Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 63 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
63.1
EPISTOLA LXIV.(Erasm., I, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIV. Pariss., LXIII. Oxon., Lips., LXV.) AD EPICTETUM ET PLEBEM ASSURITANORUM, DE FORTUNATIANO QUONDAM EORUM EPISCOPO.
63.1
ARGUMENTUM.-- Monet Epictetum et plebem Assuritanorum ut Fortunatianum, quondam episcopum, sed lapsum, ad episcopatum redire non permittant; tum aliis de causis, tum quod statutum esset ne episcopi lapsi ad priorem gradum admitterentur.
63.1
Cyprianus Epicteto fratri et plebi Assuras consistenti salutem. Graviter et dolenter motus sum, fratres charissimi, quod cognoverim Fortunatianum quondam apud vos episcopum post gravem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere velle et episcopatum sibi vindicare coepisse. Quae res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excoecatus, vel quorumdam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrymis et111 orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit vindicare, quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit, aut non majorem in se iram et indignationem Domini in die judicii provocet, qui, cum fidei et virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis magister existat, et qui non docuit fratres in praelio fortiter stare, doceat eos qui victi et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia; super haec omnia ergo non indignabor? dicit Dominus. Et alio loco: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Item Dominus denuo loquitur et dicit: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis. In Apocalypsi quoque legimus iram Domini comminantis et dicentis: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte qui adorant bestiam et imaginem ejus.
63.2
Cum ergo haec tormenta, haec supplicia in die judicii Dominus comminetur iis qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperavit et servivit diaboli sacerdotibus? aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiva fuerit sacrilegio et crimini, quando in Scripturis divinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leviori crimine constitutos, et in Levitico dicat( XXI, 17): Homo in quo fuerit vitium et macula non accedet offerre dona Deo. Item in Exodo( XIX, 22): Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. Qui ergo gravia in se delicta adduxerunt, id est, qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi vindicare non possunt, nec ullam in conspectu ejus precem pro fratribus facere, quando in Evangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit; sed si quis Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit. Quamvis sic quorumdam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecaverit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed se mel a recto limite veri itineris aversi, per praeceps et per abruptum criminum suorum nocte atque errore rapiantur.
63.3
Nec mirum si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt qui Dominnm negaverunt: stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant; et coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam superstite nuper in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime comprobantes nec ante se religioni, sed ventri potius et quaestui profana cupiditate servisse. Unde et ipsam venisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contrectare ulterius perseverarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi. Quod ne tales ad altaris impiamenta et contagia fratrum denuo redeant, omnibus viribus excubandum est, et omni vigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema dejecti, ultra lapsos laicos ruinae majoris pondere proruerunt.
63.4
Si vero apud insanos furor 112 insanabilis perseverarit, et, recedente Spiritu sancto, quae coepit caecitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare, et, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere, quando nec oblatio sanctificari illic possit ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus orationes et preces prosit qui Dominum ipse violavit. Quod si Fortunatianus, aut immemor criminis sui per diaboli caecitatem, aut minister et servus diabol factus ad decipiendam fraternitatem, in hoc suo furore permanserit, vos quantum potestis elaborate, et in hac caligine diaboli saevientis fratrum mentes ab errore revocate, ne alienae dementiae facile consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant, sed teneant integri salutis suae et integritatis conservatae a se et custoditae perpetuum tenorem.
63.5
Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes, a deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant; sed, satisfactionibus immorantes et Domini misericordiam deprecantes, ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illic possint ubi fuerunt, et ad Christum redeant, a quo recesserunt. Nec audiant eos qui se fallaci et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum. Ergo contumaces et Deum non timentes et ab Ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. Quod si quis impatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est, et nobis obtemperare noluerit, sed desperatos et perditos secutus fuerit, sibi imputabit cum judicii dies venerit. Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque Ecclesiam Christi negavit et, episcopis sanis et integris et viventibus non obtemperans, comitem se et participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note