Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 68 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
68.1
121 EPISTOLA LXIX.(Erasm., IV, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXVI.) AD FLORENTIUM PUPIANUM, DE OBTRECTATORIBUS.
68.1
ARGUMENTUM.-- Purgat se apud Florentium Pupianum Cyprianus de variis ab illo objectis criminibus; et animi ejus levitatem arguit, quod tam temere obtrectatoribus crediderit. Ex eo autem quod dicit se jam tum sex annis episcopatu functum, satis constat sub Stephano scriptam.
68.1
Cyprianus, qui et Thascius, Florentio, cui et Pupiano, fratri salutem. Ego te, frater, credideram tandem jam ad poenitentiam converti, quod in praeteritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere aut credidisses. Porro autem etiam nunc in litteris tuis animadverto eumdem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseverare, et, ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, in mores nostros diligenter inquirere, et post Deum judicem, qui sacerdotes facit, te velle, non dicam de me( quantus enim ego sum)! sed de Dei et Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem adversus Christum et adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt? et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate, et probet majestas ejus et veritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur, quid aliud est quam credere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur?
68.2
An putas majus esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse verum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faveat, nec contra se aliquis infesta et adversa depromat, fides vero sincera sit veritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis: Si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est verum. Alius est enim qui testis est de me. Quod si ipse Dominus, omnia postmodum judicaturus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac testimonio Dei Patris probari, quanto magis hoc servos ejus observare oportet, qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. Praevaluit autem apud te contra divinam sententiam et contra conscientiam nostram, fidei suae viribus nixam, inimicorum et malignorum commentum, quasi apud lapsos et profanos et extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava et fallax lingua et odia venenata et sacrilega mendacia; quibus qui credit, cum illis necesse est inveniatur cum judicii dies venerit.
68.3
Quod vero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et Apostoli ejus humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt; et tu quoque noveras et diligebas, 122 cum adhuc in Ecclesia esses et mecum communicares. Quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego, qui quotidie fratribus servio, et venientes ad Ecclesiam singulos benigne et cum voto et gaudio suscipio? an tu, qui te episcopum episcopi et judicem judicis ad tempus a Deo dati constituis? cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc. Et iterum ad Samuelem loquitur et dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt. Et adhuc Dominus in Evangelio, cum ei dictum esset, Sic respondes Pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem servari oportere, contra Pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis? Item beatus Apostolus, cum ei dictum esset, Sic insilis iu sacerdotem Dei maledicendo, nihil contumeliose locutus sit adversus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exerere adversus eos qui Dominum crucifixissent et qui jam Deum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent; sed, quamvis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
68.4
Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desivi. Persecutio enim veniens te ad summam martyrii sublimitatem provexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur:« Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani episcopi Christianorum;» ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti, vel diabolo crederent episcopum proscribenti. Nec haec jacto, sed dolens profero, cum te judicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes praepositos qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit; et qui me audit, audit cum qui me misit. Et qui rejicit vos, me rejicit et eum qui me misit.
68.5
Inde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur, dum episcopus, qui unus est et Ecclesiae praeest, superba quorumdam praesumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus judicatur. Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes vocare, ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pasotrem, nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus antistitem, nec Deus sacerdotem. Subveniat Pupianus et sententiam dicat et judicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis arcessitus est, sine spe salutis et pacis exisse videatur, nec novus credentium populus nullam per nos consecutus esse Baptismi et Spiritus sancti gratiam judicetur, ne tot lapsis et poenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa judicii tui auctoritate solvatur. Annue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus et Christus ejus agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.
68.6
Apes habent regem et ducem pecudes, et ei fidem servant: latrones mancipi obsequio pleno123 humilitatis obtemperant. Quanto simpliciores et meliores vobis sunt brutae pecudes et muta animalia, et cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedones? Praepositus illic agnoscitur et timetur quem non sententia divina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterva consensit.
68.7
Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. Incidisti, sed tua credulitate irreligiosa; incidisti, sed tua mente et voluntate sacrilega, dum incesta, dum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter credis, aliena mendacia quasi propria et privata defendis; nec recordaris scriptum esse: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, justus autem non intendit labiis mendacibus. Quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto Spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi ejus passione jam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei. Quare in hunc scrupulum non inciderunt tot episcopi collegae mei, qui vel cum de medio recederent proscripti sunt, vel apprehensi in carcerem conjecti et in catenis fuerunt, aut qui, in exilium relegati, illustri itinere ad Dominum profecti sunt, aut qui quibusdam locis animadversi coelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt. Quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est, et nobis de Dei dignatione commissa est, tot confessores quaestionati et torti et insignium vulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot virgines integrae, tot laudabiles viduae, ecclesiae denique universae per totum mundum nobiscum unitatis vinculo copulatae? Nisi si omnes isti communicantes mecum, secundum quod scripsisti, polluto nostro ore polluti sunt et spem vitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Pupianus solus integer, inviolatus, sanctus, pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso atque in regno coelorum solus habitabit.
68.8
Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis Ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et individua concordia sibi junctus, soli illi foris remanserint qui, etsi intus essent, ejiciendi fuerant, nec patiatur Dominus, populi sui protector et tutor, triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari, quando et Apostolus dicat: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? Numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Et Dominus quoque in Evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixit: Numquid et vos vultis ire? Respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus et cognovimus quoniam tu' es Filius Dei vivi. Loquitur illic Petrus, super quem aedificanda fuerat Ecclesia, Ecclesiae nomine docens et ostendens quia, etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, Ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in Ecclesia non esse; et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique connexa et cohaerentium124 sibi invicem sacerdotum glutino copulata.
68.9
Quamobrem, frater, si majestatem Dei, qui sacerdotes ordinat, cogitaveris; si Christum, qui arbitrio et nutu ac praesentia sua et praepositos ipsos et Ecclesiam cum praepositis gubernat, aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum, non humano odio, sed divino judicio credideris, si temeritatis et superbiae atque insolentiae tuae agere vel sero poenitentiam coeperis, si Deo et Christo ejus, quibus servio et quibus puro atque immaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem, manente tamen apud nos divinae censurae respectu et metu, ut prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem Ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat.
68.10
Memini enim quid jam mihi sit ostensum, immo quid sit servo obsequenti et timenti de Dominica et Divina auctoritate praeceptum; qui, inter caetera quae ostendere et revelare dignatus est, et hoc addidit:« Itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti, et postea credere incipiet sacerdotem vindicanti.» Quamquam sciam somnia ridicula et visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. Sed nihil mirum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus illum, et somniator postea quod somniaverat consecutus sit, et occisores ac venditores confusi sint; ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum crederent. De iis autem quae tu egisti vel in persecutione vel in pace stultum est ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri constitueris. Haec pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. Habes tu litteras meas, et ego tuas. In die judicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note