Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 18 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
18.1
EPISTOLA XVIII.(Pamel., XIX. Rigalt., Baluz., Paris., XVIII. Oxon., Lips. XXIV.) CALDONII AD CYPRIANUM.
18.1
ARGUMENTUM.-- Cum lapsorum quidam, nova urgente persecutione, Christum confessi essent atque adeo antequam in exsilium proficiscerentur, pacem peterent, consulit Cyprianum Caldonius an pax illis danda foret.
18.2
Cypriano et compresbyteris Carthagini consistentibus Caldonius salutem. Necessitas temporum facit ut non temere pacem demus. Sed oportebat vobis scribere, quoniam ii qui, posteaquam sacrificaverunt, iterato tenti, extorres sunt facti. Videntur ergo mihi abluisse prius delictum dum possessiones et domos dimittunt, et poenitentiam agentes Christum sequuntur. Ergo Felix, qui presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi vinculis( plenius cognovi eumdem Felicem), Victoria conjunx ejus et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones, quas nunc fiscus tenet. Sed et mulier nomine Bona, quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientia non commissi, sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificaverunt, coepit dicere contra, Non feci, vos fecistis; sic et ipsa extorris facta est. Cum ergo universi pacem peterent dicentes: Recuperavimus fidem quam amiseramus, poenitentiam agentes, et Christum publice sumus confessi; quamvis mihi videantur debere pacem accipere, tamen ad consilium vestrum eos dimisi, ne videar aliquid temere praesumere. Si quid ergo ex communi consilio placuerit, scribite mihi. Salutate nostros. Vos nostri. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note