Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
14.1
EPISTOLA XIV.(Erasm., III, 5. Pamel., XV; Rigalt., Baluz., Pariss., XIV; Oxon., Lips., XX.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSISTENTES.
14.1
ARGUMENTUM.-- Secessus sui et eorum quae in illo gessit, rationem reddit, missis Romam in sui purgationem, quas ad suos scripserat, epistolarum exemplis, imo iisdem quibus illic verbis utitur. Cf. Ep. XXII, ad Cler. Rom.
14.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Quoniam comperi, fratres charissimi, minus simpliciter et minus fideliter vobis renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad vos litteras facere, quibus vobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. Nam, sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans, interim secessi, ne per inverecundam praesentiam nostram, seditio quae coeperat, plus provocaretur. Absens tamen corpore, nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quominus secundum Domini praecepta, fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem.
14.2
Et quid egerim loquuntur vobis epistolae pro temporibus emissae numero tredecim, 24 quas ad vos transmisi; in quibus nec clero consilium, nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio et persuasio nostra defuit, quantum, secundum legem fidei et timorem Dei, Domino suggerente, nostra mediocritas potuit eniti. Posteaquam vero et tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetravit. Item, cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem, litteras feci quibus martyres et confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem. Item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii vigor, ut quidam, minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, intercedentibus nobis. Plebi quoque ipsi quantum potuimus animum composuimus, et ut ecclesiastica disciplina servaretur instruximus.
14.3
Postmodum vero, cum quidam de lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione proruerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere violento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui. Sed, cum videretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus comprimendus, et praeterea vestra scripta legissem quae huc ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, et poenitentes communicationem desiderarent, subveniretur, standum putavi et cum vestra sententia, ne actus noster, qui adunatus esse et consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet. Plane caeterorum causas, quamvis libello a martyribus accepto, differri mandavi et in nostram praesentiam reservari, ut, cum, pace a Domino nobis data, plures praepositi convenire in unum coeperimus, communicato etiam vobiscum consilio, disponere singula et reformare possimus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.