Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 22 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
22.1
EPISTOLA XXII.(Pamel., XXIII. Rigalt., Baluz., Paris., XXII. Oxon., Lips., XXVII.) AD CLERUM ROMAE CONSISTENTEM, DE MULTIS CONFESSORIBUS ET DE LUCIANI INVERECUNDIA ET CELERINI CONFESSORIS MODESTIA.
22.1
ARGUMENTUM.-- His litteris Cyprianus Clerum Romanum certiorem reddit de seditiosa lapsorum postulatione, ut ad pacem restituerentur et de inverecundia Luciani. Quae quo melius intelligantur, litteras tum suas, tum Celerini et Luciani transmittendas curat Cyprianus.
22.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Post factas ad vos litteras, fratres charissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulacumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere vos debuit. Nam frater noster Lucianus, et ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus et virtute robustus, sed minus Dominica lectione fundatus, quaedam conatus est, imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et verecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae, quae lapsa fuerat, mandaverit pacem dari; Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas ejusmodi litteras emiserit. Lucianus vero, non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit dicens hoc sibi ab illo mandatum, ne sciens domino magis quam conservo obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt ejusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.
22.2
Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, litteras ad eos feci, quas ad vos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et Evangelii ratio teneretur. Postquam vero ad eos litteras misi, ut quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, universorum confessorum nomine, idem Lucianus epistolam scripsit, qua pene omne vinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et Evangelii sanctitas et firmitas solveretur. Scripsit enim omnium nomine universis eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere velle, cujus epistolae exemplum ad vos transmisi. Additum est plane, de quibus ratio constiterit quid post commissum egerint. Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, videamur multis negare quod se nunc omnes jactant a martyribus et confessoribus accepisse.
22.3
Denique hujus seditionis origo jam coepit. Namque in provincia nostra per aliquot civitates in praepositos impetus per multitudinem 32 factus est, et pacem, quam semel cuncti a martyribus et confessoribus datam clamitabant, confestim sibi repraesentari coegerunt, territis et subactis praepositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi et robore fidei praevalebant. Apud nos etiam quidam turbulenti, qui vix a nobis in praeteritum regebantur et in nostram praesentiam differebantur, per hanc epistolam velut quibusdam facibus accensi, plus exardescere et pacem sibi datam extorquere coeperunt. De quibus quales ad clerum nostrum litteras fecerim, exemplum vobis misi. Sed et quid mihi Caldonius collega pro integritate et fide sua scripserit, quidque ego ei rescripserim, utrumque ad vos legendum transmisi. Exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eumdem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus, et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus, Lucianus vero circa intelligentiam Dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus. Nam, cum Dominus dixerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gentes tingui et in Baptismo praeterita peccata dimitti, hic, praecepti et legis ignarus, mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine, et hoc sibi dicit ab illo esse mandatum, sicut in litteris ejusdem Luciani ad Celerinum factis animadvertetis: quibus minime consideravit quod non martyres Evangelium faciant, sed per Evangelium martyres fiant; quando et Paulus apostolus, quem Dominus vas electionis suae dixit, posuerit in Epistola sua dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium; quod non est aliud: nisi si sunt aliqui qui vos turbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet nos aut Angelus de coelo aliter adnuntiet praeterquam quod adnuntiavimus vobis, anathema sit: sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis adnuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
22.4
Opportune vero supervenerunt litterae vestrae, quas accepi, ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses et Maximus, Nicostratus et caeteri Saturnino et Aurelio et caeteris miserunt, in quibus Evangelii plenus vigor et disciplina robusta legis Dominicae continentur. Laborantes hic nos et contra invidiae impetum totis fidei viribus resistentes multum sermo vester adjuvit ut divinitus compendium fieret, et priusquam venirent ad vos litterae quas vobis proxime misi, ut declararetis nobis quod secundum Evangelii legem nobiscum fortiter atque unanimiter etiam vestra sententia concurrat. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note