Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 4 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
4.1
EPISTOLA IV.(Pamel., V; Rig., Baluz., Pariss., IV; Oxon. Lips., V.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS.
4.1
ARGUMENTUM.-- Hortatur clerum suum D. Cyprianus, jam in secessu constitutus, ut vice sua rite fungantur, neve quid aut constitutis in carcere aut caeteris pauperibus desit: deinde ut plebem in quiete contineant, ne, si glomeratim ad martyres in carcere visitandos concurrant, tandem id illis interdicatur.
4.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus charissimis salutem. Saluto vos incolumis per Dei gratiam, fratres charissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque vestram omnia integra esse cognoverim. Et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci conditio, peto vos pro fide et religione vestra fungamini illic et vestris partibus et meis, ut nihil vel ad disciplinam vel ad diligentiam desit. Quantum autem ad sumptus suggerendos, sive illis qui, gloriosa voce Dominum confessi, in carcere sunt constituti, sive iis qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseverant, peto, nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint.
4.2
Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo vestra non desit. Nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conveniendum et visitandum confessores bonos quos illustravit jam gloriosis initiis divina dignatio, tamen caute hoc, et non glomeratim, nec per multitudinem simul junctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso invidia concitetur, et introeundi aditus denegetur, et dum insatiabiles totum volumus, totum perdamus. Consulite ergo et providete ut cum temperamento hoc agi tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, quia et mutatio personarum et vicissitudo convenientium minuit invidiam. Circa omnia enim mites et humiles, ut servis Dei congruit, temporibus servire et quieti prospicere et plebi providere debemus. Opto vos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Salutant vos Victor diaconus et qui mecum sunt. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note