Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 55 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
55.1
90 EPISTOLA LVI.(Erasm., IV, 6. Pamel., Rigalt., Baluz., LVI. Paris., LV. Oxon., Lips., LVIII.) AD THIBARITANOS, DE EXHORTATIONE MARTYRII.
55.1
ARGUMENTUM.-- Excusat primum se Cyprianus Thibaritanis quod illos non visisset, et de persecutione imminente admonet; tum stimulos subdit ad martyrium alacriter subeundum.-- Hinc proponuntur exempla piorum a mundi initio qui martyrium passi. In primis quae omnia exempla superat Domini nostri passio.-- Quid, quod stadii et theatri agones fortiter et alacriter tolerati incitamento sint ad martyrii passiones?-- Demum consideretur futura merces, quae jam superque ad omnia sustinenda animat et accendit.
55.1
Cyprianus plebi Thibari consistenti salutem. Cogitaveram quidem, fratres dilectissimi, atque in votis habebam, si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad vos venire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. Sed, quoniam sic rebus urgentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de divina indulgentia praesumus abesse non datur facultas, has interim pro me ad vos vicarias litteras misi. Nam, cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. Scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus appropinquasse, ut parati omnes ad praelium stemus, nec quicquam nisi gloriam vitae aeternae et coronam confessionis Dominicae cogitemus. Nec putemus talia esse quae veniunt qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et virtute robusta parare se debeant milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. Hoc est enim velle cum Christo inveniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari, secundum Joannem apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare. Item beatus Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: Sumus filii. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohoeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur.
55.2
Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo jam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et vivit in aeternum, et vivificat servos suos in fide sui nominis constitutos. Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem Dominus noster praenuntiavit et docuit advenire dicens: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit putet se officium Deo facere. Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi vobis. Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus ejus docuerit ideo persecutiones fieri ut probemur, et ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, nos etiam morte et passionibus copulemur. Posuit enim in Epistola sua dicens: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit, nec excidatis tamquam novum aliquid vobis contingat; sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit, quod quidem secundum illos 91 blasphematur, secundum nos autem honoratur. Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Dominicis et coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam. Et iterum: Beati, inquit, eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis.
55.3
Gaudere nos et exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur. Sit ante oculos vestros, fratres dilectissimi, quod qui omne judicium a Patre solus accepit et qui venturus est judicaturus, jam judicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit, praenuntians et contestans confessurum se coram Patre suo confitentes et negaturum negantes. Si mortem possemus evadere, merito mori timeremus: porro autem, cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de divina promissione et dignatione venientem, et fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis, nec vereamur occidi, quos constat quando occidimur coronari.
55.4
Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi, conturbetur quod collectam fraternitatem non videat, nec tractantes episcopos audiat. Simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. Ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moveatur ad fugae illius horrorem, nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. Solus non est cui Christus in fuga comes est; solus non est qui, templum Dei servans, ubicumque fuerit sine Deo non est. Et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut sitis aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem, et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. Nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. Sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyres et coronat.
55.5
Imitemur, fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria dum propter justitiam primus occiditur. Imitemur Abraham Dei amicum, qui non est cunctatus ut filium victimam suis manibus offerret, dum Deo fide devotionis obsequitur. Imitemur tres pueros, Ananiam, Azariam et Misahelem, qui, nec aetate territi, nec captivitate fracti, Judaea devicta et Hierosolymis captis, in ipso regno suo regem fidei virtute vicerunt; qui, adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat jussi, et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec verba 92 testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti non adoramus. Credebant se illi secundum fidem posse evadere; sed addiderunt, et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori posse. Hoc est enim robur virtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesente liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. Erupit per os eorum Spiritus sancti incorruptus et invictus vigor, ut appareant vera esse quae in Evangelio suo Dominus dixit: Cum autem vos apprehenderint, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora divinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed Spiritum Dei Patris, qui, cum a confitentibus non discedit neque dividitur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. Sic et Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, quem tunc populus et rex colebat, in asserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidit coelum et terram.
55.6
Quid in Machabaeis, beatorum martyrum gravia tormenta, et multiformes septem fratrum poenae, et confortans liberos suos mater in poenis et moriens ipsa quoque cum liberis, nonne magnae virtutis et fidei documenta testantur, et nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? Quid prophetae, quos ad praescientiam futurorum Spiritus sanctus animavit? quid Apostoli, quos Dominus elegit? Nonne cum justi occiduntur propter justitiam mori nos quoque docuerunt? Christi nativitas a martyriis infantium statim coepit, ut ob nomen ejus a bimatu et infra qui fuerant necarentur: aetas necdum habilis ad pugnam idonea extitit ad coronam: ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen ejus occisa est. Ostensum est neminem esse a periculo persecutionis immunem, quando et tales martyria fecerunt. Quam vero gravis causa sit hominis christiani servum pati nolle, cum prior passus sit Dominus, et pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non habens passus sit ille pro nobis? Filius Dei passus est ut nos filios Dei faceret, et filius hominis pati non vult ut esse Dei filius perseveret! Si odio saeculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, graviora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: Si saeculum, inquit, vos odit, mementote quia me priorem vobis odiit. Si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed, quia de saeculo non estis et ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur. Dominus et Deus noster quicquid docuit, et fecit, ut discipulus excusatus esse non possit qui discit et non facit.
55.7
Neque aliquis ex vobis, fratres dilectissimi, futurae persecutionis metu aut antichristi imminentis adventu sic terreatur, ut non evangelicis exhortationibus et praeceptis ac monitis coelestibus ad omnia inveniatur armatus. Venit antichristus, sed et supervenit Christus: grassatur et saevit inimicus, sed et statim 93 sequitur Dominus passiones nostras et vulnera vindicaturus: irascitur adversarius et minatur, sed est qui possit de ejus manibus liberare. Ille metuendus est cujus iram nemo poterit evadere, ipso praemonente et dicente: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam occidere in gehennam. Et iterum: Qui amat animam suam, perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam. Et in Apocalypsi instruit et praemonet dicens: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum ascendet in saecula saeculorum, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem ejus.
55.8
Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur; et magnam gloriam computant honoris sui si illis, spectante populo et imperatore praesente, contigerit coronari. Ecce agon sublimis et magnus et coronae coelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus, et super eos quos filios facere dignatus est oculos suos pandens, certaminis nostri spectaculo perfruatur. Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant Angeli ejus, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas et quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari! Armemur, fratres dilectissimi, viribus totis et paremur ad agonem mente incorrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indicitur Dei castra procedant: armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit: armentur et lapsi, ut et lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet. Armari et praeparari nos beatus Paulus apostolus docet dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principes hujus mundi et harum tenebrarum, adversus spiritus nequitiae in coelestibus. Propter quod induite tota arma, ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate, induti loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui est sermo Dei.
55.9
Haec arma sumamus, his nos tutamentis spiritalibus et coelestibus muniamus, ut in die nequissimo, resistere diaboli minis et repugnare possimus. Induamus loricam justitiae, ut contra inimici jacula munitum sit pectus et tutum. Calciati sint evangelico magisterio et armati pedes, ut, cum serpens calcari a nobis et obteri coeperit, mordere et supplantare non possit. Portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quicquid jaculatur inimicus possit extingui. Accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam salutarem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia; muniantur oculi, ne videant detestanda simulachra; muniatur frons, ut signum Dei incolume servetur; muniatur os, ut Dominum suum Christum victrix lingua fateatur. Armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut, Eucharistiae memor, quae Domini corpus accepit, ipsum complectatur, postmodum a Domino sumptura praemium coelestium coronarum.
55.10
O dies ille qualis et quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in 94 gehennam nocentes, et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore flammare, nobis vero mercedem fidei et devotionis exsolvere! Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias; Abraham et Isaac et Jacob et patriarchas omnes et prophetas et apostolos et martyres salutare; cum justis et Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit! Majora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur Apostolus praedicat dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis. Cum revelatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti, dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui, Dei desertores aut contra Deum rebelles, voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.
55.11
Haec, fratres dilectissimi, haereant cordibus nostris. Haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna meditatio, ante oculos habere et cogitatione semper ac sensibus volvere iniquorum supplicia et praemia ac merita justorum, quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus promittat ad gloriam. Si haec cogitantibus ac meditantibus nobis supervenerit persecutionis dies, miles Christi praeceptis ejus et monitis eruditus non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note