid autem potius aut majus curae nostrae ac sollicitudini congruit, quam ut commissum 262 nobis divinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum adversus diaboli tela et jacula exhortationibus assiduis praeparemus? Neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus prius in campo fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam virium ante meditetur. Adversarius vetus est et hostis antiquus cum quo praelium gerimus; sex millia annorum jam pene complentur ex quo hominem diabolus impugnat. Omnia genera tentandi et artes atque insidias dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit. Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem, si non sollicitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium, fallit incautum, decipit imperitum. Si vero quis Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, vincatur necesse est, quia Christus, quem confitetur, invictus est.
1.3
Ac, ne in longum sermonem meum extenderem, frater charissime, et audientem vel legentem styli latioris copia fatigarem, compendium feci; ut, propositis titulis, quos quis et nosse debeat et tenere, capitula Dominica subnecterem et id quod proposueram divinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum meum videar tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse. Quae res in usum singulis proficit utilitate majore. Nam, si confectam et paratam jam vestem darem, vestis esset mea, qua alius uteretur, et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res alteri facta minus congruens haberetur. Nunc vero de agno per quem redempti ac vivificati sumus, lanam ipsam et purpuram misi; quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate conficies, et plus ut in domestica tua atque in propria veste laetaberis, et caeteris quoque ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint quod misimus exhibebis, ut, vetere illa nuditate contecta, perferant omnes indumenta Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti.
1.4
Necnon et illud consilium, frater charissime, utile et salubre prospexi, in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, amputandas esse verborum nostrorum moras et tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda sola illa quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium Christus hortatur. Praecepta ipsa divina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. Nos tantum qui, Domino permittente, primum Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, insinuantes et docentes hoc esse Baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius, Baptisma in quo Angeli baptizant, Baptisma in quo Deus et Christus ejus exultant, Baptisma post quod nemo jam peccat, Baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, Baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. In aquae Baptismo accipitur peccatorum remissa, in sanguinis Baptismo corona virtutum. Amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus et amici.