Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
28.1
EPISTOLA XXIX.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXIX. Paris., XXXIII. Oxon., Lips., XXXV.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSIS TENTES
28.1
ARGUMENTUM.-- Clerus Romanus certior redditur de temeritate lapsorum qui pacem deposcebant.
28.2
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres charissimi, nihil conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. Nam, posteaquam ad vos litteras feci, quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum, quorumdam lapsorum conspirata temeritas, qui poenitentiam 40 agere et Deo satisfacere detrectant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis, simulque quid ego eis breviter interim rescripserim; sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis, hujus quoque rei exemplum vobis misi. Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris litteris compressa fuerit, nec consiliis salubribus obtemperaverit, agemus ea quae secundum Evangelium Dominus agere praecepit. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Valete.