Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
43.1
EPISTOLA XLIV.(Erasm., III, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., XLIV. Paris., XLIII. Oxon., Lips., XLVI.) AD CONFESSORES ROMANOS, UT AD UNITATEM REDEANT.
43.1
ARGUMENTUM.-- Confessores Romanos factione Novatiani et Novati seductos hortatur, ut ad unitatem redeant.
43.2
Cyprianus Maximo et Nicostrato et caeteris confessoribus salutem. Cum frequenter, charissimi, cognoveritis ex litteris meis quem et confessioni vestrae honorem et fraternitati connexae dilectionem meo sermone servaverim, credatis quaeso et acquiescatis his litteris meis, quibus vobis et actui ac laudibus vestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. Gravat enim me atque contristat et intolerabilis perculsi pene prostrati pectoris moestitia perstringit cum vos illic comperissem contra ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem, alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam aliam constitui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. Quod quaeso ut in vobis saltem illicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseveret, sed, et confessionis vestrae et divinae traditionis memores, ad matrem revertamini unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione venistis. Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vosmetipsos a Christi grege et ab ejus pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere, et intus positos, ea quae in commune tractanda sunt agere ac providere. Nam, cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos, Ecclesia derelicta, foras exire et ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem et ad nostram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.