Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
11.1
EPISTOLA XI.(Erasm., III, 16; Pamel., XII; Rigalt., Baluz., Paris., XI; Oxon., Lips., XVII.) AD PLEBEM.
11.1
ARGUMENTUM-- hujus quoque Epistolae habet saepe dicta Epist. XIV:« Plebi quoque, inquit, ipsi, quantum potuimus, animum composuimus et ut in ecclesiastica disciplina servarentur instruximus.»
11.1
Cyprianus fratribus in plebe consistentibus salutem. Ingemiscere vos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres charissimi, qui et ipse vobiscum pro singulis ingemisco pariter et doleo, et patior ac sentio quod beatus Apostolus dixit: Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?. Et iterum posuit in Epistola sua dicens: Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur membrum unum, collaetantur et caetera membra. Compatior ergo et condoleo de fratribus nostris qui, lapsi et persecutionis infestatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum trahentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt; quibus potens est divina misericordia medelam dare. Properandum tamen non puto, nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne, dum temere pax usurpatur, divinae indignationis offensa gravius provocetur. Fecerunt ad nos quibusdam beati martyres litteras, petentes examinari desideria sua. Cum, pace nobis omnibus a Domino prius data, ad Ecclesiam regredi coeperimus, tunc examinabuntur singula praesentibus et judicantibus vobis.
11.2
Audio tamen quosdam de presbyteris nec, Evangelii memores, nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes, nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reservantes, jam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et Eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perveniri. Nam, cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur poenitentia, agatur justo tempore, et exomologesis fiat inspecta vita ejus qui agit poenitentiam, nec ad communicationem venire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit imposita, quanto magis in his gravissimis et extremis delictis caute omnia et moderate, secundum disciplinam Domini, observari oportet? Quod quidem nostri presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oves foverent et divino magisterio ad viam deprecandae salutis instruerent. Ego plebis nostrae et quietem novi pariter et timorem, qui satisfactione Dei et deprecatione vigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.
11.3
Vel vos itaque singulos regite, et consilio ac moderatione vestra, secundum divina praecepta, lapsorum animos temperate. Nemo adhuc importuno tempore acerba poma decerpat. Nemo navem suam quassatam et perforatam fluctibus, priusquam diligenter refecerit, in 22 altum denuo committat. Nemo tunicam scissam accipere et induere properet, nisi eam ab artifice perito sartam viderit et a fullone curatam receperit. Audiant, quaeso, patienter consilium nostrum; expectent regressionem nostram, ut, cum ad vos per Dei misericordiam venerimus, convocati coepiscopi plures, secundum Domini disciplinam et confessorum praesentiam et vestram quoque sententiam, beatorum martyrum litteras et desideria examinare possimus. De hoc et ad clerum et ad martyres et confessores litteras feci, quas utrasque legi vobis mandavi. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. Valete.