Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 19 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
19.1
28 EPISTOLA XIX.(Erasm., III, 20. Pamel., XX. Rigalt., Baluz., Paris., XIX. Oxon., Lips., XXV.) RESPONDET CALDONIO.
19.1
ARGUMENTUM.-- Nihil peculiare agit hac epistola Cyprianus, quam quod Caldonii sententiae accedit, iis nempe lapsis pacem negandam non esse, qui vera poenitentia et Christi nominis confessione illam meruerint, atque adeo sibi reddiderint.
19.2
Cyprianus Caldonio fratri salutem. Accepimus litteras tuas, frater charissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. Nec miramur si, exercitatus et in Scripturis Dominicis peritus, caute omnia et consulte geras. Recte autem sensisti circa impertiendam fratribus nostris pacem, quam sibi ipsi vera poenitentia et Dominicae confessionis gloria reddiderunt, sermonibus suis justificati, quibus se ante damnaverant. Cum ergo abluerint omne delictum, et maculam pristinam assistente sibi Domino potiore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati, erexerunt se et cum Christo stare coeperunt. Atque utinam sic et caeteri post lapsum poenitentes in statum pristinum reformentur! quos nunc urgentes et pacem temere atque importune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistolis numero quinque misi, quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci; quae epistolae jam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. Quod ipsum etiam tu ad collegas nostros quos potueris transmitte, ut apud omnes unus actus et una consensio, secundum Domini praecepta, teneatur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note