Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
60.1
EPISTOLA LXI.(Erasm., I, 10. Pamel., Rigalt., Baluz., LXI. Paris., LX Oxon., Lips., II.) AD EUCHRATIUM, DE HISTRIONE.
60.1
ARGUMENTUM.-- Histrionem, si in turpi artificio persistat, communicare prohibet in ecclesia. Neque vero excusari debere quod ipse histrionicam non exerceat, quamdiu illam alios docet; aut ob rei familiaris inopiam, cum ecclesiae sumptibus illi alimenta praestari possint; atque adeo, si Ecclesiae Euchratii bona non sufficiant, Carthaginem monet ut veniat.
60.1
Cyprianus Euchratio fratri salutem. Pro dilectione mutua et verecundia tua, consulendum me existimasti, frater charissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui, apud vos constitutus, in ejusdem adhuc artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum, id quod male didicit caeteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum. Quod puto ego nec majestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. Nam, cum in Lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem et maledicti ejusmodi judicentur, quanto majoris est criminis, non tantum muliebria indumenta accipere, sed et gestus quoque turpes et molles et muliebres magisterio impudicae artis exprimere?
60.2
Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc caeteros doceat. Non potest enim videri cessasse qui vicarios substituit et qui pro se uno plures succedaneos suggerit, contra institutionem Dei, erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur, et diabolo divinum plasma maculanti per corrupti atque enervati corporis delicta placeatur. Quod si penuriam talis et necessitatem paupertatis obtendit, potest, inter caeteros qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari, si tamen contentus sit frugalioribus sed innocentibus cibis. Nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. Caeterum, quantum velit inde quaerat qualis quaestus est qui de convivio Abraham et Isaac et Jacob homines rapit, et, male ac perniciose in saeculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo, quantum potes, ab hac eum pravitate et dedecore ad viam innocentiae atque ad spem vitae aeternae revoca, ut sit contentus Ecclesiae sumptibus, parcioribus quidem, sed salutaribus. Quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre, et hic quod sibi ad victum atque ad vestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. Opto te, frater charissime, semper bene valere.