Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 64 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
64.1
EPISTOLA LXV.(Erasm., III, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., LXV. Pariss., LXIV. Oxon., Lips., III.) AD ROGATIANUM, DE DIACONO QUI CONTRA EPISCOPUM CONTENDIT.
64.1
ARGUMENTUM.-- Rogatianum episcopum monet Cyprianus, ut diaconi superbiam qui illum contumeliis exacerbaverat coerceat, et audaciae suae poenitentiam agere cogat, ea occasione denuo repetens quaecumque de sacerdotali sive episcopali potestate supra dicta sunt Epistola LV. Quo autem tempore scripta sit, non satis constat, nisi quod in eadem synodo scriptam cum sequenti, initium utriusque epistolae simile persuadeat.
64.1
Cyprianus Rogatiano fratri salutem. Graviter et dolenter commoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant, frater charissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod, immemor sacerdotalis loci tui et officii, ac ministerii sui oblitus, contumeliis et injuriis suis te exacerbaverit. Et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum, pro episcopatus vigore et cathedrae auctoritate, haberes potestatem qua posses de illo statim vindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa hujusmodi homines praecepta divina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus audierit timebit, et non agent impie etiam nunc. Et ut sciamus hanc Dei vocem 113 cum vera et summa majestate ejus processisse ad honorandos ac vindicandos sacerdotes suos, cum adversus Aaron sacerdotem tres de ministris, Chore et Dathan et Abiron, ausi sunt superbisse et cervicem suam extollere et sacerdoti praeposito se adaequare, hiatu terrae absorpti ac devorati, poenas statim sacrilegae audaciae persolverunt. Nec soli illi, sed et caeteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt, prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit vindicari. In libro quoque Regnorum, cum Samuel sacerdos a Judaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamavit iratus Dominus et dixit: Non te spreverunt, sed me spreverunt. Et ut hoc ulcisceretur, excitavit eis Saul regem, qui eos injuriis gravibus affligeret, et per omnes contumelias et poenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione divina vindicaretur.
64.2
Sed et Salomon in Spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas, dicens: Ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica. Et iterum: Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes ejus. Quorum praeceptorum memor beatus apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Apostolorum legimus, cum ei diceretur: Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, rex et judex et Deus noster, usque ad passionis diem servavit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi servassent. Nam, cum leprosum emundasset, dixit illi: Vade, et monstra te sacerdoti, et offer donum. Humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. Item sub ictu passionis cum alapam accepisset, et ei diceretur, Sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis? Quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. Docuit enim sacerdotes veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit.
64.3
Meminisse autem diaconi debent quoniam Apostolos, id est episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem, post ascensum Domini in coelos, Apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt. Et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae poenitentiam, et honorem sacerdotis agnoscere et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. Haec sunt enim initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas. Nam, si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: Juventutem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est:« Senectutem tuam nemo despiciat.» Et quoniam114 scripsisti quemdam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque, et si qui alii tales exstiterint et contra sacerdotem Dei fecerint, vel coercere poteris vel abstinere: nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intelligant et satisfaciant, et nos propositum nostrum tenere patiantur. Magis enim optamus et cupimus contumelias et injurias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia vindicare. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note