Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 20 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
20.1
EPISTOLA XX.(Pamel., XXI. Rigalt, Baluz., Paris., XX. Oxon., Lips., XXI.) CELERINI AD LUCIANUM.
20.1
ARGUMENTUM.-- Celerinus pro sororibus suis Romae lapsis, pacem a confessoribus Carthaginiensibus petit.
20.1
Celerinus Luciano salutem. Haec cum tibi scriberem, domine frater, gaudens et tristis eram: gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Jesu Christi salvatoris nostri tantum et illius nomen penes magistratus hujus mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, numquam litteras tuas accipere potui. Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit, quod, cum Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse venturum sciebas, de salute tua vel quid penes te agatur mihi non significaveris. Sed hoc solet contingere servis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam coelestem sperat. Ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. Nam, ut tibi quoque de infimo tuus vel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos vetustissimos memorabam, et eos litteris meis memoravi charitatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. Peto tamen, charissime, a Domino ut, si ante cruore illo sancto laveris, si prius passus fueris pro nomine Domini nostri Jesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo apprehendant, 29 vel nunc si apprehenderint, mihi ad haec rescribas. Sic coronet te cujus nomen confessus es. Credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non viderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectemur. Pete ut sim dignus et ego coronari cum numero vestro.
20.2
In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et, ac si sis mecum praesens, sic charitatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. Et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae, quae cecidit in hac vastatione a Christo. Sacrificavit enim et exacerbavit Dominum nostrum. Quod nobis manifestum videtur. Pro cujus factis ego in hac die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrymabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Jesu Christi[ subveniat] et pietas per te vel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es ut veniam habeant nefanda naufragia. Memoratus sum enim charitatis tuae pristinae, quod cum omnibus doleas pro sororibus nostris, quas et tu bene nosti, id est Numeria et Candida; pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debemus excubare. Credo enim Christum secundum earum poenitentiam et opera, quae penes collegas nostros fecerunt extorres, qui a vobis venerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, jam Christum eis, vobis martyribus suis petentibus, indulturum.
20.3
Audivi enim te floridiorum ministerium percepisse. O te felicem, suscipere vota tua quae semper desiderasti vel in terra dormiens! Optasti pro nomine illius in carcerem mitti; quod nunc tibi contigit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus secundum cor tuum. Et nunc super ipsos factus antistes Dei recognovit idem minister. Rogo itaque, domine, et peto per Dominum nostrum Jesum Christum ut caeteris collegis tuis, fratribus tuis, meis dominis referas, et ab eis petas ut quicumque prior vestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. Nam hanc ipsam Etecusam semper appellavi, testis est nobis Deus, quia pro se dona numeravit ne sacrificaret; sed tantum ascendisse videtur usque ad Tria Fata, et inde descendisse. Hanc ergo non sacrificasse ego scio. Quarum jam causa audita, praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse donec episcopus constituatur. Sed quatenus per vestras sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, quod omnia indulgeatis.
20.4
Peto ergo, domine charissime Luciane, memor sis mei, et petitioni meae annuas. Sic Christus coronam illam sanctam, quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit in qua semper cucurristi, exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis, fratribus tuis confessoribus, referas de hoc facto, ut a vobis auxilium recipiant. Nam hoc, domine frater, scire debes, me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Severianum et omnes confessores qui inde huc a vobis venerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem levaverunt, quod sexaginta quinque ministraverunt et usque in hodiernum in omnibus foverunt. Sunt enim penes illas omnes. Plus autem gravare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona voluntate operari. Salutant te Macharius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, quae laetantur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum 30 fortiter est confessus, qui et hoc nimis rogat et petit. Salutant te fratres tui Calphurnius et Maria et omnes sancti fratres. Nam et hoc scire debes, me et dominis meis fratribus tuis[ litteras] scripsisse, quas peto illis eas legere digneris.

Intertext edge

Open linked passage

Note