Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 36 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
36.1
50 EPISTOLA XXXVII.(Erasm., III, 6. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXVII. Paris., XXXVI, Oxon., Lips., XII.) AD CLERUM, UT CONFESSORIBUS IN CARCERE CONSTITUTIS OMNIS HUMANITAS PRAEBEATUR.
36.1
ARGUMENTUM.-- Hortatur clerum suum ut omnis humanitas et cura adhibeatur circa confessores, tum vivos, tum in carcere defunctos; ut dies mortis eorum diligenter adnotentur, ad celebrandam quotannis eorum memoriam; denique ut pauperum etiam non obliviscantur.
36.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam vos, fratres charissimi, litteris meis frequenter admonitos esse ut gloriosa voce Dominum confessis et in carcere constitutis omnis diligentia praebeatur, tamen identidem vobis incumbo, ne quid ad curam desit iis quibus ad gloriam nihil deest. Atque utinam loci et gradus mei conditio permitteret ut ipse nunc praesens esse possem! promptus et libens solemni ministerio cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia complerem. Sed officium meum vestra, quaeso, diligentia representet, et faciat omnia quae fieri oportet circa eos quos in talibus meritis fidei ac virtutis suae illustravit divina dignatio. Corporibus etiam omnium qui, etsi torti non sunt in carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur et vigilantia et cura propensior. Neque enim virtus eorum aut honor minor est quo minus ipsi quoque inter beatos martyres aggregentur: quod in illis est, toleraverunt quicquid tolerare parati et prompti fuerunt. Qui se tormentis et morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquid pati voluit; non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt. Qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis est, dicit Dominus. Confessi sunt Qui toleraverit usque ad finem hic salvus erit, dicit Dominus. Toleraverunt, et ad finem usque incorrupta et immaculata virtutum suarum merita pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Usque ad mortem fideles et stabiles et inexpugnabiles perseveraverunt. Cum voluntati et confessioni nominis in carcere et in vinculis accedit et moriendi terminus, consummata martyris gloria est.
36.2
Denique et dies eorum quibus excedunt annotate, ut commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus, fidelissimus et devotissimus frater noster, pro caetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit et scribat ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, quae cito vobiscum, Domino protegente, celebrabimus. Pauperibus quoque, ut saepe jam scripsi, cura ac diligentia vestra non desit, iis tamen qui, in fide stantes et nobiscum fortiter militantes, Christi castra non reliquerunt; quibus quidem nunc major a nobis et dilectio et cura praestanda est quod nec paupertate adacti, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter serviunt, caeteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note