Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 23 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
23.1
33 EPISTOLA XXIV.(Erasm., IV, 22. Pamel., Rigalt., Baluz., XXIV. Paris., XXIII. Oxon., Lips., XXVIII.) AD CLERUM, DE LITTERIS ROMAM MISSIS ET DE SATURO LECTORE ET OPTATO HYPODIACONO FACTIS.
23.1
ARGUMENTUM.-- Clerus hac epistola certior fit ordinationis Saturi et Optati, et de iis quae Romam Scripsit Cyprianus.
23.2
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Ne quid conscientiam vestram lateret, fratres charissimi, quid mihi scriptum sit, quidque ego rescripserim, utriusque epistolae vobis exemplum misi; et credo vobis id quod rescripsi non displicere. Sed et illud ad vos perferre litteris meis debui, urgente causa clero in Urbe consistenti litteras me misisse. Et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos vero qui illic sunt vix ad ministerium quotidiani operis sufficere, necesse fuit novos aliquos constituere qui mitterentur:. Fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos jam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus, aut quando cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse debent in iis qui ad clerum parabantur. Nihil ergo a me absentibus vobis novum factum est, sed quod jampridem communi consilio omnium nostrum coeperat, necessitate urgente promotum est. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem salutate. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note