Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
52.1
76 EPISTOLA LIII.(Erasm., III, 23. Pamel., Rigalt., Baluz., LIII. Paris., LII. Oxon., Lips., LVI.) AD FORTUNATUM ET ALIOS COLLEGAS, DE IIS QUI PER TORMENTA SUPERANTUR.
52.1
ARGUMENTUM.-- Consultus Cyprianus a collegis num admittendi essent ad communionem lapsi quidam per tormenta superati, respondet, quia triennio jam poenitentiam egissent, sibi quidem videri admittendos esse, sed cum post Paschae solemnia concilium episcoporum apud se futurum esset, se cum illis rem tractaturum.
52.1
Cyprianus Fortunato, Ahymmo, Optato, Privatiano, Donatulo et Felici fratribus salutem. Scripsistis mihi, fratres charissimi, quod, cum in Capsensi civitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad vos Superius frater et collega noster Ninum, Clementianum, Florum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, et nomen Domini confessi violentiam magistratus et populi frementis impetum vicerant, postmodum cum apud proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subactos esse, et de gradu gloriae, ad quam plena fidei virtute tendebant, diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc gravem lapsum non voluntate sed necessitate susceptum a poenitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicationem jam fas esset admittere.
52.2
Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constat stetisse in acie, nomen Domini confessos esse, violentiam magistratuum et populi furentis incursum immobilis fidei obstinatione vicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse; ut quod in novissimo infirmitate carnis subactum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur, et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et veniae locum claudere atque eos a paterna pietate et a nostra communicatione privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute et temere his pacem committi quos videmus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Nam, cum in concilio placuerit poenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos et vulneratos per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre; maxime cum cupientibus mori non permitterentur occidi, sed tamdiu fessos tormenta Ianiarent quamdiu non fidem, quae invicta est, vincerent, sed carnem, quae infirma est, fatigarent.
52.3
Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegis de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit majus et impensius de multorum collatione consilium, et nunc omnes fere inter Paschae prima solemnia apud se cum fratribus demorantur, quando solemnitati 77 celebrandae apud suos satisfecerint et ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur vobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.