Epistola de exhortatione martyrii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 129 Epdeexm
2.1
CAPITULA LIBRI SEQUENTIS.
2.1
In exhortandis itaque ac praeparandis fratribus nostris, et virtutis ac fidei firmitate ad praeconium Dominicae confessionis atque ad praelium persecutionis et passionis armandis, primo in loco dicendum est idola deos non esse, quae homo sibi facit. Neque enim quae fiunt factore suo et fabricatore majora263 sunt, aut protegere et servare quemquam possunt quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine serventur. Sed nec elementa colenda esse quae homini, secundum dispositionem et praeceptum Dei, serviunt.
2.2
Destructis idolis, et elementorum ratione monstrata, ostendendum Deum solum colendum esse.
2.3
Tunc addendum quae comminatio Dei sit adversus eos qui idolis sacrificant.
2.4
Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.
2.5
Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici qui sacrificare et servire idolis suaserint.
2.6
Subjungendum post haec, quod, redempti ac vivificati Christi sanguine, nihil Christo praeponere debeamus, quia nec ille quicquam nobis praeposuerit, et ille propter nos mala bonis praetulerit, paupertatem divitiis, servitutem dominationi, mortem immortalitati; nos contra in passionibus nostris paupertati saeculari paradisi divitias et delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum temporariae servituti, immortalitatem morti, Deum et Christum diabolo et antichristo.
2.7
Insinuandum quoque ne, erepti de faucibus diaboli et de laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse coeperint, regredi denuo ad saeculum velint et perdant quod evaserint.
2.8
Insistendum potius esse et perseverandum in fide et virtute et coelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad palmam et coronam possit perveniri.
2.9
Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur.
2.10
Nec timendas esse injurias et poenas persecutionum, quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.
2.11
Ac, ne expavescat quis et conturbetur ad pressuras et persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus esset, et quod persecutiones adversum nos excitaret, ut ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides divinae pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis, nec novum quid accidat Christianis, quando ab initio mundi boni laboraverint, et oppressi atque occisi sint ab injustis.
2.12
In novissima parte ponendum est quae spes et quae merces maneat justos et martyres post conflictationes hujus temporis et passiones, et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione quam quod hic sustinemus in ipsa passione.