Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
62.1
EPISTOLA LXIII.(Erasm., II, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIII. Paris., LXII Oxon., Lips., LXIII.) AD CAECILIUM DE SACRAMENTO DOMINICI CALICIS.
62.1
ARGUMENTUM.-- Docet Cyprianus, contra aquarios, in calice Dominico non aquam solam, sed vinum aqua mixtum esse offerendum; per eam in Scripturis Baptismum, minime vero Eucharistiam designari. Typis ex Veteri Testamento sumptis, usus vini in Sacramento corporis Dominici illustratur, populumque christianum per aquae symbolum intelligi declaratur.
62.1
Cyprianus Caecilio fratri salutem. Quamquam sciam, frater charissime, episcopos plurimos, ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepositos, evangelicae verita tis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et novella institutione decedere; tamen, quoniam quidam, vel ignoranter vel simpliciter, in calice Dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi has ad vos litteras facere; ut, si quis in isto errore adhuc tenetur, veritatis luce perspecta, ad radicem atque originem traditionis Dominicae revertatur. Nec nos putes, frater charissime, nostra et humana conscribere aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili et verecunda moderatione teneamus. Sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur.
62.2
Admonitos autem nos scias ut in calice offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecerit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus, Ego sum vitis vera, sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potest videri sanguis ejus, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur.
62.3
Invenimus enim et in Genesi circa sacramentum in Noe hoc idem praecucurrisse et figuram Dominicae passionis illic extitisse quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est et foras nuntiata, a duobus vero, majore et minore, contecta, et caetera quae necesse non est exequi, cum satis sit hoc solum 105 complecti, quod Noe, typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit.
62.4
Item in sacerdote Melchisedech sacrificii Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: Et Melchisedeh, rex Salem, protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: Ante luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi quam Dominus noster Jesus Christus, qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem? Et circa Abraham benedictio illa praecedens ad nostrum populum pertinebat. Nam, si Abraham Deo credidit et deputatum est ei ad justitiam, utique quisquis Deo credit et fide vivit, justus invenitur, et jam pridem in Abraham fideli benedictus et justificatus ostenditur, sicut beatus apostolus Paulus probat dicens: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt benedicti sunt cum fideli Abraham. Unde in Evangelio invenimus de lapidibus excitari, id est de gentibus colligi filios Abrahae. Et cum Zachaeum laudaret Dominus, respondit et dixit: Salus hodie domui huic facta est, quia et hic filius est Abrahae. Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago sacrificii Christi, in pane et vino scilicet constituta; quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum vino obtulit, et qui est plenitudo veritatis veritatem praefiguratae imaginis adimplevit.
62.5
Sed et per Salomonem Spiritus sanctus typum Dominici sacrificii ante praemonstrans immolatae hostiae et panis et vini sed et altaris et Apostolorum faciens mentionem, Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, et paravit mensam suam. Et misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione ad crateram dicens: Qui est insipiens declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Vinum mixtum declarat, id est calicem Domini aqua et vino mixtum prophetica voce praenuntiat, ut appareat in passione Dominica id esse gestum quod fuerat ante praedictum.
62.6
In benedictione quoque Judae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium atque fugientium manibus, quibus crucem pertulit et mortem vicit, compressurus fuisset, quodque ipse sit leo de tribu Juda, et recubet dormiens in passione, et surgat, et sit ipse spes gentium. Quibus Scriptura divina adjungit et dicit: Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum. Quando autem sanguis uvae dicitur, quid aliud quam vinum calicis Dominici sanguinis ostenditur?
62.7
Necnon et apud Esaiam hoc idem Spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: Quare rubicunda 106 sunt vestimenta tua, et indumenta tua velut a calcatione torcularis pleni et percalcati? Numquid rubicunda vestimenta aqua potest facere, aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur vel praelo exprimitur? Vini utique mentio ideo ponitur ut Domini sanguis intelligatur, et quod in calice Dominico postea manifestatum est Prophetis annuntiantibus praediceretur. Torcularis quoque calcatio et pressura taxatur, quia, quomodo ad potandum vinum veniri non potest nisi botrus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset et pressus, et calicem prior biberet, in quo credentibus propinaret.
62.8
Quotiescumque autem aqua sola in Scripturis sanctis nominatur, Baptisma praedicatur, ut apud Esaiam significari videmus: Nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare: ecce ego facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam, quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret. Praenuntiavit illic per prophetam Deus quod apud Gentes in locis quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem Baptismi filios Dei factos, adaquarent. Item, denuo praecanitur et ante praedicitur Judaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est Baptismi gratiam consecuturos: Si sitierint, inquit, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea. Quod in Evangelio adimpletur, quando Christus, qui est petra, finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Atque, ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de Baptismo illic loquitur Dominus, addidit Scriptura dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. Per Baptisma enim Spiritus sanctus accipitur, et sic a baptizatis et Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur. Neminem autem moveat quod, cum de Baptismo loquatur Scriptura divina, sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in Evangelio dicat: Beati esurientes et sitientes justitiam; quia quod avida et sitienti cupiditate suscipitur, plenius et uberius hauritur. Sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: Omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum. Quo et ipsum Baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur, nec rursus iteratur. Caeterum calix Domini in Ecclesia semper et sititur et bibitur.
62.9
Nec argumentis plurimis opus est, frater charissime, ut probemus appellatione aquae Baptisma significatum semper esse et sic nos intelligere debere, quando Dominus adveniens Baptismi et Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam fidelem, aquam vitae aeternae, praeceperit credentibus in Baptismo dari, calicem vero docuerit exemplo magisterii sui vini et aquae conjunctione misceri. Calicem etenim sub die passionis accipiens, benedixit et dedit discipulis suis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico vobis, non bibam amodo ex ista creatura vitis usque in diem illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei. Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus obtulit 107, et vinum fuisse quod sanguinem suum dixit. Unde apparet sanguinem Christi non offerri si desit vinum calici, nec sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni. Quomodo autem de creatura vitis novum vinum cum Christo in regno Patris bibemus, si in sacrificio Dei Patris et Christi vinum non offerimus, nec calicem Domini Dominica traditione miscemus?
62.10
Beatus quoque apostolus Paulus, a Domino electus et missus et praedicator veritatis evangelicae constitutus, haec eadem in Epistola sua ponit dicens: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias egit et fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum, est accepit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat. Quod si et a Domino praecipitur, et ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur et traditur, ut quotiescumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, invenimus non observari a nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus, et calicem Domini pari ratione miscentes a divino magisterio non recedamus. Ab evangelicis autem praeceptis omnino recedendum non esse, et eadem quae magister docuit et fecit discipulos quoque observare et facere debere, constantius et fortius alio in loco beatus Apostolus docet dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit ad gratiam, ad aliud evangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet aut nos aut Angelus de coelo aliter annuntiet praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
62.11
Cum ergo neque ipse Apostolus neque Angelus de coelo annuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et Apostoli ejus annuntiaverunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut, contra evangelicam et apostolicam disciplinam, quibusdam in locis aqua offeratur in Dominico calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere. Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: Calix tuus inebrians perquam optimus. Calix autem qui inebriat, utique vino mixtus est: neque enim aqua inebriare quemquam potest. Sic autem calix Dominicus inebriat ut et Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Sed, quia ebrietas Dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas vini saecularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo, Calix tuus inebrians, addidit perquam optimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriat ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque resipiscat, et quemadmodum vino isto communi mens solvitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita, epotato sanguine Domini et poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinae saecularis, et moestum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur, divinae indulgentiae laetitia resolvatur; quod tunc demum potest laetificare in Ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur 108 Dominicam teneat veritatem.
62.12
Quam vero perversum est quamque contrarium ut, cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit, nos de vino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat ut in sacrificiis Dominicis vinum potius offeramus. Nam, quia apud Judaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et vinum: vinea enim Domini sabaoth domus erat Israël. Christus autem, docens et ostendens gentium populum succedere, et in locum quem Judaei perdiderant nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi et Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret et conveniret ostendit. Aquas namque populos significare in Apocalypsi Scriptura divina declarat dicens: Aquae quas vidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae et gentes ethnicorum sunt et linguae. Quod scilicet perspicimus et in sacramento calicis contineri.
62.13
Nam, quia nos omnes portabat Christus, qui et peccata nostra portabat, videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et conjungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini ut commixtio illa non possit ab invicem separari. Unde et Ecclesiam, id est plebem in Ecclesia constitutam, fideliter et firmiter in eo quod credidit perseverantem, nulla res separare poterit a Christo quominus haereat semper et maneat individua dilectio. Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest. Nam, si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius compage solidatum. Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus; ut, quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus.
62.14
Non est ergo, frater charissime, quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem, si qui in praeteritum in calice Dominico aquam solam offerendam putaverunt. Quaerendum est enim ipsi quem sint secuti. Nam, si in sacrificio quod Christus obtulit, non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos. Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite. Quare, si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetat dicens: 109 Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Sed et alio in loco ponit et dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut in aliud quam quod divinitus institutum sit humana traditione mutare? Nam, si Jesus Christus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit, et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse.
62.15
Caeterum omnis religionis et veritatis disciplina subvertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reservetur, nisi si in sacrificiis matutinis hoc quis veretur ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi. Sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de sanguine ejus et cruore confundi. Porro autem Dominus in Evangelio dicit: Qui confusus me fuerit, confundetur eum Filius hominis.. Et Apostolus quoque loquitur dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere?
62.16
An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod, etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen, cum ad coenandum venimus, mixtum calicem offerimus. Sed cum coenamus ad convivium nostrum plebem convocare non possumus, ut sacramenti veritatem fraternitate omni praesente celebremus. Atenim non mane, sed post coenam, mixtum calicem obtulit Dominus. Numquid ergo Dominicum post coenam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis dominicis offeramus? Christum offerre opportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: Et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam. Et iterum in Psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.
62.17
Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus( passio est enim Domini sacrificium quod offerimus), nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. Scriptura enim dicit: Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat. Quotiescumque ergo calicem in commemorationem Domini et passionis ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus. Et viderit, frater charissime; si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc observavit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus; et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex evangelica et traditio Dominica servetur, et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur.
62.18
Quae ultra jam contemnere et in errore pristino perseverare, quid aliud est quam incurrere in objurgationem 110 Domini increpantis in Psalmo et dicentis: Ad quid exponis justificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, et inter moechos particulam ponebas. Exponere enim justificationes et testamentum Domini, et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones ejus abjicere et disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere, dum quis de evangelica veritate furatur Domini nostri verba et facta, corrumpit atque adulterat praecepta divina? Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, inquit, paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis. Item apud eumdem alio loco: Et moechata est, inquit, in lignum et lapidem, et in his omnibus non est reversa ad me. Quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cavere sollicite et timide ac religiose observare debemus. Nam, si sacerdotes Dei et Christi sumus, non invenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in Evangelio maxime dicat: Ego sum lumen saeculi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta ejus observare debemus, quia et ipse in alio loco, mittens Apostolos, dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete omnes Gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis. Quare si in lumine Christi ambulare volumus, a praeceptis et monitis ejus non recedamus, agentes gratias quod, dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus. Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat, magis ac magis benigna ejus et larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat.
62.19
Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco atque officio sacerdotii nostri, frater charissime, in Dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis Dominicae veritatem, et quod prius apud quosdam videtur erratum, Domino monente, corrigere; ut, cum in claritate sua et majestate coelesti venire coeperit, inveniat nos tenere quod monuit, observare quod docuit, facere quod fecit. Opto te, frater charissime, semper bene valere.