Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 26 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
26.1
EPISTOLA XXVII.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXVII. Paris., XXVI, Oxon., Lips., XXXIII.) CYPRIANUS LAPSIS.
26.1
ARGUMENTUM.-- Argumentum hujus epistolae infra habes Epistola XXIX.« Litteras, inquit, ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum quarum exemplum ad vos transmisi, legetis, simul quid et ego eis breviter rescripserim.» Desideratur autem lapsorum epistola ad quos rescribit.
26.1
Dominus noster, cujus praecepta et monita observare debemus, episcopi honorem et Ecclesiae suae rationem disponens, in Evangelio loquitur et dicit Petro: Ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam: et tibi dabo claves regni coelorum; et quae ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in coelis. Inde per temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super episcopos 38 constituatur et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. Cum hoc itaque divina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere voluisse, ut Ecclesiae nomine litteras facerent,« quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta.» Absit enim nec Domini misericordia et potestas ejus invicta patiatur ut Ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cums criptum sit: Deus non est mortuorum, sed vivorum. Omnes quidem vivificari optamus, et ut in statum pristinum restituantur precibus nostris et gemitibus oramus. Si autem quidam lapsi Ecclesiam se volunt esse, et si apud illos atque in illis est Ecclesia, quid superest quam ut ipsi rogentur a nobis ut nos ad Ecclesiam dignentur admittere? Summissos ergo et quietos et verecundos esse oportet eos qui delicti sui memores satisfacere Deo debent, nec Ecclesiae nomine litteras facere, cum se magis sciant Ecclesiae scribere.
26.2
Scripserunt autem mihi nuper quidam de lapsis humiles et mites et trementes et metuentes Deum, et qui in Ecclesia semper gloriose et granditer operati sunt, et opus suum numquam Domino imputaverunt, scientes illum dixisse: Et cum haec omnia feceritis, dicite: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere fecimus. Quae illi cogitantes, et quamvis libello a martyribus accepto, ut tamen a Domino satisfactio sua admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et poenitentiam veram agere, nec ad pacem temere aut importune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. Quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid ejusmodi et tales servi de ejus benignitate mereantur. Quas litteras cum nuper acceperim, et nunc aliud scripsisse vos legerim, peto discernatis desideria vestra, et quicumque estis qui has litteras nunc misistis, nomina vestra libello subjiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. Ante est enim scire quibus rescribere habeam. Tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note