Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 3 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
3.1
EPISTOLA III.(Erasm., III, 21; Pamel., IV; Rig., Baluz., Paris., III; Oxon., Lips., IX.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSISTENTES.
3.1
ARGUMENTUM.-- Epistola haec familiaris est; quare argumento non indiget, potissimum cum ex titulo ipso id satis colligi queat. Desideratur autem epistola Cleri Romani ad quam respondet Cyprianus.
3.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Cum de excessu boni viri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres charissimi, et opinio dubia nutaret, accepi a vobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso ejus exitu instruerer; et exultavi satis quod, pro integritate administrationis ejus, consummatio quoque honesta processerit. In quo vobis quoque plurimum gratulor quod ejus memoriam tam celebri et illustri testimonio prosequamini, ut per vos innotesceret nobis quod et vobis esset circa praepositi memoriam gloriosum, et nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum. Nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.
3.2
Legi etiam alias litteras in quibus nec quis scripserit, nec ad quos scriptum sit, significanter expressum est. Et quoniam me in iisdem litteris et scriptura et sensus et chartae ipsae quoque moverunt ne quid ex vero vel subtractum sit vel immutatum, eamdem ad vos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis. Perquam etenim grave est si epistolae clericae veritas mendacio aliquo et fraude corrupta est. Hoc igitur ut scire 9 possimus, et scripturam et subscriptionem an vestra sit recognoscite, et nobis quid sit in vero rescribite. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note