Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 30 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
30.1
42 EPISTOLA XXXI.(Erasm., II, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXI. Paris., XXX, Oxon., Lips., XXX; Novatian. opp. edit. Jackson. p. 277. Galland., Biblioth. Vett. PP. III, p. 291.) CLERI ROMANI AD CYPRIANUM.
30.1
ARGUMENTUM.-- Quod paucis epistola praecedenti, nunc latius et solide tractat Clerus Romanus, respondens alteri quoque epistolae Cypriani, e qua verba aliquot citat, quae exstare non putatur, obiter etiam gratias agit Cypriano pro missis litteris ad martyres et confessores Romanos. Scripta est autem, uti et praecedentes Cleri Romani, vacante Sede post mortem Fabiani.
30.1
Cypriano papae presbyteri et diaconi Romae consistentes salutem. Quamquam bene sibi conscius animus, et evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui, cum conscientiam sciant Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari. Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui, pro tua verecundia et ingenita industria consiliorum tuorum, nos non tam judices voluisti quam participes inveniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, et tuorum consiliorum bonorum cohaeredes, quia et affirmatores, esse possimus. Idem omnes credimur operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae et disciplinae consensione sociati.
30.2
Quid enim magis aut in pace tam aptum aut in bello persecutionis tam necessarium quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursu erret semper necesse est, et huc atque illuc variis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur, et, quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo, navim ecclesiasticae salutis illidat in scopulos; ut appareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse nisi si qui et contra ipsam faciunt, quasi quidam adversi fluctus repellantur, et disciplinae ipsius semper custodita ratio quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate servetur. Nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec haec apud nos adversus improbos modo supervenerunt repentina subsidia; sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua: quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus protulisset dicendo, Quia fides vestra praedicatur in toto mundo, nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset; quarum laudum et gloriae degenerem fuisse maximum crimen est. Minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse: minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse: Minus est sine praedicatione virtutum ignobilem sine laude jacuisse, quam exhaeredem fidei factum laudes proprias perdidisse. Ea enim quae in alicujus gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt.
30.3
Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus et adversus eos qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus quam, si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam adversus illos qui acta fecissent, licet praesentes cum fierent non affuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. Non est enim immunis a scelere qui ut fieret imperavit, nec est alienus a crimine 43 cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias quaerit negavit, et qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit quod videri paruisse se voluit; necnon etiam contra illos quoque qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta, fidem nostram consensumque monstravimus. Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut, cum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationem utique non profutura praestentur, et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia! Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis, si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere.
30.4
Quamquam confessorum quoque quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit, et ad certamen evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel coronavit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus severitatem evangelicae disciplinae protulerunt et illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Nisi hoc fecissent, disciplinae evangelicae ruinae non facile sarcirentur, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenorem evangelici vigoris illibatum dignitatemque servare, quam qui se excruciandos et excarnificandos pro Evangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione, martyrii praevaricatores Evangelii esse voluissent. Nam qui id quod habet non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet violat, amittit illud quod possidebat.
30.5
In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debemus et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis illuminasti, quod ad illos venisti, quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis allocutionibus litterisque recreasti, quod, felicitates eorum condignis laudibus prosecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem, quod pronos impulisti, quod, ut credimus et optamus, victores futuros viribus tui sermonis animasti; ut, quamquam hoc totum de fide confitentium et de divina indulgentia venire videatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur. Sed, ut ad id unde digressus sermo videbatur esse rursus revertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus subjectas habebis: quamquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius Ecclesiae pacem sustinendam, deinde, sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem. Perquam enim nobis et 44 invidiosum et onerosum videtur non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse quod non plurimorum videbitur habuisse consensum. Aspice totum orbem pene vestatum et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum videtur esse delictum. Non sit minor medicina quam vulnus, non sint minora remedia quam funera, ut, quomodo qui ruerunt ob hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt, ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur ne quid non ut oportet factum tamquam irritum ab omnibus judicetur.
30.6
Uno igitur eodemque consilio, iisdem precibus et fletibus tam nos, qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis videntur clades incidisse, divinam majestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus. Mutuis votis nos invicem foveamus, custodiamus, armemus. Oremus pro lapsis ut erigantur, oremus pro stantibus ut non ad ruinas usque tententur, oremus ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam. Oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et poenitentia, ut, intellecto suo crimine, velint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent Ecclesiae statum, ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verecundia quorum in delictis damnatur mens in verecunda. Pulsent sane fores, sed non utique confringant; adeant ad limen Ecclesiae, sed non utique transiliant: castrorum coelestium excubent portis, sed armati modestia, qua intelligant se desertores fuisse. Resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant: arment se quidem modestiae telis, et quem negando mortis metu fidei dimiserant clypeum resumant, sed ut contra hostem diabolum vel nunc armati, non contra Ecclesiam, quae illorum dolet casus, armatos esse se credant. Multum illis proficiet petitio modesta, postulatio verecunda, humilitas necessaria, patientia non otiosa. Mittant legatos pro suis doloribus lacrymas, advocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus, dolorem probantes commissi criminis et pudorem.
30.7
Immo, si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris et conscientiae suae lethalem plagam et sinuosi vulneris altos recessus vere medica manu tractant, erubescant et petere; nisi quia majoris est rursum et periculi et pudoris auxilium pacis non petisse: sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege, temporis facto temperamento, sed postulatione demissa, sed prece subdita, quoniam et qui petitur flecti debet, non incitari; et sicut respici debet divina clementia, sic respici debet et divina censura; et sicut scriptum est, Donavi tibi omne debitum, quia me rogasti, sic scriptum est: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo et coram angelis ejus. Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor, et quidem diligens; et sicut ad convivium vocat, sic habitum nuptiarum non habentem ligatis manibus et pedibus extra sanctorum coetum foras jactat. Paravit coelum, sed paravit et tartarum: paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia: 45 paraviti naccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctis vastam aeternamque caliginem.
30.8
Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes diu, et quidem multi, et quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis et appropinquantibus, et quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim, dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur, eorum autem quorum vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta poenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter judicii sui examinet pondera, nobis tamen anxie curantibus ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note