Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
61.1
102 EPISTOLA LXII.(Erasm., I, 11. Pamel., Rigalt., Baluz., LXII. Paris., LXII. Oxon., Lips., IV.) AD POMPONIUM, DE VIRGINIBUS.
61.1
ARGUMENTUM.-- Cyprianus cum collegis aliquot Pomponio collegae respondet, virgines quae statum continenter et firmiter tenere decreverant, repertas tamen postea in eodem lecto cum masculis, si virgines adhuc repertae fuerint, communione recepta, admittendas ad Ecclesiam; sin secus, cum non mariti sed Christi sint adulterae, ad plenam poenitentiam cogendas; quae vero obstinatae perseverant de Ecclesia ejiciendas: obiter interjiciens disciplinae genus quo contineri possint in officio virgines, et quaedam de excommunicandi potestate in Ecclesia.
61.1
Cyprianus, Caecilius, Victor, Sedatus, Tertullus, cum presbyteris qui praesentes aderant, Pomponio fratri salutem. Legimus litteras tuas, frater charissime, quas per Paconium fratrem nostrum misisti, postulans et desiderans ut tibi rescriberemus quid nobis de iis virginibus videatur quae cum semel statum suum continenter et firmiter tenere decreverint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus unum diaconum esse dicis, plane easdem quae se cum viris dormisse confessae sint asseverare se integras esse. Circa quam rem, quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab evangelicis et apostolicis traditionibus non recedere quominus fratribus et sororibus nostris constanter et fortiter consulatur, et per omnes utilitatis et salutis vias ecclesiastica disciplina servetur, cum Dominus loquatur et dicat: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina; et iterum scriptum sit, Disciplinam qui abjicit infelix est; et in Psalmis quoque Spiritus sanctus admoneat et instruat dicens: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos.
61.2
Primo igitur in loco, frater charissime, et praepositis et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta teneamus, nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere, nec pati virgines cum masculis habitare; non dico simul dormire, sed nec simul vivere, quando et sexus infirmus et aetas adhuc lubrica per omnia fraenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidienti et saevire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et Apostolus dicat: Nolite locum dare diabolo. Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos et saxa frangatur. Exuenda est velociter de incendio sarcina prius quam flammis supervenientibus concremetur; nemo diu tutus est periculo proximus; nec evadere diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Intercedendum est cito talibus ut separentur dum adhuc separari innocentes possunt, quia dividi postmodum nostra intercessione non poterunt postea quam conscientia gravissima cohaeserunt. Denique, quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, et per hujusmodi illicitas et periculosas conjunctiones corrumpi plurimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseverent, et ita fortes et stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt vel non possunt, melius est ut nubant quam in ignem delictis suis cadant. Certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculum, ne fratrem scandalizem.
61.3
Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi quod et inspici et probari possit an virgo sit, cum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur, et si incorrupta inventa fuerit 103 virgo ea parte sui qua mulier potest esse, potuerit tamen ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et inosculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur! Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manum sumit? Quid Christus et Dominus et judex noster, cum virginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur, et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur, cujus ut gladium spiritalem et venturum judicii diem unusquisque fratrum possit evadere omni consilio providere et elaborare debemus? Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum caeteris de conversatione et moribus suis praebeant. Quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et vitiorum magisteria procedere?
61.4
Et idcirco consulte et cum vigore fecisti, frater charissime, abstinendo diaconum qui cum virgine saepe mansit, sed et caeteros qui cum virginibus dormire consueverant. Quod si poenitentiam hujus illiciti concubitus sui egerint et a se invicem recesserint, inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter; et, si virgines inventae fuerint, accepta communicatione, ad Ecclesiam admittantur, hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est, et ideo aestimato justo tempore postea, exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseverant, nec se ab invicem separant, sciant se cum hac sua impudica obstinatione numquam a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant. Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc. Interfici Deus jussit sacerdotibus suis non obtemperantes et judicibus a se ad tempus constitutis non obaudientes. Et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis manebat. Nunc autem, quia circumcisio spiritalis esse apud fideles servos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur Scriptura divina quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se. Qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter.
61.5
Ergo, ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater charissime, ut, quantum potes, consiliis salutaribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas. Arcta et angusta est via per quam ingredimur ad vitam, sed summus et magnus est fructus cum 104 pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo per omnia placeant, nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini scandalo suae pravitatis offendant. Et si ad praesens a nobis quidam ex fratribus nostris contristari videntur, nos tamen in salubri persuasione maneamus, scientes et Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum verum dicens vobis? Quod si obtemperaverint nobis, lucrati sumus fratres, et eos ad salutem pariter et dignitatem nostro sermone formavimus. Si autem quidam de perversis obtemperare noluerint, sequamur eumdem Apostolum dicentem: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est, Christo Domino et Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, in Domino bene valere.