Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
17.1
EPISTOLA XVII.(Erasm., III, 19. Pamel., XXIII. Rigalt., Baluz., Paris., XVII. Oxon., Lips., XXVI.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS, DE PRAECEDENTI ET DUABUS SEQUENTIBUS EPISTOLIS.
17.1
ARGUMENTUM.-- Nulla ratio habenda libellorum martyrum, ante pacem Ecclesiae redditam.
17.2
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Dominus loquitur et dicit: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Hoc cum debeamus omnes esse, tum modo hujusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut, post gravem lapsum, vera poenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. Legi autem et universorum confessorum litteras, quas voluerunt per me collegis omnibus 27 innotescere et ad eos pacem a se datam pervenire de quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint. Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam exspectet, praejudicare ego et soli mihi rem communem vindicare non audeo. Et ideo instetur interim epistolis quas ad vos proxime feceram, quarum exemplum collegis quoque multis jam misi; qui rescripserunt placere sibi quod statuimus, nec ab eo recedendum esse donec, pace nobis a Domino reddita, in unum convenire et singulorum causas examinare possimus. Sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei rescripserim ut sciretis, utriusque epistolae exemplum litteris meis junxi. Quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam componantur, nec delicto proprio adjiciant adhuc aliud delictum, dum nec nobis nec Evangelio volunt servire, nec secundum universorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Valete.