Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
10.1
EPISTOLA X.(Erasm., III, 15; Pamel., XI; Rig., Baluz., Paris., X; Oxon., Lips., XV.) AD MARTYRES ET CONFESSORES QUI LAPSIS PETIERUNT PACEM DARI.
10.1
ARGUMENTUM-- hujus Epistolae habes infra in haec verba, Epistola XVI:« Cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine discrimine et examine singulorum darentur libellorum millia, contra Evangelii legem, litteras feci quibus martyres et confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem.»
10.1
Cyprianus martyribus et confessoribus charissimis fratribus salutem. Sollicitudo loci nostri et timor Domini compellit, fortissimi ac beatissimi fratres, admonere vos litteris nostris ut a quibus tam devote et fortiter servatur fides Domini, ab iisdem lex quoque et disciplina Domini reservetur. Nam, cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris20 sui, tum vos magis praeceptis ejus obtemperare plus convenit, qui exemplum caeteris facti estis et virtutis et timoris Dei. Et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere vos et instruere plenissime circa Evangelii legem, sicut in praeteritum semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi, ad carcerem commeantes, martyrum desideria consiliis suis et Scripturarum praeceptis gubernarent. Sed nunc cum maximo animi dolore cognosco non tantum illic vobis non suggeri divina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a vobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt, a quibusdam presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes( cum vos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra et quibusdam lapsis pacem dari postulatis cum, persecutione finita, convenire in unum cum clero et recolligi coeperimus), illi, contra Evangelii legem, contra vestram quoque honorificam petitionem, ante actam poenitentiam, ante exomologesim, gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in poenitentiam impositam, offerre pro illis et Eucharistiam dari, id est, sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
10.2
Et lapsis quidem potest in hoc venia concedi. Quis enim non mortuus vivificari properet? quis non ad salutem suam venire festinet? Sed praepositorum est praeceptum tenere, et vel properantes vel ignorantes instruere, ne qui ovium pastores esse debent lanii fiant. Ea enim concedere quae in perniciem vertant, decipere est; nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis impellitur ad ruinam. Vel ex vobis itaque discant quod docere debuerant. Petitiones et desideria vestra episcopo servent, et ad pacem vobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus exspectent. Ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum vestra desideria de filiorum pace tractetur.
10.3
Et quoniam audio, fortissimi et charissimi fratres, impudentia vos quorumdam premi et verecundiam vestram vim pati, oro vos quibus possum precibus ut, Evangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores vestri martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, utpote amici Domini et cum illo postmodum judicaturi, inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne, si quid abrupte et indigne vel a nobis promissum vel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. Visitamur enim et castigamur frequenter, et ut Domini mandata incorrupta et inviolata permaneant admonemur. Quod quidem nec illic apud vos cessare cognosco quominus plurimos quoque ex vobis instruat ad Ecclesiae diciplinam divina censura. Hoc autem totum potest fieri, si ea quae a vobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intelligentes et comprimentes eos qui, personas accipientes, in beneficiis vestris aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas aucupantur.
10.4
De hoc et ad clerum et ad plebem litteras feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Sed et illud ad diligentiam vestram redigere et emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis. Audio enim quibusdam sic libellos fieri ut 21 dicatur:« Communicet ille... cum suis,» quod numquam omnino a martyribus factum est, ut incerta et caeca petitio invidiam nobis postmodum cumulet. Late enim patet quando dicitur,« ille cum suis,» et possunt nobis viceni et triceni et amplius offerri qui propinqui et affines et liberti ac domestici esse asseverentur ejus qui accipit libellum. Et ideo peto ut eos quos ipsi videtis, quos nostis, quorum poenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, et sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes litteras dirigatis. Opto vos, fortissimi ac dilectissimi fratres, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. Valete.