Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
27.1
EPISTOLA XXVIII.(Pamel., Rig., Baluz., XXVIII. Paris., XXVI. Oxon., Lips., XXXIV.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS.
27.1
ARGUMENTUM.-- Argumentum hujus epistolae satis convenit cum praecedenti, ac puto eam esse de qua in sequenti epistola loquitur; laudat enim clerum suum, quod Gaium Diddensem presbyterum, et diaconum ejus, qui lapsis temere communicabant, communione movissent, et ut de aliis quibusdam idipsum fiat hortatur.
27.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Integre et cum disciplina fecistis, fratres charissimi, quod, consilio collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio Diddensi presbytero et diacono ejus censuistis non communicandum, qui, communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, et semel atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, a collegis meis moniti ne hoc facerent, in praesumptione et audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra; quibus nos omni humilitate consultum cupimus, et quorum saluti non adulatione composita, sed sincera fide prospicimus ut vera poenitentia et gemitu et dolore pleno Dominum deprecentur, 39 quia scriptum est: Memento unde cecideris, et age poenitentiam; et iterum loquitur Scriptura divina: Sic dicit Dominus: Cum conversus gemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris.
27.2
Ingemiscere autem et agere poenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrymis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment? nescientes quia scriptum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant. Merito salubria nostra et vera consilia nihil promovent, dum blanditiis et palpationibus perniciosis salutaris veritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut, dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt, et illa quae oblectare et ad praesens suavia videntur esse appetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam provocent, nec proficiat ad salutem artificis medela vera, dum blandimentis decipit dulcis illecebra.
27.3
Vos itaque, secundum litteras meas fideliter et salubriter consulentes, a consiliis melioribus ne recedatis. Legite vero has easdem litteras et collegis meis, si qui aut praesentes fuerint aut supervenerint, ut unanimes et concordes ad fovenda et sananda lapsorum vulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum convenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. Interea, si quis immoderatus et praeceps, sive de nostris presbyteris vel diaconibus, sive de peregrinis, ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae quando in unum, permittente Domino, convenerimus. Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Favorino acolytho, qui medio tempore recesserunt et nunc venerunt, quid mihi videatur rescribam. Cui rei non potui me solum judicem dare, cum multi adhuc de clero absentes sint, nec locum suum vel sero repetendum putaverunt, et haec singulorum tractanda sit et limanda plenius ratio, non tantum cum collegis meis, sed et cum plebe ipsa universa. Expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est, quae in posterum circa ministros Ecclesiae constituat exemplum. Interim se a divisione mensurna tantum contineant, non quasi a ministerio ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam differantur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Fraternitatem universam salutate, et valete.