Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
29.1
EPISTOLA XXX.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXX. Paris., XXIX. Oxon., Lips., XXXVI. Novat. opp. ed. Jackson. p. 309.) PRESBYTERI ET DIACONI ROMAE CONSISTENTES AD CYPRIANUM
29.1
ARGUMENTUM.-- Ecclesia Romana sententiam suam de lapsis cum Carthaginensis decretis consentientem proponit.-- Lapsis adhibita indulgentia ad Evangelii normam exigitur.-- Pacem confessoribus concessam gratia tantum et favoribus inniti inde constat quod lapsi ad Episcopos remittantur.-- Seditiosa pacis postulatio Felicissimi factioni imputanda.
29.1
Cypriano papae presbyteri et diacones Romae consistentes salutem. Cum perlegissemus, frater charissime, litteras tuas, quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore perculsi et duplici moerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur, et lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta denotaretur. Sed, quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus graviter affligerent, tamen moeroris nostri tam gravem sarcinam vigor tuus et secundum evangelicam disciplinam adhibita severitas temperat, dum et quorumdam improbitatem juste coerces, et cohortando ad poenitentiam, viam legitimam salutis ostendis. Quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire voluisse, ut tam urgenter et tam immaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et immenso crimine atque delicto, pacem sibi non tam peterent quam vindicarent, immo jam et in coelis habere se dicerent. Qui si habent, quid petunt quod tenent? Si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non judicium eorum sustinent a quibus petendam pacem, quam utique non habent, putaverunt? Quod si aliunde praerogativam communicationis habere se credunt, cum Evangelio illam conferre conentur; ut ita demum firmiter valeat, si ab evangelica lege non dissonat. Caeterum, quo pacto evangelicam poterit praestare communicationem quod contra evangelicam decretum videtur veritatem? nam, cum omnis praerogativa ita demum ad indulgentiae privilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et privilegium societatis amittat.
29.2
Videant igitur quid in hoc negotio agere conentur. Nam, si aliud quidem Evangelium, aliud autem martyres dicunt posuisse decretum, collidentes contra Evangelium martyres utrobique periclitabuntur. Nam et Evangelii fracta jam et jacens videbitur esse majestas, si potuit alterius decreti novitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de Evangelii conservatione inveniantur consecuti unde martyres fiunt; ut merito nulli magis sit competens nihil contra Evangelium decernere quam qui martyris nomen ex Evangelio laborat accipere. Illud 41 praeterea vellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant Ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne cruciatus, dolore superati, perdendo pacem, perdant salutem, quo pacto salutem quam, si sacrificassent, se habituros non putaverunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debeant in aliis tenere quam ipsi videbantur sibi ante posuisse? In quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putaverunt animadvertimus contra se ipsos protulisse. Nam, si dandam illis pacem martyres putaverunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt? Is enim qui jubet fieri potest utique facere quod fieri jubet. Sed, ut intelligimus, immo, ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum putaverunt temperamentum et pudoris et veritatis. Nam, quia a multis urgebantur, dum ad episcopum illos remittunt, verecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putaverunt; et dum illis non ipsi communicant, evangelicae legis illibatam sinceritatem custodiendam judicaverunt.
29.3
Tu tamen, frater, numquam pro tua charitate desistas lapsorum animos temperare et errantibus veritatis praestare medicinam, licet animus aegrorum medentium respuere soleat industriam. Recens est lapsorum nuper hoc vulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens: et idcirco certi sumus quod, spatio productioris temporis impetu isto consenescente, amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad periculum proprium, et, in perversum instruentes, pro salutaribus dilationum remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis venena. Neque enim credimus sine instinctu quorumdam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi pacem vindicare. Novimus Carthaginensis ecclesiae fidem, novimus institutionem, novimus humilitatem: unde etiam mirati sumus quod quaedam in te per epistolam injecta durius notaremus, cum amorem vestrum mutuum et charitatem exemplis multis reciprocae affectionis in vos invicem saepe comperissemus. Tempus est igitur ut agant delicti poenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant verecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam, ut de submissione provocent in se Dei clementiam, et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se divinam misericordiam. Quanto meliores ipsorum litterae fuissent si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adjutae fuissent! quoniam et facilius impetratur quod petitur quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur impetretur.
29.4
Quod autem pertinet ad Privatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare voluisti; omnes enim nos decet pro corpore totius Ecclesiae, cujus per varias quasque provincias membra digesta sunt, excubare. Sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit: nam, cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte venisset vexillarius Privati Futurus, et fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit, nec litteras quas volebat accepit. Optamus te in Domino bene valere.