Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 5 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
5.1
EPISTOLA V.(Erasm., III, 20. Pamel., IV; Rig, Baluz, Paris, V; Oxon. Lips., XIV). AD PRESBYTEROS ET DIACONOS.
5.1
ARGUMENTUM.-- Ejusdem pene arguwenti est cum praecedenti, praeterquam quod Confessores quoque sui officii vult admoneri a Clero, ut humilitati dent operam, ac Presbyteris ac Diaconis morem gerant; obiter etiam secessus sui causam reddit. Est autem etiam haec e numero Epistolarum XIII, de quibus infra Epistola XV.
5.1
Cyprianus presbyteris et diaconis fratribus salutem. Optaveram quidem, fratres carissimi, ut universum clerum nostrum integrum et incolumen meis litteris salutarem. Sed quoniam infesta tempestas, quae plebem nostram ex maxima parte prostravit, hunc quoque addidit nostris doloribus cumulum ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret, oramus Dominum ut vos saltem, quos et in fide et in virtute stare cognovimus, tutos quoque in posterum per divinam misericordiam salutemus. Et quamquam causa compelleret ut ipse ad vos properare et venire deberem, primo cupiditate et desiderio vestri, quae res in votis meis summa est, tum deinde ut ea quae circa ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcit tractare simul et plurimorum 10 consilio examinata delimare possemus, tamen potius visum est adhuc interim latebram et quietem tenere respectu utilitatum aliarum quae ad pacem omnium nostrum pertinent et salutem, quarum vobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro caetera sua cura quam impense divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit ut cautus et moderatus existerem, nec me in conspectum publicum, et maxime ejus loci ubi toties flagitatus et quaesitus fuissem, temere committerem.
5.2
Fretus ergo et dilectione et religione vestra, quam satis novi, his litteris et hortor et mando ut vos, quorum minime illic invidiosa et non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. Habeatur interim quantum potest et quomodo potest et pauperum cura, sed qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam penuriam sumptus per vestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat. Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quamquam sciam plurimos ex his fratrum voto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque sunt necessaria, modo ut sciant ex vobis et instruantur et discant quid, secundum Scripturarum magisterium, ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis servent, et qui gloriosi voce fuerunt, sint et moribus gloriosi, faciant se dignos ut, in omnibus Dominum promerentes, ad coelestem coronam laudis suae consummatione perveniant. Plus enim superest quam quod transactum videtur, cum scriptum sit: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Et iterum: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Et Dominus quoque dicat: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvabitur. Imitentur Dominum, qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit. Tunc enim discipulorum suorum pedes lavit dicens: Si ego lavi pedes vestros, magister et dominus, et vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis ut sicut ego feci et vos faciatis. Item Pauli apostoli documenta sectentur, qui, post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseveravit, nec post tertium coelum et paradisum quicquam sibi insolenter assumpsit dicens: Neque gratis panem manducavimus ab aliquo vestrum, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
5.3
Haec singula, oro vos, insinuate fratribus nostris. Et quia is exaltabitur qui se humiliaverit, nunc est ut magis insidiantem adversarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur, et, acrior factus hoc ipso quo victus est, superantem superare conatur. Dominus faciat ut et ego iterum illos mature videre et salutari exhortatione componere mentes eorum ad servandam gloriam suam possim. Doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere et ad ineptias vel ad discordias vacare; Christi membra, et jam Christum confessa, per concubitus illicitos inquinari, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum pravos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos vereri debent, ne ipsorum testimonio et judicio condemnati, ab eorum societate priventur. Is enim demum confessor 11 illustris et verus est de quo postmodum non erubescit Ecclesia, sed gloriatur.
5.4
Ad id vero quod scripserunt mihi compresbyteri nostri Donatus et Fortunatus, Novatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio vestro et sine consensu plebis mea privatim sententia gerere. Sed, cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis quae vel gesta sunt vel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et mei meminisse. Fraternitatem quae vobiscum est multum a me salutate, et ut nostri meminerit admonete. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note