Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 33 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
33.1
47 EPISTOLA XXXIV.(Erasm., IV, 5. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXIV. Paris., XXXIII. Oxon., Lips., XXXIX.) AD CLERUM ET PLEBEM, DE CELERINO LECTORE ORDINATO.
33.1
ARGUMENTI pene ejusdem est cum praecedenti, praeterquam quod multis commendet Celerini in confessione fidei constantiam. Utramque autem in secessu scriptam, ipsae contextus circumstantiae satis indicant.
33.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae, fratribus in Domino, salutem. Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia divina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut, qui sublimiter Christum confessi essent, clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque et gaudete nobiscum litteris nostris, quibus ego et collegae mei qui praesentes aderant, referimus ad vos Celerinum fratrem nostrum, virtutibus pariter et moribus gloriosum, clero nostro, non humana suffragatione sed divina dignatione conjunctum. Qui cum consentire dubitaret ecclesiae, ipsius admonitu et hortatu in visione per noctem compulsus est ne negaret nobis suadentibus. Cui plus licuit et coegit quia nec fas fuerat nec decebat sine honore ecclesiastico esse quem sic Dominus honoravit coelestis gloriae dignitate.
33.2
Hic ad temporis nostri praelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia ferventia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi caeteris viam fecit, non brevi compendio vulnerum victor, sed adhaerentibus diu et permanentibus poenis longae colluctationis miraculo triumphator. Per decem et novem dies custodia carceris septus in nervo ac ferro fuit; sed, posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et virtute viventem nutrimentis spiritalibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior judicantibus judicatus; et quamvis ligati nervo pedes essent, calcatus serpens et obtritus et victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa, eminent et apparent in nervis hominis ac membris longa tabe consumptis expressa vestigia. Sunt magna, sunt mira quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas audiat. Et si aliquis Thomae similis exstiterit qui minus auribus credat, nec oculorum fides deest ut quis quod audit et videat. In servo Dei victoriam gloria vulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit.
33.3
Nec rudis iste aut novus est in Celerino charissimo nostro titulus gloriarum; per vestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili divinae dignationis aequatur. Avia ejus Celerina jam pridem martyrio coronata est. Item patruus ejus et avunculus Laurentius et Egnatius, in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed veri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas a Domino et coronas illustri passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper, ut meministis, offerimus quoties martyrum passiones et dies anniversaria commemoratione celebramus. Nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis virtutis ac fidei provocabat familiae dignitas et generosa 48 nobilitas. Quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto majoris laudis et honoris est fieri in coelesti praedicatione generosum! Non invenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara, an hunc de origine gloriosa. Ita aequaliter apud eos recurrit et commeat divina dignatio, ut et illorum coronam dignitas sobolis illustret, et hujus gloriam sublimitas generis illuminet.
33.4
Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem, testimonio et miraculo ejus ipsius qui se persecutus fuerat illustrem, quid aliud quam super pulpitum, id est super tribunal ecclesiae, oportebat imponi, ut, loci altioris celsitate subnixus, et plebi universae pro honoris sui claritate conspicuus, legat praecepta et Evangelium Domini, quae fortiter ac fideliter sequitur? Vox Dominum confessa in his quotidie quae Dominus locutus est audiatur. Viderit an sit ulterior gradus ad quem profici in ecclesia possit. Nihil est in quo magis confessor fratribus prosit quam ut, dum evangelica lectio de ore ejus auditur, lectoris fidem quisquis audierit imitetur. Jungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et divini honoris societate conjunctus est, cum quo omnibus virtutis et laudis insignibus copulatus est. Pares ambo, et uterque consimiles, in quantum gloria sublimes; in tantum verecundia humiles, quantum divina dignatione promoti, tantum sua quiete et tranquillitate summissi, et virtutum pariter et morum singulis exempla praebentes, et congressioni et paci congruentes, illic robore, hic pudore laudabiles.
33.5
In talibus servis laetatur Dominus; in ejusmodi confessoribus gloriatur, quorum secta et conversatio sic proficit ad praeconium gloriae, ut magisterium caeteris praebeat disciplinae. Ad hoc eos Christus esse hic in Ecclesia diu voluit, ad hoc de media morte subtractos, quadam, ut ita dixerim, resurrectione circa eos facta, incolumes reservavit, ut, dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate summissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitatis secta comitetur. Hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, unde omnibus luceat, et gloriosos vultus in loco altiore constitui, ubi, ab omni fraternitate circumstante conspecti, incitamentum gloriae videntibus praebeant. Caeterum presbyterii honorem designasse nos illis jam sciatis, ut et sportulis iisdem cum presbyteris honorentur, et divisiones mensurnas aequatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum provectis et corroboratis annis suis; quamvis in nullo minor possit videri aetatis indole qui consummavit aetatem gloriae dignitate. Opto vos, fratres charissimi et desiderantissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note