Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
35.1
EPISTOLA XXXVI.(Erasm., III, 24. Pamel., Rig., Baluz., XXXVI. Paris. XXXV. Oxon., Lips., VII.) AD CLERUM, DE CURA PAUPERUM ET PEREGRINORUM.
35.1
ARGUMENTUM.-- Monet ne glomeratim martyres visitent, ne viduas, infirmos, pauperesve aut peregrinos negligant.
35.2
Cyprianus presbyteris et diaconibus, fratribus charissimis, salutem. Saluto vos, fratres charissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro et omnium fratrum satisfiat. Oportet nos tamen paci communi consulere et interdum, quamvis cum taedio animi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostra invidiam et violentiam gentilium provocet, et simus auctores rumpendae pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis, me venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere voluit et crescere? Viduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. Sed et peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. Quae quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Naricum acolythum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem vestram meo nomine salutate, et ut nostri memores sint admonete.